De corporum affectionibus cum manifestis, tum occultis, libri duo seu promotae per experimenta philosophiae specimen, ... autore J. B. Du Hamel ..

발행: 1670년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

tates illigamus Quantitatis, & motuum leges magis sunt exploratae, cur non ad eas potius, quam ad ejusmodi qualitates naturae effectus, sensuum affectiones, vires denique corporum revoca

mus 3 Quid necesse est in scholis, M

philosophiae studiis consenescere, ut tandem discamus bilem esse amaram , meldulce, atramentum nigrum, ignem calidum, magnetem ad polos dirigi propter insitas, aut occultas qualitates Quid magni, quid praeter imperitum

vulgus me doces, cum me ad ignotas ,& sutiles qualitates traducis 3 aut cur mihi aditum ad veritatem, & secretiora naturae arcana, his velut magicis vocibus intercludis. Ego quidem sit me nullo modo his moveri argumentis negaverim, mentiar: non enim ea sunt, quae contemni, aut

dissimulari possint. Quam igitur opinionem sequar, ad quas ego me partes adjungam Numquam sane animo magis dubio , & ancipiti fui. Dicendum tamen est aliquid , ne nihil dicam, ac vi dendum an oppositae dissidentesque sententiar ad justum quoddam temperamentum reduci queant: nam tutissima mihi

32쪽

I7 semper visa est per medium via. Quid ab utrisque concedatur , tum quid nobis probabilius videatur , breviter summa timque dicamuS. Primum igitur illud in confesso est, neque accidentia, neque qualitates, nec denique modos omnino tolli oportete: nam lux, calor , figura , motus, &alia prope infinita rebus jam constitutis adveniunt, easque vel tales denominant , vel certo quodam modo afficiunt, ut ab aliis rebus, aliqua ratione discernantur. Verum id caput quaestionis est, utrum illa accidentia sint tenues quaedam , & velut umbratiles substantiae , quae per se moveantur, & firmioribus subjectis insideant; an sint quaedam ei titates ab omni sub stantia diversae Illud quoque ut detur mihi, postulo, quamvis multi acerbiores fortasse id nolint concedere, qualitates, aut accidentia ab omni substantia penitus discreta non adeo repugnare, quin esse possint in rerum natura. At concipi non possunt ; primum illud negari potest, dc temere id forsitan asseritur. Deinde

quaero an rerum omnium, quaS non

modo esse possibiles . , sed etiam acta

Utriusque se tentiae concili tio

33쪽

I8 existere compertum est, distinctas, Idilucidas notiones habeamus. Multa esse novimus, quorum nulla est notio explicata, aut definitio accurata. Noli foras exire, teipsum, tuum animum contemplare. Nihil tibi notius quam te afumo cogitare. Cedo an claram animi tui, aut cogitationis habeas imaginemὸ Omnes fere quantitatem esse infinite di visibilem, ut certissimum, & demonstrationibus firmatum arbitrantur : an

forte id clara, & perspicua animi intelligentia comprehendunt λ Quid de coloribus , quid de motu, & aliis propὶ

infinitis dicam ξ Totam fere naturam perlustra, perpauca ostendes, quae animo complecti, dc definitione aperire possis. At qualitatis entitas nam hae voces sunt usu molliendae ) suum habet esse, fateor ; ergo, inquis, per se subsistit,

atque adeo substantia quaedam est. Quae consecutio 3 Existentiam scilicet recipi in illa entitate, tamquam in aliquo subjecto volunt, quis hoc illis daturus est3Neque enim existentiam ab essentia dita Vertam putamus. Quare illa compositio ex entitate & existentia, nullatenus

34쪽

: ad te.

