De corporum affectionibus cum manifestis, tum occultis, libri duo seu promotae per experimenta philosophiae specimen, ... autore J. B. Du Hamel ..

발행: 1670년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

ad Philosophiam naturalem prove hendam allaturum. Eo quippe parailia Phl res continetur ex qua plurimae artes fluxere , quaeque ad vitae

humanae cultum magis es accommo- , data. Auc veteres tantum Phil sophos cum recentioribus conciliare

velim, quod jam pridem a me susceptum fuit, sed omnium corporum. qualitates e ct vires, qui locus est in Philosophia multo uberrimus , sic traflare institui, ut quae certioris M. dei sunt experimenta , quaeque ad contemplationem Νmul se vitta usum

pertinent , non omittam. Non enim

resia philosophandi ratio sola disputandi subtilitate contenta est : sed

fontes omnium artium persequitur ,

se quidquid est ex usu nostro censet ad se pertinere. Huae sit hujus operis ratio , quod consiliam tibi, Vir Illustrissime , paucis exponendum censui, quo tibi meum quale simque institutum probarem. Nam in eo

12쪽

EPISTOLA.

' cipue versatur , ut palam Me quousique nostro hoc saeculo provilia fit Philosophia. , ct quid certi ex

variis experimentis , quae fere ubiaque terrarum facta sunt , liquere so Art. Nova se has fenus inaudita

fortasse non scribo , sed ut mihi via

detur, non inutilia , certe quidem elaborata. Nam si quid nominis , aut existimationis in re literaria , beneficio tuo , se manere flum consecutus , non committendu puto , ut quantulumcumque id est ,. inconseitabbrorum editione pessum eat, acΡ licuius mihi custodiendus est honos,. in quo etiam beneficiam tanti viri tuendum est. Tibi Addictissimus Joannes

Baptista Du HAMEL

13쪽

INDEX CAPITUM

LIBRI PRIORIS.

ita qualitatum. p. y

De congelatione

novis ci ca glaciem

experimentis.

V I. De humiditate se guidi

tate. ' T O

VII. De firmitate se abis qua

litatibus quae tactu pescipiuntur. VoVIII. De Saporibus. IIa

De Lamue

14쪽

INDEX CAPITUM.

XII. De Coloribus in universum necnon de albedoe ct nigredine. a yXIII. De reliquis coloribus. Vi

CAP.I. E Medicamentis ins inmersum. UT II. Devi ct u u medicaminum

se praeparantia m alterantia dicuntur. IasIII. De viribus oe usia medicami-

- να purgantia vocitantur. SUO

IV. De Medicamentis topicis. Moo V. De venenis se Alexiteriis.Αa I. De Magneticis viribus. αὶ VII.De viribus electricis. δι VIII. De Pavitate in universum.

16쪽

CORPORUM

AFFECTIONIBUS

CUM MANIFESTIS,

TUM OCCULTIS

V a sint naturae principia, quae elementa, quae ortus, Minteritus rerum causae, inqs quos jam pridem, de veteris,& novae Philosophiae consensu in lucem emisimus libris , fuse diximus. Qualitates nunc, & vires corporum sic pertractare nobis in animo est,primilm, ut dissidentes Philosophorum sententias, quantum fieri poterit, conciliare, aut certe ad justum quoddam tempe

ramentum tentemus reVOcare ; tum ut

in ijs quae magni, & nobiles nostrae

17쪽

aetatis Philosophi feliciter invenerunt, diutius immoremur; ac denique eam philosophandi rationem insistamus , quae experimentis potius , quam dinputandi sub talitate nititur.

Cum autem qualitates, aUt corporum

affectiones sint in duplici differentia constitutae ; nam quaedam sub sensus v niunt , eb que manifestae , dc sensibiles vulgo dicuntur ; ut calor , frigus, humiditas , siccitas, fluiditas, firmitas, &quae tactu percipiuntur reliquae; sapor item, odor , sonus , lux, color : de his priore libro cum universim , tum sigillatim uberius quam plerique solent Phialosophi , disseremus. Posterior liber octacultiores , & magis reconditas, cuju modi sunt magneticae, δc electricae qualitates , gravitas etiam & leVitaS, medicaminum quoque,& Venenorum vi res,complectetur. Opus sane magnum,

dc arduum, sed quando coepimus , durandum est: cumque jam longius simus provecti, quocumque seremur , danda sunt vela.

18쪽

3 --

LIBER PRIMUS.

DE IIS QUALITATIBUS

quae sensibiles Vocitantur.

CΑΡuT PRIMu M. De notione , ct existentia qualitatum. MuM itaque id nobis i tori animo est intuenia quid per qualitates, corporum affectiones intelligamus ; an quaedam sint in rerum natura qualitates ab ipsis corporibus omnino discretae 3 ac nobis per omnes rerum gradus eundum , si quid forte a substantia rei cujusque sejunctum, quocumque id appelletur nomine, aut accidens, aut qualitas, aut moduS Occurrat. Nihil fere est in scholis usitatius, ni- 1 hil apud Philosophos magis tritum, & si . celebratum , quam qualitatis nomen. uo. Sed quae huic voci insit vis, quae notio, quis intellectus, quotusquisque expli-

19쪽

irati Quod enim Aristoteles qualitatem finit, id quo nominamur quales, facile quidem se se expedit , sed nihilo nos

efficit doctiores. Definitionem a Peripateticis accuratiorem diu , dc multum quaesitam scio, at nondum ulla inventa est, quantum ego judico, quae non modo omnibus probaretur , sed etiam quae ab alijs non sit funditus eversa. Quod si nobis unam e multis eligere necesse sit, quam attulit D. Thomas, caeteriSanteponimus , brevissime enim ab eo finitur qualitas, modus seu determinatio substantiae. Hanc quippe ut Vagam,& illimitatam qualitas,vel ad agendum, vel ad patiendum, vel denique ad figuram determinat, eamque ab alijs omnibus sejungit; adeo ut omnis differentia ad qualitates quodammodo reVocetur. Neque adeo mihi displicet eorum sen tentia qui qualitatem ex rei veritate, ut quantitatem ex bonitate ducunt: : nam cujusque rei veritas id praestat, ut res talis sit, qualis esse debet ; quemadmodum ex bonitate suam quaeque res integritatem repetit, ex qua dimanat quai titas corporum. Omnem porro substantiae ornatum, & perfectionem, omnia

20쪽

quoque accidentia ad haec duo capita referri posse existimo: de quantitate quiadem idoneo loco diximus : nunc de quo litatibus , quibus ut dictum est, rerum omnium discrimina, varietates, & Vi-reS acceptae referuntur, pressiore stylo nobis agendum est. Ac primum utrum qualitates sint accidentia quaedam , quae ita inhaereant substantiae, ut ad eam tamquam partes

nulloinodo pertineant, sed ab ipso subjecto sustentata , citra illud non possint consistere 3 An potius ejusmodi entita

tes penitus suat commentitiae , ac nihil omnino in rerum natura existat,

quod idem non sit substantia, aut pars illius, permagna sane dissensio est,quam

sedare, aut dirimere non praesumo. Qui accidentia, & qualitates defendunt , non solum autoritate, & decretis veterum Philosophorum , sed etiam usitata loquendi consuetudine, commu

ni vulgi opinione , & insita quadam in

animis nostris notione , qua imbuti su mus , non instructi; rationibus quoque,& unanimi omnium Theologorum consensu in suae causae patrocinium utuntur. Neque enim tantum a Philo

An sine

qualitates ab omni subitan alia dita cretae.

SEARCH

MENU NAVIGATION