장음표시 사용
561쪽
cium. Bullae itidem complures , ut alias diximus , videntur emergere. 3. Quod si vasi infundatur hydrargyrus, tum aquaquq huic innatet,ac duo tubi vitrei aptentur, quorum unus aquς,alter immergatur hydra rgyro, vase in machina , seu recipiente vitreo dc magno riete composito, & aere, ut moris est, exhausto, aqua per suum tubum, hoc altius ascendet , quam hydrargyrus , quanto ea est levior Cumque argentum vivum unius digiti altitudine sublatum fuerit, aqua simul ad I . fere digit .evehetur. Mitto alia pluri-xima quae aliis in locis attigimus. Quodex. gr. vesica suilla educto e recipiente per machinam aere, statim intumescat; quod plerumque disrumpatur ; interdum pondus. so. & amplius librarum attollat: tum enim inclusus aer ab incumbentis pondere solutus se se evoluit , & in majus spatium se se explicat. Quod vitrea phiala, ex qua aer eductus est, externi aeris pondere confringatur.
praesertim si planas habeat superficies ;non item si rotunda fuerit. Quod nihilo secius etiam disrumpatur ab incluso aere, si is qui exterior est , exsugaturia Quod vasis aenei in conum desinentis
562쪽
perculum Vitreum caemento agglutin tum , exsucto aere non frangatur ; secussi vas sit alterius figurae ut cylindricae , quia tum major aeris columna id premit Quod cum truncati illius coni ex utraque parte aperti orificium manu occluditur, exhausto aere ex illo vasculo quod quidem prima aut altera fit suctione) manus incumbentis aeris pondus sentiat, & vix divelli ea possit. Sic manus intra machinam posita intumescit, ubi aer e recipiemte,seu vase vitreo exsugitur; & vasis ori ficium si vesica suilla ob laxeriS , incumbentis aeris pondere ea deprimetur. Hinc etiam aere in cucurbitis Vitreis,quo adhibere solent Chirurgi vi flammet dilaia talo, cum ignis extinguitur, caro vase conclusa statim attollitur. Nam minus ab aere rarefacto ea premitur , quam quae externi aeris pondus sustinet. Hinc liquet embolum e syringe cujus foramen inferius occluditur, ob aeris ponduς educi non posse. Cum enim sypho injectorius quem syringem Vocant , cujus tubulus erat occlusus , in machina piae matica esset aptatus , eique pondus ap- spensum , exhausto aere modiolus vel
fypho prae pondere depressus fuit ; quod
563쪽
s iidem fieri non potuit nisi aere prilis
educto; adeo ut non metus vacui, sed contra nitentis aeris pondus cssiciat, ut embolus e svringe cujus foramen obducitur , extrahi vix possit. Nam columna aeris ejusdem cum embolo molis est ante loco dimovenda. Cum autem CX-ternus aer extractus fuit, jam nullo negotio embolus e tubo vel syringe educi tur ;etiam si inferius foramen fuerit obiaturatum. Sed cum ita aptatus est in eadem machina tubus vitreus parti inferiori syringis , ut extremum tubi stagnanti hydrargyro immergeretur, δί eXhausto aere embolus claviculae ope sursum sublatus fuisset, hydrargyrus in
vacuam syringem non subiit : ac nospiritus quidem vini coccineo coloretinistus sursum efferri potuit. Magno sanuindicio aquam in antliis non attractione, sed incumbentis aeris pondere sursum attolli. Nam ubi nullus est aer qui premat , aqua non astendit.
Atque haud scio an ascensus aquae in 7.filtris, seu patini laciniis circuli fusi aeris
ponderi magna ex parte referatur acceptus. Nam ut alias innuimus, aqua in ,
tubulis ad lampadem fusis, & fere capita
564쪽
laribus ultro conscendit, quandoque ad 3o. digitorum & amplius altitudinem. Neque enim aeris spirae facile tantas patiuntur angustias ; nec aer iis tubis coerci tus ita subjectam premit aquam, ut circumfus & liber. Jam in filtro infinitos spectare licet velut tubulos, aut syphones per quos aqua ab externo aere pressa pa Iatim eluctatur. Cum D. Boyle tubum vitreum, & longum minio, seu calce plumbi implesset, partem tubi infimam aquae immersit, quae tractu temporis ad O. digitorum altitudinem evecta est. Ac syphonem ea calce implet, per quem aqua citra suctionem paulatim astendit ,& essivit. In iis enim omnibus ut in spongia, & pane recenti meatus, aut pori quantumvis obliqui, sunt velut tubuli per
quos aqua facile ascendit. Atque ut copiose praeter caeteros, & accurate P. Fabry explicat , omnes illi essectus ex eodem fonte manant, nempe ex inaequali aeris compressione. Hinc enim liquet cur aqua in stypho , aut tubo quem non implet , in riladio depressior, in extremis altior appareat : nam pars media undique Comprimitur, non it in extremae in quas
aer vim suam exerit obliquius & debi-
565쪽
hus. Contra ubi tubus impletur, aqua , ut jam diximus, intumescit. Praeterquam enim aqua tenacius vitro adhaerescit, partes illius mediae ab aere duntaxat superiore comprimuntur, sed ejus margines premuntur undique; quique subjectus est aer & infra lineam horizontalem, ut ita loquar, descendit, in aquam quae vitri attingit extrema, vires suas promit; adeo ut aqua in eum locum nitatur, ubi pressio debilior est. Sed hydrargyrus per exiles
