장음표시 사용
531쪽
momentum quod ex motu Sc pondere
coalescit, tantum augetur motu, quantum minuitur pondere. Sed haec suo quae que loco. 7. Ex iis efficitur quod cum, plures idem pondus ferunt ,. singuli mi nus ferunt, & pondus velut in plureS partes distribuitur. Hinc minoreS columnae gravia plerumque tecta sustinent. Et
plura in eodem canistro ova manent illaesa, licet idem saepe multis subjaceat. 8. Ne longior simus, id quoque ex iis quae diximus facile intelligitur , nullam esse
in corporibus levitatem absolutam. Nullus quippe est horum corporum motus determinatus, nullus terminus in quem nitantur, nec sua sponte sursum esseruntur , sed a gravioribus deprimuntur, ut lignum aquae immersum ; quod una cum aqua gravitat : nam aquae pondus auget. Itaque ligni levitas est relativarantum, cujus finis est idoneus rerum ordo : sed absolutam suam gravitatem omnino illaesam servat, & deorsum tendit, tametsi ab aqua graviore sursum propellitur. Hinc parte sui aliqua , uidiximus, immergitur & baculus ligneus vi aliqua: demersus &ad perpendiculum aquae insistens, inoc sortisis sursum extruditur,
532쪽
quo longior est , & aqua profundior;
tum enim gravior aqua vehementius eum
repellit. Edem est ratio cur scyphus timversus & intra aquam depressus, hoc majore impetu sursum eluctetur, quo altius demergitur ; sed aer quoque qui subeunte aqua in scypho arctius comprimitur, multum scyphi motum promovet, Cum sit aqua levior. Quod si aqua per subj ctum foramen cum impetu erumpat, tum lignum, aut aliud corpus tque quod ei foramini imminet, aqua non sursum potest protrudere, sed una secum abripit,
uti in voragine contingit. Superior enim aqua cum inseriore simul devolvitur. Corpus a profluente aqua magis sustinetur. Nam aquae celerius motae impetus corporis gravitatem pene inutilem efficit , ut in projectis cernimus. Unde morpus aquae currenti facilius innatat. Plures etiam partes aquae resistunt, ne a gravi corpore extrudan-xur, cum in aliis atque aliis subinde partibus aquae incumbat. Atque huic velut principio ars natatrix innititur. Accedit etiam major corporis extensio. Hinc supiani natant facilius quod dorsum latius pectore aquam premat. Quique angustiψre
533쪽
sunt pectore , aut spiritum diutius non
retinent, minus sunt ad natandum ido nei. Hinc quidam Zona pneumatica seu inflata circa lumbos aptata ut recto situ innatarent, usi fuere ; alii & velum e Pansum aptarunt, aut remos adhibuere, gubernaculo inter crura composito. Nec ita pridem visum esse hominem qui in Tamesi ex una in aliam navim quasi obambulans commearet , ex viro fide
dignissimo , quem sepe nomino, audivi. Quin & quoddam navigii genus visum est in Belgio quod sub aquis agebatur. Ea potest arte confici, ut pars superior ita cum inferiori aptetur, ut subire aqua non possit, & magna e laqueari pondera appendantur , ut per saccos coriaceos , qui ne aquae aditum praebeant, ligari debent,
in mare cum opus est,descendant. Verum ad artem natatricem redeundum , cujus
potissima ratio ex eo ducitur, quod novus subinde impetus, vel motus in compore natante procreatus, impetum illius innatum, vel gravitationem frangat: seu aqua explicatis in orbem brachiis dividatur , quo quidem modo ranae videntur
natare; seu findatur aqua dum brachia alternis vicibus caesim producuntur , μ
534쪽
netrahuntur seu ntraque manu canum inllar , percutiatur aqua ; seu denique supini utraque manu aquam retroagant, fere anatum more. IO. Corpus aqua gravius, ut supra innuimus, potest interdum aquae innatare, ut tenuis auri lamina. Sive id efficiat aquae superficies ulluginosa , & tenacior quam ut facile di
vidi possit , seu lamella satis habeat
