Gemmae et sculpturae antiquae depictae

발행: 1694년

분량: 731페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

A, GEMMAD ANTI UAS. 7 criti, quos damtis in hac secunda parte. Sic Apollo 8 Musae , Hercules Musageta, cisti synabola pertinentia ad poesiin, ad poema Heroicum , ad Ecloga d ad cenam. Etiam in hac parte secunda repositum est pulcherrimum sigillum Neronis , nempe Citharoedus sub forma Apollinis cum fabula Marsyae, quod satis memorabile. De illis, qui signabant propria imagine in annulo , Xemplum habemus in Pseudolo Plautina militis illius, qui apud lenonem relinquebat symbolum suum pretium prostibuli. Ea causa miles m reliquit Ombolum

Expressum in cera ex an losuam imaginem.

Et Martialis de puero Bruti. Gloria ta arvi non est obscura sigilli,

Isius pueri Brutus amator erat.

Et per hanc causam multi in antiquis gemmi occurrunt ignoti vultus. Supersunt etiam varia monumenta athletarum , Dexpres una habemus Allionem coronatum oleastro vel lauro in sacris ludis Olympicis vel Pythiis , an ferum victorem quoque cum palma, bigas , quadrigas cum victori , cursores , desult re , gladiatores , rudiarios. Plinius nepos signabat annulo , cujus symbolum erat quadriga , quoniam ipsi, ut scribit Calvisio, delectabatur ludis circensibus Circenses erant, quo genere specticuo non levissime quidem teneor , etsi negligebat eos captus majore amore erga studia literarum. Sinailes bigae dc quadrigae relatae sunt in prima parte , in cujus principio exhibentur aliquot emgies Herculis juvenis imberbis, barbati, coronati Oleagina aut laurea corona, quomodo

etiam

562쪽

s LEO NARDI Aucius T IN Ietiam conspiciuntur in nummis Graecis c marmoriabus nihilominus possent esse estigies athletarum vincentium, id quod admonendum putavi. In aliis gemmis recognoscimus aquiliferos , legionarios milite cum Praemio, tropaeis, victoriis , symbolis, honoribus bellicis , ut leguntur apud Xenophontem symbolum militum Cyri suis e Victoria dc upiter Conservator Timoleon Corinthius in Calauria confligens cum Iceta ad fluvium Damyriam 8 ducibus ejus certantibus , quis primus fluvium transiret, ille ad finiendam controversiam annulos universorum inditos chlamydi sit 8 simul permixtos educi jussit, primus autem qui excidit, imaginem habuit tropaei quod augurium fuit victoriae. Quum Galba Imperator in Hispania esset, in munitionibus castelli alicujus inventus fuit annulus antiquus, in cujus gemma erat insculpta Victoria cum tropaeo, quae similiter augurium imperii Galbae dedit. In Curculione Plautina Therapontigonus miles in annulo sculptum habebat clypeatum militem, qui gladio percutiebat elephantem. Quis potuis et unquam in lucem reducere sacrificia Jovis, Bacchi , Cereris, Salutis, Dianae, aut mys eri Eleusinia , Dionysiaca , Ephesia , Isiaca Mithriaca, cum Silenis, Bacchantibus, anaticis csacris insignibus Apollinis, Mercurii ac Martis , aut Salios ac Ancilia , quae nos protulimus Inter historias in gemmis expressas satis nota est illa Sullae, qui quum cepista Jugurtham , traditum sibi a Boccho Tege , ad quem fugerat post cladem , ita facto isto gloriabatur, ut id gestaret in annulo sculptum, semperque eo sigillo uteretur, ita ut conspicitur innum

