De corporum affectionibus cum manifestis, tum occultis, libri duo seu promotae per experimenta philosophiae specimen, ... autore J. B. Du Hamel ..

발행: 1670년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

l his scriptum est , sed vulgo quoque

emper est creditum, artes, scientias, virtutes , & caeteros mentis habitus, via sum etiam, auditum, potentias denique omnes ad agenda comparatas ; calorem,

frigus, lucem & quidquid sensu perci pitur ; pulchritudinem demum, sanita- tein, formam , figuram , motum ipsum, non esse substantias quasdam, sed sub stantiae insidere, ab ea distingui, sustentari, foveri, adeo ut qualitates illae separatae nequeant consistere.

s. An Philosophia ipsa nihil omnino

erit, aut non erit quid ab anima disjunctum , aut avulsa demum poterit naturae viribus existere 3 Quid caeteri habitus, qui tantis studijs, ac laboribus comparantur , nihilne penitus sunt , nulline subjecto insident 3 An nomen dunta-Xat, non vim aliquam, qua facilius re remur , quaeque altis radicibus innxa aegre divellatur,non ornamentum quo dam , & quasi lumen animae asserunt

Sed quid tandem dicturi sunt, de gratia, fide, charitate, & alijs virtutibus, quas in animam divinitus infundi dubitare non possumus , nisi fidei nostrae principia convellere meditemur ha-

22쪽

b tus omnes , aut infusos , aut studio comparatos percurre, nullum invenies, qui non sit in accidentium censa ; dc quidem nihil est necesse alias qualitatum species lustrare, cum hoc opus ijs e plicandis serviat. Contra , plerique hac aetate Philo phi, iique meo iudicio cum veteribus comparandi, Gallendus, Cartesius, &recentiores pene omnes qui philosophiam, ut ita loquar, experimentalem magis quam contentiosam colunt. ut omittam viros religiossimos, & eruditione claros, quos enumerare longum est, Formas a materia secretas, & accidentia, aut qualitates a substantia rei cujusque separatas omnino putant eX-punhi oportere. Quid enim, inquiunt, minus philosopho dignum , quam ea

statuere, quae nec intelligi, nec definitione possunt explicari, nec ratione demum , aut experientia demonstrari

Jam si aliquem ex his qui qualitatum

assertores 1 unt, & vindices rogem, an forte claram, & distinctam cogitatione depingat illius formae, aut qualitatis imaginem, profecto si bona nde agat, ut veritatis studiosum decet, dabit id

23쪽

mihi, se nulla mentis contentione in tueri posse formam, quae candor, aut

pulchritudo appelletur ; cujus essentia sit a subjecto diversa , quaeque suam

habeat entitatem, neque tamen per se

possit , aut esse , aut concipia cujus denique tota natura in hoc sit posita, ut substantiae inhaereat, neque illius sit pars, sed accessio quaedam, & velut o namentum. Quod si pertendat se aut accidentis aut qualitatis distinctam, de

perspicuam imaginem animo cernere,

tum ego illum , ut mihi quam mentegerit , aut accidentis , aut qualitatis arei substantia distinctae , notionem definitione aperiat, enixe obsecrabo ; quamis tandem asseret 3 An forte illa inscii lis adeo decantata accidentis finitione utetur, quod nimirum adesse, & abesse

potest sine subjecti interitu 3 At ejusmodi accidentia, quae Logica dicuntur, nemo reijcit ; sic lux, sic color , sic relatio , sic figura, sic indumenta, atque alia ejusmodi infinita sub stantiae accidunt , neque ad illius essentiam ullo modo pertinent. Sub stantiae enim nomine recte intelligimus quodcumque rei est essentiale , accidens Vero erit,