virium ut aqua nonnihil intumescat, sed debilior sit quam ut tantam aqua molem protrudat ultra supremam laminae superficiem.& illa aquae exundatio malorem aliquantulum vim exigat ; accedit etiam aeris compressio qua illa aquae exundatio nonnihil prohibetur.Sed praecipua causa est major laminae superficies, quae majorem aquae intumescentis molem postulat. Quin &globmli cerei qui cum scobe ferrea ita sunt se misti,ut nonnihil sint aqua graviores, peaquae innatant, . & vacua velut foveola in parte superiore relinquitur ; debiliores enim sunt quam ut aquam altius attollant.. Quod si tamen pars suprema aut laminaraureae, aut globuli cerei aqua maduerit, tum statim descendunt; seu nonnihil addatur ponderis , seu tenacior aquae super
535쪽
ficies, quaeque obstabat divisioni, jam minsis resistat, & fluat facilius. Hinc liquet cur altius immergatur navis , dc aquam melius scindat , quo illius carina. est acutior. Tantum enim aquae navis ipsi expellit, quantum ea ponderat una cum iis omnibus quae continet , ut aqua ubique aequabiliter prematur. Quo vero acutior est: carina, hoc minore circuitu
aquam retroagit & expellit, facilius ade secat quam ubi est obtusior , quae parum immergitur, & plus aquae extrudit: accl-tior etiam & rostrata navis oppositos aquae impetus mollius excipit , quod in eam obliquius impinganr. Hinc bases pontibus subjectae , sic aptantur , uti aqua magis ex obliquo in eas incurrat, dc minor eas feriat impetus. Verum istae quidem & alia in eam sententiari plurima uberius multo & accuratius exequitur
vir doctissimus. Quae idcirco attigi ut omnibus palam esset Physicam non ab Epicureis modo, Cartesianis , MChymicis, sed etiam a Peripateticis multum promoveri posse , si modo Aristotelem ita defendant ut in multis eum: errore lapsum fateantur, in iis potissimum quae ad gravitatem corporum pertinent .,
536쪽
tr. ut P. Fabry ingenue & candide fatetur;
ac plurima quae nullius sunt usus, qHae que intelligi nullo modo possunt, multa supervacanea, & falsa quae non Aristote les, aut veteres Peripatetici, sed Arabes Hispani in scholas invexere, omnino repudient. CAPuT X.
CUM hoc argumenti fuerit a doctissi- Emis viris uberrime pertractatum, ν nec omnino praetermitti a nobis, nec ita Afuse explicari necesse est. Via tantum & , ratione progrediendum , quo res non ita creconditae , quam a receptis Philoso- ephorum opinionibus alienae tradantur. ζPrimum illud fundamenti loco statuen- i ὸ dum, quod superius attigimus, gravia liquaeque corpora in suis locis gravitare, taut vim suae gravitatis exerere. Nam aqua vase conclusa non magis fundum vasis premit, quam quae puteo continetur, aut ' setiam fluvius aut mare ipsum subjectam premit terram. Quae autem in contrarium opponi solent, ex iis quae dicturi s
537쪽
wmus facile diluentur. Id unum quoes vix doctissimus ut absurdum quid colligit;
fore ut partes aquae inferiores a superioriabus preta in continuo motu Versarentur,
id libenter admittimus. Atque haec forde est una e multis, quae afferri possunt, Scpraecipua fluiditatis causa. Sed enim co Pus in aliud non gravitat, nisi ut illud 1iarsum extrudat: id adeo quod premitur levius sit necesse est. Hoc scilicet ipsum in quaestione versatur.Nam quae infimam rubi , aut dolii erecti partem implet aqua, ab ea, quam sustinet, premitur; &dato per foramen exitu , hoc longisis exilit, quo altior incumbit aqua. Qui autem foramen digito vel obturaculo tentabit o cludere, hoc majores adhibebit vires, quo foramen majus , & major est aquae altitudo. Is quippe vim sentiet, & pol dus columnae aquae, cujus basis est ape tum in fundo vasis, aut tubi foramen. Quamcumque vas nactum sit figuram Ierinde est : seu instar columnae aequabi- iter sit latum, seu ex ima parte sit angustius, aut contra; vim enim & pondus aquae incumbentis ex illius altitudine &aperti foraminis amplitudine licet aestimare. Quod ut planius fiat & apertius.