physica, & realis est, sed logica tan

tum , dc nostro concipiendi modo accommodata. Jam quid absurdi videtur, ut quaedam esse possint res adeo insi mae , & tenues, ut per se consistere nequeant, sed aliis inlint, iisque sustineantur 3 Nihil porro necesse est de habitibus acquisitis , aut infusis disputare, cum haec alterius sint loci. Nec pertina Citer contendam habitus acquisitos esse qualitates ab anima, aut corpore disjunctas ; neque putem in animantibus ejusmodi qualitates inhaerere, quibus aut venari, aut saltare ad numeros, aut aliud quid longo usu assitefactae facilius , promptius operentur λNec forte artes, aut scientiae qualita- ti tes sunt menti infixae, sed aut impressa cerebro vestigia , aut spirituum in certas partes liber ex usu, & assuetudine commeatus has facilitates praebet, quae habituum nomine signantur. Verum ista suo loco diligentius exquiremus. Nunc

ad facultates Veniendum. Vires a natura ad agendum compara- 77.tas, quas facultates dicimus, acciden- tentiae

tia, aut qualitates esse non InhcIor: ne- rates aque enim sunt de rerum essentia. Sed sit , quo

35쪽

tur.

ἐά ζ i nemo an plusquam cogitatione, atquestinguan- ut aiunt, formaliter a lubstantia cui ii sunt, distinguantur. De facultatibus animae idoneo loco dicemus: atque ut Vero Propius putamus eas non esse ab anima Iccretas. Idem nobis de caeteris videtur.

Alia fortasse est ratio caloris , alia ignis , sed quorsum calor res erit ab igne diversa 3 Cum enim forma, aut lubstantia quaeque sit motus, vel actionis principium , an forte idipsum, quod sit motus principium, ab alio mutuaturὶ Quod si ignis habet a potentia, aut calore a sedistincto, quod agat, quod moVeatur, profecto ab eadem facultate, quod sit natura quaedam obtinebit. Id vero

quam sit absurdum , ipsi diiudicent. Illud itaque veri proximum est quod

jam alio loco diximus, potentias, aut facultates corporum nihil esse praeter partium , ex quibus unumquodque corpus componitur, figusam, contextum , magnitudinem, motum, ac 'uietem , aut si quid aliud est ejusmodi a rebus ipsis indiscretum, qualis est relatio,

vel ordo, vel convenientia quaedam inter Vicina corpora. Hinc enim & diversi essectus, & variae potentiae operatrices 18.

36쪽

reti cooriuntur. Hoe quippe universum, ut mirabilis quaedam , dc exquisite elabo rata machina spectari dcbet, nec partes illius seorsum , dc velut solitariae sunt inspiciendae , sed ut aliae aliis aptantur , &certa quadam ratione sunt inter se connexae. Nam ut in horologio, ob partium dc rotarum contextum , magni plerumque motus nullo prorsus negotio perficiuntur, sic in hac rerum universi tale, quaeque corpora ita sunt inter se colligata, ut mutuas actiones, & Vires, aut promoveant, aut impediant, aut certa quadam ratione determinent',adeo ut quae dicuntur potentiae, vel facultates , a rebus ipus ita connexis nullo

modo dividantur. Quemadmodum in horologio portatili nihil necesse est facultatem nescio quam, quae horas indicet , comminisci: sed convoluti chalybis , & rotarum coaptatio, figura, contextus , & aliae si quae sint mechanicae affectiones, tam constantes, & certo motus essiciunt. Atque ut exemplis utar, quae magno vir ingenio, adhibet. An o. vis illa seu potentia qua claVis seram de natu aperit, quiddam est ab illius materia, & ine' sigura secretum ξ aut si pars aliqua sta- tivn λα-

37쪽

mone conscrip eos

gnantis hydrargyri, seu argenti vivi, in elures spargatur globulos, qui micros copio visi tanquam sphaerica specula ,

rerum cucumjectarum reddant imagines , iisque omnes quae in catoprica de speculis convexis demonstrantur asse ctiones , apprime conVeniant, an forte quidquam praeter levissimum motum, ac figuram repente enatam, accessit hydrargyro 3 Nec plerumque vires illae Occultiores ex aliis ducuntur principiis. EX varia corporum aut compositione, aut divisione quam ars chymica moli tur , infiniti prope emergunt etaehus, neque idcirco iis corporibus novae fa cultates , aut nescio quae physicae entitates succrescunt; cum ea plerumque nihil mutata videantur. Nec video quid novi accesserit vitro contuso, quod ut nonnullis placet medicis, deleteriam, seu venenatam vim consequitur. Nam si forte ventriculi , & intestinorum membranas vulnerat, & vasa tenuiora disrumpit, hoc utique ex partium figura , & firmitate, non ex occulta quali late proficiscitur. Quodsi enim in minutissimum pulverem comminuatur, aut intestina crasso, aut viscoso humore o

38쪽

ducantur, tum vitrum erit innocuum.

