De corporum affectionibus cum manifestis, tum occultis, libri duo seu promotae per experimenta philosophiae specimen, ... autore J. B. Du Hamel ..

발행: 1670년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

clusum aerem dentat. Hinc gravior facta descendit. Idem evenit cum aqua tubo conclusa insessiatione premitur ; aut si per tubulum aqua infundatur , ut fuse demonstrat D. Boyle. Nam quaecumque in pa- accedat pressio , haec per totam aquam Iba diffunditur, & in aerem qui eam facilius excipit, statim permanat. Quare ampulla vitrea aqua magis impletur, & fundum petit ; nec saepe valet emergere, incumiabentis aquae gravata pondere, nisi suctione aqua quae in tubo est dilatetur: tum aer ampulla inclusus, ubi paululum adjuvatur, se se restituit, & dilatat, ac non nihil aquae per foraminutum apertum eX- pellit. a. Si aqua tubi paululum incaluerit , ampulla vitrea statim emerget, quod aer inclusus dilatetur, & nonnihil aquae

per foraminutum erumpat. Contra CVenit si quiddam frigidum tubo admoveatur: nam aer globulo conclusus densatur; globulus adeo, qui in parte tubi superiore erat pensilis, aqua per foramen subeunte deprimitur. 3. Quod si ampulla vitrea in medio tubi suspensa foramen habeat o

clusum, cum aqua quae tubo continetur

prae frigore fit densior, tum emergit; deprimitur si ea caloris vi aliquantulum Z v

552쪽

rarescat. Gravior enim globulus ille sup

ponitur, quam in medio rariore natare

possit. Quare duo ejusmodi globuli in

scypho vitreo sic aptari possunt, ut cum aqua sint velut in aequilibrio ; unius foramen apertum, alterius sit occlusum. Cum vitrum incaluerit prior emerget, posterior deprimetur. Contra accidet, ubi aqua frigidior nive circumfusa facta fuerit. Tum enim globulus cujus apertum est foramia nutum , aquae ingressu gravior factus desecendet, alter in medio densiore collocatus emerget . Quod si tubus vitreus sit sigillatus , dc ex utraque parte occlusus, ampulla vitrea quae apertum habet fora minutum accessione caloris descendet. Tum enim aqua in amplius spatium explicatur , neque habet quo se recipiat, ni u in vitreum globulum.Itaque vel admota manu superiori parti illius tubi, statim ampulla descendit, non item ea cujus foramen obstructum est. Eadem enim, δc eodem in loco stat immota. Contra si

nivem aut glaciem tubo admoveriS , tum enim aqua in arctius concluditur spatium, nonnihil aquae ex ampulla vitrea effluit,&aer, ut videtur P. Fabry dilatatur. Quare

ampulla sursum emergit , quod minu

553쪽

quae jam capiat. Quod si tamen diutius

nix aut glacies tubo circumposita maneat;

globulus descendet, quia novi spiritus ,1eu mercurii subtilis sin quo sedem frigoris potissimum collocat ) accessione, aqua tubo conclusa augetur, & globulum pensilem subit, ac deprimit. Nec sane ea P. Fabry opinio quam su- I pra innuimus de frigoris sede praecipua

omnino videtur rejicienda. Pulcre enim multa naturae explicat phaenomena. CureX. g. aqua gelu concreta dilatetur. Sed

illud quoque observatione dignum quod

admonet,aquam phialae tubo oblongo instructae assusam, ubi nix circumponitur, statim ascendere, mox eam descendere, tandem allisis assurgere. Vitrum enim

nonnihil densatur, & fit angustius; quod

si convexitas vitri esset interior, aqua non statim ascenderet. Tum enim aqua frigore densaretur, sed novi illius mercurii accessione postea intumesceret. Contra accidit si ampullam vitream manibuS contrectes , primum enim aqua descendit, quia calore vitri sphaera nonnihil ampliatur. Quod si interior esset convexitas, statim aqua assiargeret; nam aucto vitri concavo spatium inter convexas superfi-

