Caroli Quinti Imperatoris ... Constitutiones publicorum iudiciorum, cum jure communi collatæ; ex eoque latius declaratæ; & vtilissimi, additionibus, obseruationibusque practicis illustratæ, à Matthia Stephani ... Articulorum Carolinarum Constitutionu

발행: 1623년

분량: 762페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

v III.

Vt Missi nostri Comitibus & omnibus

reipublicae ministris firmiter ex verbo nostro denuntient atque praecipiant, Vt a quarta feria ante initium Quadragesimae, nec in ipsa quarta feria, usque post octa-uas Paschae, mallum vel placitum publicum , nisi de concordia S pacificatione discordantium, tenere praesumant. Similiter etiam a quarta feria ante Natiuitatem Domini usque post consecratos dies observent : necnon & in ieiuni)s quatuor temporum,&in rogationibus simili obseruatione eosdem feriatos dies venerari omnimodis studeant.

Vt Missi nostri omnibus per singulas parrochias denuntient, quia si Episcopus,

aut ministri Episcoporum, pro criminibus colonos flagellauerint cum virgis ' opter . metum aliorum, & ut ipsi criminosi corrigantur, cum tali discretione sine ulla occasione indebita, sicut in Synodo conlocutum est, & vel inuiti poenitentiam temporaliter & corporaliter agant, ne aeternaliter pereant: si seniores ipsorum colonorum indigne tulerint, & aliquam vindictam inde exercere voluerint, aut eosm

272쪽

CAlpi TVLA. 91dem colonos ne distringantur contendere praesumpserint , sciant quia & bannum nostrum component, & simul cum ex Communicatione ecclesiastica nostram harmscaram durissimam susti nebunt.

Vt Missi nostri omnibus reipublicae mi nistris renuntient, ut Comes vel rei publicae ministri simul cum Episcopo uniuscuiusque pactochiae sint in minister ijs illorum , quando idem Episcopus suam parrochiam Circumierit , cum Episcopus eis notum fecerit : &quos per excommunicationem Episcopus adducere non potuerit, ipsi regia auctoritate 5 potestate ad poenitentiam vel rationem atque satisi factionem adducant.

Sciant etiam fideles nostri, quia concessimus in Synodo venerabilibui Episcopis, ne super beneficia ecclesiastica, vel praestarias, etiam si Episcopus, aut quilibet monasteriorum praelatus inrationabiliter petierit,praecepta confirmationis nostrae ullo modo faciamus. ideo ab inrationabili petitione se unusquisque com

pestat. XII.

Ut Missi nostri omnibusper illorum mis-

273쪽

saticum denuntient, ne commutationes rerum vel mancipiorum quilibet praelatus earundem rerum ecclesiasticarum sne Iicentia, vel consensu nostro facere praesumat, neque mancipia ecclesiastica quisequam nisi ad libertatem commutet. Videlicet ut mancipia,quae pro ecclesiastico dabuntur,in Ecclesiae seruitute permaneant,&ecclesiasticus homo, qui commutatus fuerit, perpetua libertate fruatur.

distisitiones in Synodo apud Hermeriam palatium habita actae siunt anno sivra fripto n mense Augusto, ndicitionepraefatasOMnibus sanctae dilectionis fratribus,

ad quorum haec poterunt peruenire notitiam, Venito Senonum, Hincmarus Remorum,Paulus Rotomagensiu, A mal-ricu= Τuronu Archiepiscopi, I euiboldus Lingonu, Pardulus Lugdunesium, Huc -