563쪽

A , GEMMA. INTI MI A S. mo argenteo cuso ab filio ejus Fausto, ubi exhibetur Sulla Quaestor in sublimi solio, d Bocchus genu humi flectens porrigit illi ramum lauri, quum interim Iugurtha adstat ingeniculatus manibus retro ligatis instar captivi. Hispanus ille ex Intercatia , cujus pater

quum provocavisset Scipionem ut milianum,ab eodem victus fuit & occisus, ille tamen gloriabatur eo ipso, curavitque sculpi in annulo pugnam istam , utens eo

sigillo unde Stilon occationem dedit ridendi , dicendique, id non fuisse ipsum facturum, si Scipio ab patre ejus fuisset victus, In compluribus gemmis,

vari1 modis sculptum habemus factum Mutii Scaevolae, Cincinnati, ut se armis induat , cervam Sertorii prope tropaeum, caput Pompeii adportatum Caesari, itemque varias fabulas , Arionem , Orpheum , Ganymeden. Jolen, Ledam, Hermaphroditum qu rum adferimus exempla. Sed omissis his symbolis sive naturalibus sive moralibus aliisque, quae requirerent integrum opus, annotabo alia quaedam loca veterum auctorum , in quae incidi ad diversiatem figurarum in gemmis pertinentia Antiquissimum fuit sigillum V lysiis usque ab Trojanis temporibus. Quanquam in illis non consentia Plinius fuisse usum annulorum, tamen scribit litarchus eum in scuto posuisse annulo suo insculpsis e delphina , qui conservaverat Telemachum filium lapsum in mare. Similis delphin occurrit in prima parte in onyce sive per hanc Occassionem, seu potius sit signum coeleste. Josephus

in Antiquitatibus Judaicis allega epistolam ab Ario

rege Lacedaemoniorum scriptam ad Oniam Pontifi-em, in qua significat ei regium sigillum Aquilam

Pars II b quae

564쪽

1 L ONA DI AUGUSTINI. Quae unguibus tenebat serpentem dc talis alia occurrit in quibusdam nummis. Seleucus Re Babyloniae amatre dono acceperat annulum ferreum cui insculpta erat ancora, ignum firmitatis ac securitatis de Polycrates quoque mannulo suo usurpabat ectypum lyrae. Sigillum mannulo Amphitruonis apud Plautum erat Sol oriens in quadriga S simile novimus in aliis vetustis gemmis. Ismenias choraules solitus uti pulcherrimis gemmis, comparavit maragdum . in quo ficta erat Amymone , una ex umquaginta filiabus Danai, impleta a Neptuno Pompejus m annulo suo habebat leonem , qui ferebat ensem de hic ipse adhuc apparet expressus in nummo argenteo Marci Antonii. Maecenas utebatur ectypo ranae , etiam quando signabat in absentas Augusti vicem rus in auspicio stolidarum, infamium nuptiarum Neronis donabat ei annullam , in cujus gemma erat raptus Proserpinae; fuitque is augurium funestum huic ipse Neroni Galbas gnabat annulo .ectypo majorum ejus familiae Sulpiciae, nempe cane inclinatum habente caput sub proram navis Commodus solitus se adornare habitu Herculis, spoliis leonis in capite, appellans quoque se Herculem Romanum , gerebat etiam pro insigni

Amagonem sculptam in gemma annuli , eaque utebatur gillo , tanquam cum Hercule is vicisset Amazonas. Non praetermittam hic annotare, quemadmodum in insula Lemno sacerdotes Dianae exhaustam ex spelunca terram quandam rubeam mixtam cruore caprae signaverint annulo, cui insculpta erat capra,

imago ejusdem Dianae, per opem hujus terris natus fuit Philoctetes, ut refert Philostratus. Non

565쪽

me nunc occupabo in contemplanda varietate annulorum 6 sigillorum ex gemmis magicis quales fuerunt septem illi annuli donat Apollonio Tyaneo abes arca principe Gymnosophistarum, in quibus erant nomina septem stellarum; inui memorantur a Plinio, Leo sculptus in aurora nomen Solis ac Lunae in amethysti, aut aquila aut scarabaeus inimaragdo, quoniam haec sese ipsa ostentant in suis figuris. De Leone, signo coelesti, hoc solum dicam, Alexandrum Magnum quoque in annulo usum fuisse signo Leonis, vult Tertullianus eam fuisse stellam dominantem in illius genitura , nisi potius videatur eo usus utpote insigni

regum Macedonise , venientium ab Hercules, unde in eorum nummis reperitur Leo Sc lava Christianorum veterum pietas consuevit pro symbolo in gemmis annulorum habere nomen Christi Columbam Iiscem, Piscatorem, Ancoram , t Lyrana,