554쪽

cies minueretur. Sed cum aqua calore r. re sint , phialae concavae, ut supra dixi mus,assusa, licet statim descendere vide tur , calore tamen diutius continuato ascendit. Itaque calor aquam dilatat, dum illius partes explicat ελ frigus itidem dila- rat, dum novi humoris accessione auget. Tenuis vero ille humor aut spiritus perenni effluvio , ut ipse existimat, e frigidis corporibus ut ex marmore & ferro, erumpit. Hinc, inquit, aestivae aquae frigiditas , & aquae frigidae cruditas ; cum 1ubtilis illius humoris particulae sanguinem figunt; maxime ubi interni meatus sunt prae nimio aestu laxiores. Hunc tenuem & penetrabilem etiam humorem argento vivo & subtilitatem & fluorem tribuere arbitratur. Hinc frigidum cicutae venenum. Hinc gelidus vapor ex fontibus in circumfusum aera dimanat. Hinc

aqua frigida dum soli exponitur, primum; fit frigidior, quod gelidus ille humor statim avolet. Sed de his jam alias o

555쪽

CApuT ULTIMu M. De gravitate aeris.

DE pondere aeris jam alio loco sese: L

nunc perpauca quae nostro instituto sunt propiora, subjiciam. Ac primum ut aqua fundum sibi subjuctum , ita circumtusus aer globum telluris ex omni parte premit, & vim suae gravitatis exerit, eo majorem , quo terrae vicinior. Quae enim de libratis liquoribus sunt a nobis demonstrara, haec in acrem omnino conveniunt , I. Suo quidem donatur pondere ; nam uter dum inflatur, gravior evadit: sectis accideret si levem aera, non gravem poneremus : quo enim plus aeris esset, hoc major levitas sequeretur. a. Ut in aqua ,sic in aere partes subjectae ab iis quae incumbunt , premuntur. . Fors enim est ut aeris partes sint vetur quaedam elateria, quae piessa minus loci occupant, ubi in libertatem sunt asserta, majorem locum postulant: fere ut ingens lanae acervus, cujus partes infimae densiores sunt, sed in superiorem locum translatae se se explicant. Sic utrem non

556쪽

admodum inflatum cum vir clarissimus in praecelsum Arverniae montem S Oo. hexapedas altum transtulisset, eo magis eum intumescere expertus est, quo altius conscenderet. Magno quidem argume ro partes aeris plicatiles, ut lanae fila, superiorum pondere comprimi , tametsi incumbentis aeris pondus undique nα aequabiliter premat, ut accidit urinat ribus qui aquarum pondere, aut pressio ne non gravantur a. pondus adris certis finibus coercetur, cum sensim, ut dictum est, minuatur. Quantum vero sit incumbentis aeris

pondus ex Torricelli & aliis de quibus jam alibi, fatis liquet experimentis. Tubus enim vitreus 3. pedes altus , ex una parte occlusus , cum impletur argento vivo, & in vas subjectum, in quo etiam alius restagnat hydrargyrus, invertitur: tum argentum vivum in tubo manet pensile usque ad 27. digitorum vel circiter altitudinem. Non aliud prosecto hydrargyrum in ea sustinet altitudine , quam circumfusi aeris pondus : clim hydram gyrus descendere non possit in vas se

jectum , quin rotam aeris molem non

nihil attollat. Atque idem fere accidit,

557쪽

quod in aqua fieri diximus: nam me curius in tubo alte immerso , & cujus

pars summa extra aquam eminet, non

omnino effluit , sed tantum remanet, quantum aquae columna ejus altitudinis ponderat, ut fuse explicatum fuit. Itaque ut pondus circumfusae aquae hydra gyrum ad certam altitudinem sustinet sic aeris pondus, in experimento Torri- celli ad eam quam diximus altitudinem, eundem suspendit. 2. Cum experimentum in loco io. exapedis altiore perficitur,

minuitur una linea ,seu digiti parte duode cima, hydrargyri altitudo; adeo ut cum factum esset in eo de quo diximus monte idem experimentu. hydrargTrus 3.digitis& Ι o. lineis depressior suetit,quod eo loci minus esset aeris pondus. Atque hac ratione forsitan dijudicari poterit . quae loca sint aliis altiora, quae depressiora.