538쪽
Da vas aliquod , ut dolium, aut quocLecumque volueris aqua plenum, dc CX om ni parte occlusum, excepto foramine cui aptetur tubus, isque pateat unius digiti latitudine. Cum itaque eum tubum aqua impleveris, haec subjectam in dolio pre metaquam: quae pressio propter continia talem, & fluiditatem aquae se se per to-tem aquam dissundet, &in vasis occlusi latera impetum faciet. Adeo ut aqua tubo imposita, aut si malis , aquae loco cylii drum cupreum ejusdem ponderis , Puta unius librae, intra tubum immittero,
Utrumque enim perinde est) aquam vase conclusam sic premat, & in vasis latera sic impingat, ut pars quaeque digiti magnitudine aequalis eam sustineat pretasionem quam unius librae pondus potest efficere Quod si aliqua sui parte vas sit debilius quam ut ferre possit eam imprectionem,eo quidem loci disrumpetur. Qua
quidem ratione vas aqua plenum, nOVum
quoddam est genus machinae, quae Vires in immensum augere potest : ut pulchro ij demonstrat vir doctissimus, ex quo muti aequilibro in deinceps desumemus o Nam si vas alio foramine, quod sit centuplo majus , perin sum fuerit ; eique foramini pondus pam
539쪽
ultillim minus centum libris imponatur, hoc quidem aqua vel unius librae pon dere minori tubo infusa attollet. Quam vis id pondus magno foramini impositum sit fere altero centies majus, id tamen ab aqua centupla pellitur : nam partes ut diximus , aquae aequabiliter ubique premuntur. Sed quod in aliis machinis solenne est, hic quoque usu venit, ut spatium eadem ratione augeatur , qua Vires multiplicantur. Nam si aqua minori tubo imposita unius digiti altitudinem confecit: pondus centies majus vix centesima parte .attollitur . Ac forte hujus phaenomeni ea quoque ratio adduci potest. Tam facile enim centum aquae librae unius digiti spatium possunt conficere , quam pondus unius librae, centuplum spatium decurret: non minor enim vis inest, aut momentum unius librae ponderi, ut Ioo. libras unius digiti spatio dimoveat, quam sit in centum libris, ut unam per Io O. digitorum spatium attollant. Verum id forte ab instituto nostro alienum est: Illud propius, quὸd loco ponderis Ioo. librarum, tubuSeadem amplitudine , qua patet foramen, aptari potest, tumque aqua tubo minori imposita, sic vasis aquam premet, ut sur-
540쪽
sum eam per majorem tubum ascendere κcompellat, donec in utroque tubo aqua r sit velut in aequilibrio , di ad libellam Fcomposita. F. Atque hinc liquet cur aqua per tubos l inflexos ad suae originis altitudinem ascen- bdat. Qv d liquorum momenta ex al- Utitudine ipsa , non ex latitudine sint aesti- manda. Nam aqua quae est in tubulo cum letaqua majoris tubi libratur. 3. Quod ubi ii vires, seu pondera eam inter se rationcm isthabent, quam aperta foramina, tum ea lisunt in aequilibrio constituta. Nam ostes isum est magno foramini pondus IOO. li- 17brarum ab aqua vel pondere unius librae, tiquae minorem implet tubulum sustinerit liac si volumus prohibere quominus aqua aper amplum foramemexeat, vim aequalem Ι1 o. libris esse adhibendam. s. Quod paqua quae continetur tubo ex latiore t basi in conum fere desinente, quique Inon amplius quam libram aquae capiat, i tiam premit subjectam manum, ac tubus aqui basi aequali,& altitudine itidem aequa- ili, sed cylindrica figura donatur etiam Isi sit multo major altero. Est enim lille tubus, ceu vas quoddam , cui duo :sunt foramina, unum altero angustius: