De corporum affectionibus cum manifestis, tum occultis, libri duo seu promotae per experimenta philosophiae specimen, ... autore J. B. Du Hamel ..

발행: 1670년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

aC momentum aquae incumbentis , cum

aequales sunt bases , e sola altitudine quae ubique aequalis supponitur, est repetenda.

Hinc etiam pleraque solvuntur hydrostatices problemata, quae satis fuerit attingere : cum ex dictis facillime colligi possint. Ac primum liquores inter se,

tum solidiora corpora erunt cum liquoribus conferenda. Quaeritur primo,si aquae in tubum inflexum infusae oleum aut spiritum ter binthinae , vel leviorcm aliquem liquorem superfuderis, quid futurum sit 3 Id palam est aquam utroque tubo contentam ad aequalem altitudinem libratum iri: sed superfusum oleum tanto altilis assurget, quanto aqua levius est. Hac quidem arte quae sit inter liquorum pondera proportio facile doceri quis poterit. Quid, si vasi quod argento vivo plenum est, duo aptentur tubi quorum unus exilis admodum sit, & aqua plenus ;alter quantumvis amplus λ aqua tubo minori contenta hydrargyrum in tubum ampliorem attollit : dummodo altitudines sint cum ponderibus proportionales, dc altitudo aquae sit hydrargyri altitudine quindecies major. Est enim pondus aqua:

542쪽

αd mercurii pondus fere, ut a. ad I . Quo quidem modo non hydrargyri tan- tum, sed omnium liquorum qui aqua sunt graviores, possunt dignosci pondera. Sed facilior est via quam pra innuimus- At si tubo ex utraque parte aperio hydrargyrum , aut ponderosum alium liquorem infuderis, occluso videlicet per digitum altero tubi orificio, eumque in versum sic aquae immerseris, ut subducto digito pars tubi extra aquam promineat, quid fiet 3 an totus hydrargyrus effluet in aquamὶ Non utique, sed pars aliqua in tubo remanebit , eaque quarta decima pars altitudinis futura est: adeo ut si intra I . digit. aquae tubus immersus fuerit, hydrargyrus intra unius digiti altitudinem suspensus maneat, & quo altius tubus immergitur , subducto digito qui superius tubi orificium claudebat, major mercurii portio sit intra tubum pensilis, ea scilicet, quae cum altitudine aquae stet in aequilibrio. Nam si abesset hydrargyrus , & lo-αo illius aqua existeret , haec ab in-

cumbente premeretur.& per tubum subiret. A qua itaque altiore tubo con-

Husa sursum pellit hydrargyrum, d nec ambo sint aequilibrio: quod ubi fit,

543쪽

tum mercurii altitudo fere est quartadecima pars tubi intra aquam immers. Quod si leviorem liquorem, ut oleum

therebinthinae hydrargyri loco infudisses,

tum contra accidisset, nam spiritus therinintinae in tubo hoc altior aquae superficie appareret, quo aqua spiritum illum vincit pondere ; hunc enim sursum pellit aqua subjecta, eo quidem altius quo tu-hus magis immergitur, donec ambo liquores sint ad aequilibrium compositi.

Recte nos admonet D. Boyle experi--enta illa, ut a D. Pascat proponuntur, non succedere ; quod hydrargyrus inter .descendendum impetum acquirat, ex quo illius crebrae vibrationes oriuntur, atque immersus in guttulas decidit. Is vero utitur tubulo utrimque aperto & oblongo , cujus orificium vix a. lineas patet,

hydrargyro immergitur, tum sectione per luperius orificium, hydrargyrum ad dimidii fere digiti altitudinem attollit,& statim digito occludit summum tubiorificium, & aquae immergit, subducto digito hydrargyrus manet pensilis. Eodem modo implere solet tubulum oleoterinynthinae, quod altius aquae immer sum non essest, sed in tubo etiam manet

544쪽

stior aqnae superficie, quantum videlitacet oleum therinynthinae est aqua levius; ut liquor tartari tubo itidem longiori, MCuiuS parS summa aquae extima superficie est altior, eodem modo impositus, Intra superficiem aquae depressus In tubo

manet. - . . . . . .