tubulos non ascendit; neque in tubo, aut stupho, quem non implet, eXcaVatur. Crassiores enim partes habet, quam ut vitro instar aquae adhaerescant, nec eae vitri poros aut meatus subire possunt ,hinc aer instar cunei extremas hydrargyripartes a vitro removet. Cumque ibi a ctilis prematur, in orbem nonnihil attollitur. Sic etiam crassiores habet partes quam ut intra exilem tubulum ascendat; neque a vitro uti aqua sustinetur. Hinc denique aqua vel atramentum per rivmam calami ultro subit, quod figura rostri excavata plures velut radios pressionis intercipiat , uti diximus de tubulis per quos aqua sua sponte eluctatur. Nam qua parte minor est pressio, eo semper aqua
566쪽
JJ2 se recipit. Unde si lamella, vel baculus .aquae guttam attigerit, huic statim ad haerescet. Sed hydrargyri partes sunt, ut saepe dictum est, & graviores & crassio
res. Nec ita facile eas dividit extremus apex calami, quam atramenti, vel aquae partes separat. Neque alia est causa quae liquorum guttulas, aut bullulas quae in aqua cernuntur rotundas efficiat quam aequabilis illa , vel ambientis, vel inclusi aeris pressio. Gutta enim aquae in puncto contactus velut librata ab aere circumfuso undique aequabiliter premitur. Si aliam guttam attigerit, cum in contactus loco pressio sit debilior, statim cum ea conjungitur. Hinc pensiles guttae ab aere ci cumfuso velut sustinentur , eo VersuS
repelluntur ubi nulla est compressio; qua scilicet parte solidis adhaerent corporibuSQuod si parte infima guttam pensilem attigeris, sequitur statim. Nam in puncto
Contactus non premit aer. Hinc etiam. v. pab ν P. Fabru existimat ignis flammam in apia..i&HVi . cem desinere, quod ea parte rarescens aer, minus accensos halitus premat. Ne
567쪽
flamma cum impetu erumpant, id colu pressioni tribuit & tensioni illius halitus, qui intra poros corporis accensi ante. coercitus fuit & magna vi quoquO-Versum prorumpit. Sed progressu tandem. motus ille languescit , ac partes fumi mi
nutius .conctiae una cum aere miscentur.
Hinc saepe fumos quidam vortices implent cubiculum. Itaqueaeris etiam pondere, ut aqua in tubis inflexis, sic fumus sursum adigitur. . Hinc saepe accidit ut, vento per lineam horizontalem flante su mus repellatur, quod aeris gravitas eo motu minuatur , neque adeo fumum sursum propellat. Hinc fenestra potissimum
superior aperitur, ut subeuntis aeris pondere urgeatur fumus. Ac plures saepe in camino aptantur tubi,quod fumus copio uor per eundem tubum non possit simul exire, & acris descensui praebere locum.
Postremo cum radiisolares partem cami ni supremam feriunt, tum eorum cal Oxarescit aer e nec eadem facilitate praeceps decidit. Unde, & fumus repellitur. Nescio an illud mihi liceat addere quod fiante borea, aut sudo tempore fumus non ita repelli soleat, ut pluvio caelo, vel 'ucd boreas non ex obliquo ut Auster,
568쪽
Π sed in directum magis peritet; vel quod
gravior sit aeris moles, cura spirat A
e - Plurima quidem ex iisdem ducta priniacipiis libens omitto. Nam liber in majorem Ionge quam institueram, excrevit molem. Id unum praeterire non possim quod P. Fabry ex Fabricio Gua . staferro refert experimentum. Id vero est ejusinodi: tubulus vitreus & oblongior repleatur hTdrargyro ad 4. palmorum altitudinem, inverso tubo hydra gyrus manebit pensilis, dum is ab omnibus sit sordibusa itς expurgatus. Quod si ad s. palin altitudinem infundatur hydrargyrus , pars summa tubi vacua ,sellem aere, remanebit, nec emuet me curius. Quod, ut ipsi videtur , aer medium. hydrargyrum non Valeat perrumpere: nam in partes extremas vim suam crid, dc convexam mercurio superficiem tribuit. At vero si aquam mercurio, affuderis; inverso tubo ea sursum petet, & hJdrargyrus praeceps decidet Nam seperncies aquae a circumfuso aere excavatur, isque partes medias vehementius quam extremas comprimit.
Hinc sibi iviami per mediam aquam At L
569쪽
bydrargyrum munit. Quantum aeriq4ncumbentis pondus animalium respirationem juvet, nihil necesse est hic attexere : id enim alium locum postulat. Et quidem cum animalia in pneumatica machina reponuntur, exhausta parte fere qUarta aeris, ut ex D. B te audivi, jam paululum se habent male; ubi pars dimidia aeris E vase vitreo, seu recipiente idetracta fuit, Vix spiritum possunt duce- Te , adeo ut tum celerrima sit, & anhelosa respiratio cum vomitu sepe conjuncta, ut iis accidit, qui excelsa montium juga conscenderunt. Nihil etiam necesse est hoc loco decernere quantum aqua sit aere gravior: cum idem non sit ubique aeris pondus. Anno quidem superiore emagno vase vitreo omnem pene aerem
nobis coram extrahi jussit D. Boyle,
tum vasis collo per claviculam occluso, exquisitae bilanci id imposuit , ut
quantum ponderaret omni aere destit tum, liqueret. Tum aperta . clavicula, de stibeunte aere vas fere sesqui-uncia gravius quam ante apparuit ue adeo ut
omnibus rite perpensis aqua fere millies aere gravior videretur. Illud quoque observatione dignum fuit aerem