24쪽

quod essentiae jam constitutae advenit, neque est pars illius; atque ut Aristo telis verbis utar, de substantia non secundum rationem , ut animal de homine , sed tantum secundum nomen, ut album de pariete dicitur. Haec sane omnia recipimus ; sed nondum finita est quaestio, utrum illa, quae rei constitutae accidunt, ut lux, aut color non

sint in genere substantiae, aut fortassis ab ipso subjecto, non natura sed cogitatione tantum distinguantur ; ut relatio , ut figura, ut situs , & ultima praedicamenta. Hoc videlicet in quaestione versatur , utrum ea quae cum aliquo subjecto , a quo tamen distinguuntur, Tomparata , dicuntur accidentia,' sint ipsa per se substantiae, sed extra

rei, cui insunt , essentiam positae; ea que denominent , non illi inhaereant ;aut certe si quid sunt subjecti, nullate i nus ab ipso discernantur. Quo enim modo subjecto inerunt , si sint en-

tia quaedam 3 An non totiuS compΟ- siti partes futurae sunt 3 Calor non . sit pars manus, erit profecto pars ali- qua ejus, quod ex manu & calore com- ponitur.

25쪽

Atenim album , lucidum , calidum ;2 2 . . rem ut alteri adjacentem, & inhaerentem exprimunt. Quid tum Z voces ut

a nobis concipiuntur, ita prorsus signi ficant : quae sunt disjuncta, ut libitum est, intellectu confundimus, conjuncta dividimus ; res simplices saepe concretiS vocibus designamus, &e diverso. Album quidem ut per modum adjacentis concipimus, sed albedo, sed lux, sed c lor,ut res subsistentes, & separatae intelliguntur. Sic rem dicimus corpoream, marmoream, auream , an idcirco corpus , marmor , aurum a rebus ipsis di

stinguuntur, aut ijs tantum adjacent λQuapropter de accidente Physico, da pis quod, uti Aristoteles definit, subjecto

4- - inhaeret , non tanquam pars illius , &seorsum nequit existere, omninocon trovertitur 3c merito dubitanaus, an sint quaedam entitates a subjecto cui insunt discretae.

s. Primum enim haec definitio accidentis in formas substantiales cadit, ut jam . alio loco ostensum a nobis fuit ; utriscque sors eadem est & simili in discrimine versantur. Nam forma, quaecumque sit illa, cum sit entitas quaedam,

26쪽

nata est existere ; neque existentia unquam est, nisi in illa entitate: quod a

tem in se habet esse , id per se quodammodo subsistit. Quamvis id forsitan

adeo tenue sit, aut languidum , ut fi miore subjecto quo sustentetur,indigeat, non dcirco substantia non erit; nisi velis spiritus vitales, aut subtilissima qua

que corpora, inter accidentia recensere. Atque hoc argumenti cum de se mis agebatur, jam attigimus: huc enim redeunt omnia , quae contra formae amateria distinctionem attulimus : ita ut & natura, & origo , & usus in utris. que eadem obscuritate involvantur. Non enim gignuntur, cum ex materia non constent, neque educuntur e sub jecto, in quo non inerant. Quis adeo caecus est in rebus contemplandis, ut i cem ex aere, terra, & opacis corporibus educi arbitretur 3 Restat ergo sola creatio: at quis calorem putet non ab

igne , sed a Deo proficisci 3 an forte re

rum procreationi desunt causae natur

les 3 Deinde illud etiam requiro , an qualitates solitariae ex uno in aliud commigrent subjectum nescio an id con

cipi possit. & merito ab omnibus Phi-

27쪽

losophis reijcitur. Nam si qualitas su jecto suo ita infixa est, ut sine illo esse

nequeat, quomodo sola movcbitur, &tam facile sedem commutabit λ Ergo ut foras prodeat, aliquo indiget vehiculo; neque adeo lux e sole citra aliquam substantiam ad nos usque diffunditur: atque idem penitus sit de calore,& qualitatibus achivis judicium. Quid respondeant, scio; qualitates negant e subjecto in aliud commeare, sed propagatione quadam diffundi putant. Fateor id me assequi non poste, quomodo lux, coelestes influxus , &aliae, si quae sunt qualitates, tam cito huc usque multiplici propagatione perveniant. Nam alterum ex his duobus fateantur necesse est, aut eas insectiles esse , & omnis extensionis expertes, aut sua quantitate donari. Utrum vis dixerint , Vix reprehensionem effugiento Quomodo enim infinitae partes aeris in