3. cum nobis coram in machina pneumatica D. Boyle experimentum Torri-

celli fieret; exhausto paulatim aere , argentum vivum in vas subjectum decidit: quod pondus circumfusi aeris minuetur. Cumque vas vitreum, seu recipiens omni pene aere esset vacuum, nihil mer

curii in tubo remanebat: sed per clavu

558쪽

culam aere subeunte, mercurius sua sponte in tubum conscendit.

s Quod de hydrargyro diximus id in

aqua quoque fuit observatum, quae ad V. fere pedum altitudinem suspenta manet, quantum videlicet ponderant 17. digiti hydrargyri. Id quoque expertus est D. Boyle , cum in summo turris cacumine machinam suam sic adhibuisset, ut e longiore tubo aquam e subjecto vase

attolleret, exhausto enim Rere aqua uiaque ad 3 r. fere pedum altitudinem sublata est, quantum fere poterat aeris moles sustinere. . Atque ex uno acris pondere omnia pene phaenomena quae ad vacui fugam referuntur,explicari possunt. 1 .Liquet cur in machina Ctesibica, seu antlia, cum embolus extrahitur, ultro ascendat aqua: nam ab aere circumiecto premitur , &eo fertur, ubi nulla est, aut minima aeris pressio,nempe intra modiolum, aut tubuquem embolus deseruit. Sed ultra 3I. pedum altitudinem, aut circiter , aqua non extrahitur, quod non amplius liceat aeris ponderi. a. Cur aqua per syphonem seu tubum inflexum continenter fluat,

dummodo pars una tubi sit paululum ab

559쪽

tera longior: acr quippe e longiore crure eductus per alterum tubum aquae immersitio aquam ipsam attrahit; quod aqua ab . aeris pondere eo fertur, ubi nulla aut minor est aeris pressio. Sed per syphonerta

aqua ultra praedictam altitudinem non assurgit Nec aliter sectio ipsa , aut recpiratio perficitur. Cum enim inspirando augetur pectoris capacitas , aer suo ipso pondere subeat necesse est. Cum vero ali quid exsugimus, ut cum infantes lac epapillis sugunt , aer undique mammis incumbit , nisi ex ea parte , quam adducto ore infans premit , cumque inia piratione augeatur pectoris capacitas,lacab aere premini eo deducitur , ubi est aetdebilior. Hinc etiam fit ut si tubus aqua imple stur , & inversus vasi aqua itidem pleno

immergatur , aqua e tubo non effluat

Cum enim tubus sit in superiore parte occlusus , aer subire nequit, sed neque aqua tubo conclusa , nisi forte tubus altior sit 3 r. pendibus, potest descendere, aut circumfusi actis pondus superare

Ex iis quoque explicari possunt multa

experimenta quae in machina pneumatica D Boyle magna ex parte Vidimus,

560쪽

quaeque anno superiore in publicum emia sit. I. Tubum vitreum ex utraque parte apertum sic collo phialae caemento aptavit, ut aer subire non posset, fer e ut figura 3. exhibet. Pars phialae dimidia hγdrar g3ro plena,eique pars tubi infima imme sa supponitur. Cum itaque haec phialacum suo tubo, vase oblongo quod recipiens vocat, includeretur, & aer ex hoc recipiente per antliam exhaustus esset; aer intra phialam conclusus,cuique nullus patebat exitus , sic subjectum premebat hydrargyrum, ut fere tantumdem attolleret, quantum solet in Torricelli experimento , ad 27. digitorum altitu dinem, quanta scilicet est atmosphaerae altitudo. Et quod notatu dignum videtur, cum minus erat atmosphaerae pondus , quod ex barometro cernere erat, hoc miniis alte argentum vivum essere batur. Adeo ut non minor sit aeris intra

phialam conclusi vis elastica, quam totius aeris pondus. Σ. Cum aqua loco hydrargyri dimidiam phalae partem implet, educto aere per machinam, qui superest in phiala aquam sursum magno impetu protrudit, fere instar fontis salientis, dum exile sit & angustum superius tubi orifi-

SEARCH

MENU NAVIGATION