Arcam Noae, Naviculam Petri Per columbam Clemens Alexandrinus intelligit spiritum sanctum, per piscem apparatam ab Christo discipulis mensam post

resurrectionem , aut quinque pisces, quibus ille satiabat quinque hominum millia, Ecclesiam per navem, Concordiam per lyram, Constantiam per ancoram, Apostolos per piscatores, vel etiam baptismum; sed de navicula Ecclesiae incisa gemmae legitur eruditiss1-ma Dissertatio, quam scripsit Hieronymus Aleanderjunior, i literarum Tax splendens antiquitatis. Sed ait concludamus hunc sermonem dignitate, pretio insculptarum gemmarum nihil illis deest praeter titulosin nomina, ut sibi tribuant maxime notabiles memorias it insignia monumenta antiquitatis, in quibus

566쪽

12 LEOAΑRDI Au GuST IN Inuillae hinc supersunt obscurae. Et quamvis in hoc cedere coguntur nummis , qui habent titulos ac nomina, tamen superant eos praestantia caelaturae, sculptura clarissimorum ac rarissimorum Graeciae artificum

atque idcirco apud antiquos omnem aestimationem eXcesserunt Notum est mirabile Polycratis Samii tyranni factum , qui felicitatem suam ponebat in maragdo sculpto ab Theodoro Samio cive. Nonius senator Romanus fugiens proscriptionem , ex opibus suis nihil portabat secum nisi gemmam vel palam in annulo , testimatam viginti millibus HS., utique ob artificium, eaque fuit occasio ipsi mortis , quum eam vehementissime desideraret Antonius. Non loquor de inaestimabili achate Pyrrhi, in quo erant Apollo cum novem Musis , quoniam non talis erat arte humana sed ipsa natura sic eum in ipso lapide variaverat. Porro accrevit summopere in urbe Roma delicatum illud studium ac desiderium gemmarum, quando aliae peregrinae consuetudines ex Graecia 8 Asia eo influxerunt, magisque quam ipsae gemmae , requirebatur artificium de elegantia figurarum. Unde Tibullus loquens de Delia. Saepe velut gemmas ejus signumqueprobarem, Per causeam memini me tetigisse manum.

Primus Romanorum qui in astyliotheca eos cotilegit , fuit Scaurus Sullae gener, Pompejus in Capit Ilo reposuit gemmam regis Mithridatis , ad cujus exemplum Caesar consecravit se dactyliothecas intemplo Veneris Genitricis aliam Marcellus in

567쪽

A GEMMAS ANTI UAS. 13 templo Apollinis Palatini. Elagabalus autem ita stu diosus erat in gemmis excellentissime sculptis ab egregiis artificibus, ut quotidie annulum mutaret,& sicut in omnibus studiis, flectibus erat fatuus fin- sanus, sic ad majorem speciem electissimis earum adornabat tibialia calceos, unicuique movens risum, non secus ac si pretiosi isti de subtilissimi in gemmis labores conspici pos en , quas m pedibus inutiliter gerebat Gallienus quoque satis delectabatur his oranamentis, caligasque ε armillas ac monilia his instruebat , in quibus forsitan nimis sum provectus.

sIMBOLUM AC TIBUS LIBRI.