terjecti , a qualitate omnino indivisibilitam. celeriter decurrentur 3 Nec tot generationes , aut novae productiones essi ei queunt tanta pernicitate, quanta ne

concipi quidem potest. Quod si quali

tates extensas velint, praeterquam e

28쪽

dem ubique sunt incommoda, quid est cur inter corpora non habeantur Nec quaero quomodo illae intendi,aut remitti possint ; nemo nescit quanta sit inter Peripateticos hac de re dimicatio. Di- gladientur illi, per me licet. Thomista: contendant eamdem prorsus, & indivi sibilem entitatem altius in subjecto insigi , atque, ut aiunt, radicari: negendaui calorem intendi posse, nisi novus caloris gradus accedat.

Quid illi intelligant, difficile dictu

est. Quo enim modo res fiet lucidior, staeo aut calidior citra lucis, aut caloris ac cessionem 3 Aut qui fieri potest , ut ignis eum seniugi. & continenti actione novum Ab- oppu-

inde calorem in manu non procreet, ac

nihil aliud quam eum, qui primo instanti productus est, velut clavum altius infigat 3 Neque ii, qui contra Tho-mistas decertant , multo probabiliora

sentiunt. Nam si noVa, ut aiunt, entitas, novus caloris gradus priori accrescit, quomodo plures entitates solo , numero disjunctae simul esse poteruntΘdiverse omnino sunt, & quodammodo aliae extra alias positae, qua ergo ratione

in eodem puncto loci se se penetrabunt ξ

29쪽

Quando plura conjunguntur, necesse est ut specie sint, vel quantitate separata.

Sed quid necesse est metaphysicas , &ab strusas subtilitates arcessere, cum reStora sit apertissima 3 Cernimus enim idem lumen hoc intensius, & illustrius existere, quo angustiori spatio concluditur : ergo lux dispersa debilior est, collecta vehementior : atque idem in caeteris qualitatibus usu venit. Quo enim densior est substantialis effluxus, cui qualitatis nomen tribuitur, hoc in tensior est, & vehementior. Cum ignis

atomi in eadem parte manus sunt confertissimae, tum calor est acerrimuS. Hinc charta nigrior apparet, quo plures in ea lineae atro colore infectae ducuntur. Hinc etiam umbrae aliae aliis sunt obscuriores, ut majori, aut minori luce diluuntur ; atque atramentum aliud nigredine magis superat , quo pauciores habet partes albo, vel alio colore temperatas. Ac licet hae particulae seorsum videri nequeant, tamen simul junctae sine dubio percipiuntur. Nihil in totius naturae explicatione

est .proclivius, nihil planius quam illa intensio, vel remissio qualitatum, &

30쪽

frustra illam vel borum obscuritate, aut sententiarum ambiguitate involvimus. Hic videlicet est praecipuus qualitatum usus, ut res expeditas maxime impe diant , ac tenebras nobis in media luce offundant. Neque aliud fere ex his commodum capimus, quam quod sint nobis extrema in rerum ignoratione perfu-

a. Cum quaerimus quid sit in corporius calor, quid lux , quid color, statim

nobis qualitates obtruduntur, nec licet nobis ulterius progredi, cum tamen qualitatis ratio magis ignota sit, quam ipsum quod quaeritur. Quod si Philosophos interrogem, cur medicamenta purgent, statim specificam qualitatem obtendunt ; cedo cur Venenum tam subito enecet, praesto est occulta qualitas. Jam ubique resonam magnae illae voces, ne ab iis quidem ,

qui eas tam confidenter esserunt, comprehensae, Virtutis magneticae, antiperistaseos, sympathiae , vel antipathiae;

ut nemo fere audeat hos cancellos enfringere. Quare nobis non permittimus ex iis quae notiores sunt, res magis ii volutas indagare 3 Cur ingenii aciem ,

studium , industriana ad obscuras qualia

SEARCH

MENU NAVIGATION