274쪽

CAPITULA. 'Ibertus Meldensium, Ansegaudus Abrin catum, Hrothadus Suessonum , Immo Nouiomagensium, Hilmeradus Ambianensium, Yrminfridus Beluacensium,EGpoinus Siluanectensium, Baltfridus Baio-Cacensium, Gunibertus Ebrocensium,H-rardus Lixoviensium, Erloinus Constantiae , Hildebrannus Sagorum, Godeliadus Cabillonensium, Ionas AEduorum, Brai-dingus Matisconensium, Agius Aurelianensium, Episcopi apud Vermeriam lpa latium iussu gloriosi principis Karoli anno

ab incarnatione Domini DcCCLIII. Indictione prima, VI. Kalend. Septembr. in

nomine eiushem domini nostri Iesu Christi sy nodaliter congregati, salutem. N o-ae v M fraternitati vestrae fieri volumus, quia nuper instanti anno per praesentem primam indictionem,apud urbem Suessenum x. Kalend. Maias ad Synodum conuenientes, cui sacro conuentui idem gloriosus Rex sua est dignatus exhibere praesentiam : inter caelara ecclesiastica negotia , de venerabili fratre nostro HerimannoNiuernensis urbis Episcopo quaestionalis est ratio nobis oblata. Videlicet qui a infirmitate praeoccupatus seu praepeditus

corporea, iape ineptire ι & quaedam quae

275쪽

ad naufragium rerum & facultatum ec clesiasticarum pertinere, atque ad saluationem ac debitam seu rationabilem dispensationem impedire poterant, nisi celeinti remedio subuentum foret, agere indis crete soleret. Cuius suggestionis certa experimentorii documenta euidentius perquirentes, aliquanta inuenimus quae nobis fidem fecerunt aliis quae audieramus sensum accommodare. Vnde secundum

quod in decretalibus epistolis beati Gregorij exemplo reperimus, statuimus illi conomum persuadere, qui ei suffragium &Ecclesi sibi commissae custodiam

debitam S canonicam exhiberet, donec annuente Domino isdem frater venerabilis a sua infirmitate optabiliter conualesceret. Sed quoniam intimatum est nobis ,in sua Ecclesia neminem posse reperiri, qui interim eundem Venerabilem, par- . tim indebita forte pietate, partim reu rentia seniorali, secundum modum a nobis constitutum custodire aut vellet aut

posset, concilij consultu illum hortati su

mus, ut cum domno Kenilone, praenominato scilicet reuerentissimo confiatre

nostro ,-Archiepiscopo suo maneret, illeque ei conueniens studium impertin

276쪽

CAPITULA. 'scuraret, & Ecclesiae Nivernensi ea quibus indigeret visitatorio ossicio impenderet , & ordinaret, quousque aestiuum tem

pus , quod huiusmodi infirmitati,qua impediri dicebatur, valde contrarium est, pertransiret, &siepe fatus dilectissimus aevenerabilis frater noster , ut praediximus, a sua infirmitate melioraretur, &suae potestati, suaeque ipsius custodiae , suaeue Ecclesiae dispositioni, ut est debitu, restitueretur. Quae quoniam,gratias Deo, ad votum iuxta diuinam ordinationem, ut fuerant disposita, sunt quoque perducta, MCanonica iubet auctoritas, ut ab uno quilibet reiectus Episcopo,non dicamus a tantis pro tempore & ad tempus remotus se. cundum quendam modum Episcopis, non recipiatur sine testimonij aut litterarum euidentissipao documento : ppr hos nostrae humanitatis apices plerumque dictum venerabilem fratrem nostrum suae

ditioni & potestati atque episcopali custodiae , suaeque Ecclesiae gubernationi debi.

te restituimus. & nos eum non morum Vi-

tijs, aut peccatis publicis, quae censura damnat ecclesiastica, a sua illum Ecclesia aliquantulum remouisse, quod sine aperta conuictione, vel manifesta confessione

277쪽

dis C ARO LI CALVI

fieri non licet, qua de re &non libet, sed corporeae suae infirmitati, de Ecclesiae sibi

commissae necessitati, pietatiue cosuluisse manifestissime demonstramus. quod ut praesentibus scilicet & futuris temporibus evncleatius cognoscatur, his gestis manibus proprijs subterfirmare decrevimuS.