Quod de h3drargyro & aliis liquoribus dictum est,id in solidis quoque corporibus evenit. Nam si tubi oblongi extremo, uod instar infundibuli sit latius,cupreum cylindrum sic aptaveris, ut suo quidem pondere possit ultro descendere ρ, & tamen ita cum tubo conveniat, ut IngreI- sum aquae prohibeat: tubus tam alte am-

mergi aquae potest ut cupreus cfinderaut ferreus non descendat, sed ab aqua sursum pellatur. Pars enim tubi superior extra aquam extare semper supponitur, aqua subire tubum nititur; obstat corpus illud quod inferiorem tubi partem occludit. Si aqua siit decies altior quam chii der ille cupreus, hunc vincet suo pondere& sursum repellet. Sed ubi manu tubum

sustuleris, cum cuprum vincet aquam luo pondere, tum ultro decidet. Quod quid m experimentum nobis coram exhibuit

Londini D. Boyle. Utebatur vase vitreo,

545쪽

33r quod in his experimentis commodius ad hibetur, id vero erat magna cucurbita, qua in suis distillationibus utuntur Chymici: tubi extremo conum ex alabastro

sic aptaverat, ut duplici filo sespensum

teneretur, donec fere ad fundum vasis tubus esset demersus: tum dimisso utroque

vel altero filo lapis manebat pensilis, sed paulo altius sublato tubo lapis ultro deci debat. Adeo ut hinc planum fiat gravia corpora ad fundum aquae, chm paulo est profundior, non posse descendere , nisi ab aqua incumbente pellantur. Nam hydrargyrus, aut lapis non descendunt, cum aqua per tubum ingredi prohibetur. Idque ipsum causae est cur corpus aqua 7'levius, ut suber, aut lignum quodcumque in medio aquae stare possit immotum, ut si oblongioris tubi parti intra aquam im mersae , & instar litui inflexae, lignum sic

aptaveris ut ingressum aquae prohibeat, L. facile tamen possit amoveri: cum ab aqua superiori tantum prematur, sursum non emerget , sed magis intra tubum protrudetur. Quod si eidem tubo inflexo, cujus pars summa semper extra aquam eminere supponitur , argentum Vivum infunderes, tum facilius per vas vitreum

Z ij

546쪽

332 intueri liceret, ut mercuriuS hoc magis ascenderet intra tubum, quo altius tubus ipse demersus foret. Stat enim semper immota illa naturae lex, cujusque liquoris partes alias ab aliis in aequilibrio contineri, nec magis uno quam alio loco pr

mi , & a se mutuo velut in bilance librari. Ex quo quidem illud sequitur situlam aqua plenam nullo pene negotio ex imo putei ad aquae superficiem attolli : non quod aqua in suo loco , ut aiunt , it expers ponderis , sed quod ea situla

quam extrahimus aequiponderet , ac situlae pondus quandiu intra aquam demergitur , ab aequali aquae pondere lustinea Hinc etiam fit ut urinatores pondus aquae incumbentis non sentiant: aequabiliter enim ab aqua ex omni parte iusti nentur. Vix ad imum maris pollunt det cendere, nisi appenso pondere , aqua enim quae prope fundum est, sursum eos repellit. Premuntur tamen a circumfusa aqua, sed uti dictum est, ubique aequabiliter. Quod si tamen urinator infundo aquae existens brachio aut femori oblongioris tubi, quique extra ipsam aquam emineret , partem infimam sic api

547쪽

ret, ut subire non posset aqua, pars illa Corporis brevi intumesceret, quod ea solatiam ab aquae libera esset impulsu: sanguis

adeo ex vicinis partibus eb conflueret. Sic utrem argento vivo plenum,& Cblon gQ tubo cujus pars summa extra aquam extat, si illigaveris , in imo aquae sic comprimetur ut mercurium intubum nonnihil attollat. Sic folles intra aquam ita compositi, ut aqua per occlusa alterius alae foramina subire nequeat, & tubus extra aquam emineat, vix diduci poterunt:cum a circumfusa aqu, premantur; nec alae

distendi possint, quin simul incumbens

aqua attollatur, quod sine magnis viribus fieri nequit, si paulo altius folles intra aquam demergantur. Sed de compressione corporum alibi forte dicetur. Nunc ad ea quae aquae immerguntur, redeundum. Et quidcm si ea sint aqua gra Viora, ex omni parte ab aqua depressa subsidunt. AEqualis enim aquae moleScorpori resistit, sed cum ea sit levior, illud ut in bilance deprimitur. Hinc fit ut quae in acre appensa erant in aequilibrio, ab eo excidant, cum in aqua appenduntur : ut plumbum V. gr. & cuprum : nam plumbum in aqua minus loci occupat,