Infinita in hanc sententiam afferri ponsunt, qu bus id quod volumus, efficitur , Vires pene omnes corporum, &proprietates, nihil esse a materia, & iis quas diximus mechanicis aflectionibus, motu, figura, magnitudine , situ partium , & apta vel incongrua corporum inter se cognatione, vel relatione distinctum. Neque enim quicquam noViauro contigit, cum aqua regalis inventa

est, quae illud dissolveret, tametsi id inter praecipuas auri dotes, & proprietates numeratur. Et si forte novum , ut loquuntur, menstruum inveniatur, quod aurum non alia metalla dissolvat, non

idcirco id nova qualitate, aut physica

entitate augebitur. Voces ipsas, aut ideas, quibus res exprimuntur, Vel concipiuntur , quantumvis fingamus, non idcirco rebus ipsis novae entitates succrescunt. Quod eam vim habeat sol ut ceram emolliat, lutum induret, aquam in vapores extenuet, fructus maturet, bombycum, & insectorum ova excludat , dc alios pene innumeros procreet effectus, non continuo varias, & distinctas in sole potentias comminisci

39쪽

necesse est. Haec enim cuncta calore perficiuntur, qui nihil est quam minutissimarum partium corporis celerrima,& perturbata motio : ex qua quidem pro diversa corporum natura, & contextu , varii quoque effectus profluunt, quibus mens nostra distinctas subinde aptat facultates. x, sith. Idem profecto omnino judicium deqv ljς - iis qualitatibus, quae sensus movent, statuendum puto , sunt enim ipsae , aut facultates, quando ad sua subjecta referri solent; aut motus quidam, cum in sensus nostros illabuntur; quatenus alieno insident subjecto, tum accidentia dicuntur. Jam illud veri proximum puro , unam prorsus, 3c eamdem rem tot diversis nominibus designari ; eamdem saepς varios sensus percellere. Idem enim spiritus, qui vaporis specie sensiliae vino, aut aliquo liquore extillatur, dc palato sapit, & nares suavi odore permulcet, Visu quoque , & tactu percipi tur; substantiae . tenuitate tincturaS Ccorporibus elicit, ac pluribus demum morbis medetur. Nec necesse est rem eamdem & sui simillimam qualitatibus iniecise distinctis onerare.

Illud

40쪽

Illud quoque mihi non videtur coh-

temnendum, quod a recentioribus contra ejusmodi qualitates objicitur, vix explicari posse earum generationem. Nam si antea nihil omnino erant, profecto creantur ; propagari Vero, atque ex iis alias omnino similes multiplicati ne quadam generari, nescio an eadem

facilitate qua asseritur, defendi possit.

Quamquam non tam me movent subtiles illae rationes metaphγsicae, quibus qualitates aut formas creari colligunt, quam illae jam superius allatae ex incre dibili celeritate ejus propagationis, cum

infinitis propE productionibus, quarum

aliae aliis accedunt, comparata. Negare

enim iis, qui contra lentiunt, licet rem creari, quae per se non subsistit, ad cujus productionem subjectum conspi .rat, quaeque ex alia sui simili originem ducit: csim creatio sit eductio rei ex nihilo , atque in nullo excepta subjecto. Quae tamen contra urgeri possint, jam superius fusiori stylo lumus persecuti, & quantum ego judico in hoc negotio plus valent rationes physicae quam me taphrsicae,quas mens,ut libitum est, fio-gir, aut destruit.

SEARCH

MENU NAVIGATION