In nomine Patris & Fili j S: Spiritus sancti, Episcopi qui iussu gloriosi principis domni nostri Karoli ad Synodum in

Vermeriam palatium conuenimus, id est Vvenito Archiepiscopus, Paulus Archiepiscopus , A matricus Archiepiscopus, Hincmarus Archiepiscopus, Teutboldus Episcopus, Ansegaudus Episcopus, Par-dulus Episcopus , Hrothadus EpiscopuS, Immo Episcopus,Yrminfridus Episcopus, Erpoinus Episcopus, Hi eradus Episcopus, Agius Episcopus, Erlo inus Episcopus, Baltfridus Episcopus , Gunibertus Episcopus, Eirardus Episcopus , Hildebrannus Episcopus, Ionas Episcopus, Godelfa-dus Episcopus , Braid ingus Episcopus, Chuonrado inclyto & nobilissimo viro

praesentem& aeternam optamus in omnium saluatore salutem. CVM inter caetera ecclesiastica negotia de ordinabili disipositiona

278쪽

positione monasterij sancti Dionysij dis

poueremus,Venerunt monachi ipsitus sacri v cce nobij in praesentia venerandae Synodi , deferentes auctoritates, Videlicet testamentum , quod sanctae Pecordationis

Abba Fulradus de monasterio Lebbraha, ubi sanctus Alexander martyr quiescit humatus , de de cella quae ad sanctum Hippolytum nominatur,seu de rebus alijs, quas per idem testamentum isdem venerabilis Abbas sancto Dionysio contulerat, necnon & priuilegium, quod exinde sancta sedes Apostolica per beatum Ste- .phanum Papam eidem monasterio super praefato testamento fecerat: dicentes quod . venerabilis Abbas illorum domnus Hlu douuicus ex praecepto gloriosi Regis domni nostri Karoli eos consuluisset, ac

consensum eorum quaesisset , quatenus praescriptum monasterium vobis in precariam acceptis rebus vestra traditione ad

eandem casam Dei delegandis concessi set , quod consentire sine consultu sui Episcopi atque Archiepiscopi , immo sacrae Synodi non auderent. Quam causam subtilitet inuestigantes, & ad liquidum cognoscentes, dissiniuimus iuxta sacram M diuinam auctoritarem , atque secun-

279쪽

dum testamentum prccfati piae recordationis Ful radi , necnon N: secundum decretum Apostolicae Sedis, nullo unquam tempore iam dictum monasterium sancti Alexandri, cum rebus sibi pertincntibus, a maiore monasterio sancti Dionysiij quocunque ingenio diuellendum , nec beneficiario neque precario iure distrahendum. Subiunxerunt etiam ijdem monachi, quod vestra commendatione ac iusisione, immo etiam actione, idem Monasterium cum rebus sibi subditis in vestram ditionem redactum& assumptum , quin etiam usurpatum habuissetis. Quod quam absurdum & contra legem atque iustitiam sit, si tamen ita se res habet, ipsi etiam

pervidetis.Vnde vestram, paterna & caritativa seu auctoritatiua cum interpositione diuini nominis de episcopalis auctoritatis, nobilitatem hortamur & obtestamur, ut hoc nullatenus agere Vlterius attent

iis . sed & si molitum est , ab huiusmodi

molitione vel actione vos vestrosque compescatis: quia & contraDeum & contra omnem auctoritatem, 'contraque vestram salute este dinoscitur. Sciatis etiam quia domnum & sseniorem nostrum re

gem gloriosissimum Suolum & huculi

280쪽

CAPITULA. suggestione & diuina auctoritate obsecrauimus, praefatoque venerabili Abbati &monachis suis praecepimus , ut in hoc nulli adsensum praebeant, quoniam nec vobis nec cuiquam fidelium expedit talia postulare. Valeto vir nobilissime, & admodum nobis in Christo carissime.

III.

Sed & capitula, quae synodali consultu domnus rex Κarolus in Concilio memorato apud Suessionis ciuitatem sacro proposuit conventui , coram fidelibus suis in eodem palatio Vermeria relegi fecit. Scala omnibus consonanter suscepta sunt, M

accepta.

Apud Valentianaia DE HIS CAPITULIS

quae subsequuntur, adnuntiauerunt populo domni Reges Hlotharius m Laro lus, quando in ipso anno incarnationis Domini conuenerunt ad Valentiania permensim Nouembrium.

SEARCH

MENU NAVIGATION