Z iij

548쪽

quam ejusdem ponderis cuprum et unde Scminori aquae mole libratur : quare si in aqua appendantur , Vincet plumbum, quod in aere fuit in aequilibrio. Atque hac ratione ut jam diximus, quae metalla sint pro mole sua graviora sciri potestria si in aere appensa ejusdem sunt ponderis , in aqua aequilibrium amittunt : quod tu aqua alterum deprimit, hoc pro mole stagravius est. Sic vicissim qui liquores , vel etiam aquae sint graviores hac ratione

edocemur.

Et quidem corpus aquae immersum ex omni parte pellitur ; pars illius summa deorsum, pars infima 1 irsum adigitur, &eo citius quo majorem corpus habet altitudinem. Id enim si levius sit aqua, sursum ab aqua sibi subjecta cujus majus est

momentum, fortitis repellitur , quam deorsum ab incumbente aqua prematur. Nam, ut diximus, cum aequali aquae mole pugnat, & libratur: haec si gravior est, sursum corpus adigit, si levior esset par

aquae moles, corpus infra descenderet.

Ne illud quidem dubium est quin corpus ejusdem cum aqua ponderis, in quo positum fuit loco quiescat. Sic globulos cereos solent effligere,& scobem ferream

549쪽

iis admiscere , qui ejusdem sunt cum aqua oravitatis: sic pisces in media natant aqua, atque ut libitum est, vel emergunt, vel praecipites decidunt, quod vesiculas in alvo gerant plenas aere, quem ut libuerit , Vel augent, cum novum ad se rapiunt , vel excludunt. Ex iis quoque palam est cur vitreae bullulae tubis aqua plenis immersae modo in medio aquae maneant pensiles, modo emergant, aut deprimantur, idque ad arbitrium nostrum. Sunt enim eae sphaerulae vitreae & cavae exili collo & perforato instructae. Paululum aqua leviores esse solent ut ponderis alicuius accessione , cum aqua esse in aequilibrio possint. Quo vero ampullae collum deorsum tendat, id laminuta ex aere aut plumbo circumdatur. Ac de iis globulis cum multi multa scripserint, perpauca ex iis quae P. Fabryptaeter caeteros diligenter prosequitur, phaenomenis seligam. Ac primum quidems vitreus globulus aere plenus vi quadam deprimatur , subeunte aqua aer inclusus, & pressus se se restituere nititur, &aquam extrudere, ut videmus in scypho vitreo, cum inversus in aquam demergitur : Sursum redit cum impetu eo majore

550쪽

quo altius deprimitur. Quocirca si fora men ejus globuli jam immersi digito occluseris, & extracto globulo digitum sub

duxeris , tum pressi is aer aquam sursum protrudet, ut Timaeus Locrensis , seu Thomas Cornelius observat. At vero illa: bullulae solent aqua ex aliqua sui parte impleri. Idque ut in aeolipilis fieri solet, incalescat enim aliquantulum globulus necesse est , tum aquae frigidae immergatur; nam subit aqua per exile illud fora men , quod ab externo aere pressa eo se recipiat, ubi minor est pressita Verum

de iis postea. Itaque globulus ille vitreus ilia tubo aqua pleno sic libratur, ut nec emergat , nec fundum petat. Ac tubus in liquo bullula reponitur vel est sigillatus,

seu ex utraque parte occlusus, Vel ape tus saltem ex una parte : globuli itidem exiguum foramen, aut occlusum est, aut apertum. Ponamus primum & tubi orificium, & globuli foramen patere. Illud I palam est globulum vitreum descendere,ctim vel digito pars aquae superior premitur. Aqua enim quae rarescere facile po- test, non comprimi, ut patet in globo aureo & aqua pleno , qui nulla vi comprimi potest subit pilulam vitream & c--

SEARCH

MENU NAVIGATION