Marci Antonii Nattae Astensis De oratione ad Deum dialogus, qui Marinus inscribitur

발행: 1557년

분량: 55페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

que altissimis mentibam animo repetere uelit , longe uerissimum es.se fatebitur. Celebrantur annalibus, & lit Gris multi sapientissimi, & sor;issimi homines,

quorum opera, atque consilio floretitis norum populorum nutantibus aduersa fortuna rebus subuentum, libertasque, & dignitas conserua- . ta est. At corum omnium uirtuti, & sapientiae,

nisi formidolos Imae tempestates seuobtuli sent, haud prosecto ulli estent memoriae posteritatis commendati: Quae cum ita sint P Ε'T ibi Is Cous, si tempore isto non omninc piabili regni poIohiae Pro cancellarius factus c amplissimi magistratus, in patria domesticis malis laborante, grauissimum onus, ingentem laudis tua segetem, ac materiam debes existim re . Mihi quidem cum de munere tanto, sum ma Regis optimi,& sapientissimi uoluntate,summo i; studio, ad te delato iucundissimum nun cium accepissem, fati ipsius incredibilem in uniuersa regnorum, & imperiorum ratione ordinem uenit in mentem admirari. Cum enim uitae tuae cursum cogito, serius te, non dico honorem hunc adeptum, quem nunquam concupi

sti, nisi ut patriae prodesse posses, sed negotio

huic dissicillimo praepositum reperto,quam praestans tua uirtus, prudentia admirabilis, & eX- quisita doctrina postulabat. Neque uero lumen

52쪽

animi ingeniique tui, cuius splendor exterastrum nationum quoque oculos perstrinXerat, apud nos obscurum esse, neque probitas, cuius fama alienioribus ita te commendarat, ut tuae laudi mirum in modum fauerent, non conciliare tibi singularem apud Regem nostrum morem potuit. Quamobrem ita statuo, ut neminem propter se a Deo optimo maximo, uerum ad subleuandum mortale genus instrui, &ornari plurimis, & grauissimis artibus, atque uirtutibus; sic non tam hominum dignitate,aut gratia, quam illius supremi principis, & creato ris regnorum omnium prouidentia, ad magistratus mandandos Regum mentes allici, & im pelli . Quo quidem diuino nutu,ac consilio, si pientias opera tua in tempus magis necessanrium reseruata est patriae; non autem honos is, qui tibi semper debebatur ; humano iudicio,& uoluntate dilatus. Etenim molesto, & negotioso isto Reip. perfunctus munere, Ecclesiae alicuius, te tanto Pontifice dignae, gubernacula prehendere iampridem necesse habuisses. A in illo fastigio collocatus gregi tibi a Deo cos

misso aeternae utilitatis fructus praeberes innumerabiles; & rerum diuinarumlassidua tractatione, non fluxam, & commutabilem, uerrum certam, ac constantem caperes uoluptatem. Sed nunc in tanta perturbatione ueteris

53쪽

disciplinae, patria legum, & institutorum custode uigilantissimo, S lGIS MUNDus uero Ausus T vs Rex ad eas difficultates, & asperitates rerum communium depellendas, quas, qui de imperio nostro sapienter cogitant, animo prouident, administro, adiutorem fidissimo, & in

maximis negotiis gerendis, & sustinendis exemcitatissimo careret. Ac illa quidem oblectatione salutari breui ,amplissima dignitate collecta, gloriaque diuina nomini tuo constituta, in fimmo iam, & sempiterno Reip. domicilio perseu

re. Tu endae autem religionis amplior occasio nunc tibi oblata esse uidetur. Etenim non solum iura, iudicia,dignitatem imperii nostri confirmari, uerum etiam labentem, & prope cadentem summi Dei cultum, sublatis in perpetuum exitios dissidii caussis, auctoritatis, & doctrinae tuae pondere fulciri, &stabiliri hoc tempore

portet. Namque tanta est expectatio magistra. tus tui, ut nihil tam perturbatum, ac permutatum in Repub. homines esse credant, quod nunc componi, & in antiquum statum restitui nequeat; talis de innocentia,& uoluntate tua in patriam insita in omnium mentibus opinio , ut nullas solicitudines, nullos labores, iuuandae te illius caussa recusaturum, nulla cupiditate, nullis uoluptatum illecebris , nulla commodorum spe animum tuum non modo secti,

54쪽

sed ne tentari quidem ullo modo posse confidant. Facile enim perspiciunt quid de eo spe rare debeant, qui ira semper uixerit, ut om aonsilia, atque facta ad solam honestatem re -

erret; atque ita ab ineunte aetate imbutus sit, institutus, ut sic non sibi, sed patriae natum , eculla in potestate auaritiae praedam, aut li-' udinum fructus, sed instrumenta, adiumentaque moris maiorum, disciplinae, ac aequitatis tuendae, & conseruandae quaerenda esse arbitretur. Quare quemadmodum te antea, tanquam ex annalium memoria diuinum quendam ho-iinem , uniuersi admirabantur ; sic diuulgam nunc de tua dignitate hoc nuncio , cunctincredibili afficiuntur laetitia; pro tua salute uota suscipiunt; Regis optimi, ac praestantissimi in hominum ingeniis, ac moribus aestimadis iudicium laudibus in coelum ferunt. Quo in omnium eximio gaudio, ne solus Reip. nostrae bonum non uidear a noscere, hos duos de Sen tu Rom. libros gratulatores ad te mitto . Neque me latet quem mihi compellandum proposuerim. Verum altera ex parte noui tuam singui rem humanitatem , noui praestans erga litteras studium. Itaque daturum te hanc ueniam meae

in patriam pietati, tibiq; debitae obseruantiae; atque & si sortasse non desideres,tamen te id genus officii, quamuis a tenui, & uno de multi M

55쪽

homine prosectum minime aspernaturum, non modo mihi facile persuadeo, sed etiam pro re certa statuo, planeque confido. Vale. Patauit. IV. K. Iul. M. D. LXIII. 1 i

SEARCH

MENU NAVIGATION