Exsculpsit gemmas Pallas, signavit Apollo Hoc opus , est olea est laurea sacra typus

568쪽

LEONARDI AUGUSTINI.

re parte harum imaginum: haec desumpta e trunco achatis, sculptura exstante, hujus quoque magnitudini respondente, notabilis est propter armaturam quippe quae in pectore gestat aegida, ut appellant, teXtam squammis, exhibentemque in medio caput Medusae serpentibus fimbriatum. Alia est argis ex pelle caprae Amaltheae, qua armabantur Jupiteri Minerva contra gigantes , eo modo, ut in statuis quibusdam reperitur. Sed haec lorica ex squammis serpentum formatur, o fabulati sunt Cyclopas eam cudis huic Minervae, ut elegantissime describit Virgilius. Certatim squammis serpentum auroque polibant Connexos angues, ipsoque in pectore Diva Gorgona depecto veriemem lumina collo. Simu

569쪽

AM GEMMA ANTIDIAS. Similem quoque is describit armaturam Turni ad imitationem Minervae haec aegis vel Orica usurpata fuit in modo armandi se apud Graecos&ab Romanis Imperatoribus imo S ipsa Roma in eodem paratu conspicitur cum galea aegide in pectore quoniam Romani magnitudinem suam reponentes in armis, o jactantes suam originem ex Marte, voluerunt quoque adorare genium civitatis sua bellatricis sub forma Miner-Vae, summa cum caerimonia venerantes fatale Palladium, fingentes quoque Romam non minus ambire sic

pirum Jovis, quam aegida Palladis, prout industrie haec exsequitur Claudianus, Musceptrum sublime ovis seu Pa adis ambis

I ida. Atque haec ideo dicta sint , si forsan quis crederet hanc fitisse Romae imaginem, O Palladis, quum nec locus hic, nec brevitas permittant haerere in contemplandis tenuibus quibusdam differentiis, quae inter eas agnoscuntur. Caeterum haec Gorgon sic gestabatur in pectore ad movendam hostibus trepidatiorem, ut colligitur e Homero hanc ipsam Deam a inante, Ovidio in mutatione capillorum Medusae. Gorgoneum crinem turpes mutavit in fisos, ne quoque ut attonitos o midine terreat hostes Pectore ina verso, quos fecit, sustinet angues

De quo magis singillatim asturi sumus in lapide vario , qui sequitur num. 3 cum capste ipsius istius Medula, primum locum occupare jus hoc pulcherri

570쪽

16 LEO NARDI AUGUsTINI mo trunci Minervae fragmento quod licet sit sculptum in achate, elevata Sc exstante sculptura , tamen inter ectypa 8 varios lapides est haec statua excellens non tam raritate sua, quam propter aliam dotem ;quippe ii dedicata est genio minentis limi Re Principis Cardinalis Virgini Ursini genii convenientis Minervae, omni elegantiae, doctrinae in literis , quam adfert ad cognitionem nummorum Scantiquitatisci inde dignatur interdum aperire mihi Musteum ipsius locupletissimum, in quo natura S lata certant stupendis utriusque effectis, inde aliis gemmis augebitur harum ornamentum.

Hic elegans varius lapis cum capite Dece Palladis Uccasionem praebc considerandi alatum in galea Pegasum, sic forsan sculptum Corinthi quippe credebatur eam hanc fraenis eum induisse Sc donas e Beulerophonti civi ejus urbis cmero ad devincendam Chimaeram. Et ideo Corinthii , ut refert Pausanias,cX struXerunt templum Minervae Fraenatrici, qui etiam apud se monstrabant fontem Hippocrenen scaturientem ex impres a alati equi ungula. Etiam in insigniabus habuerunt Bellerophontem jam jam percutientem Chimaeram , ut apparet ex eorum nummis. Et hic firmarem causam hujus qui alati nisi viderem multos Syracusarum nummos cum capite Minervae tutelaris gestantis in galea Pegasum , d in eodem plane habitu. Videlicet Syracusani erant Corinthiorum coloni, unde insigne Pegasi fuit transvectum man- ait frequentisi mimS racusis in nummis ejus urbis

unde

SEARCH

MENU NAVIGATION