Georgii Forster, medic. doct. sereniss. poloniae regi a consiliis intimis, etc. De plantis esculentis insularum oceani Australis commentatio botanica

발행: 1786년

분량: 82페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

ventorumque intra tropicos perennium halituperflatas saluberrima et amoenissima coeli tem perie gaudere, naVigatores quotquot ad easdem appulerunt omneS Une ore pronunciant.

Novae Zeelandiae, licet frequentibus procellis

eXagitetur alpesque suas Perenni nive obrutas in altum adtollat, nihilo tamen secius leniores sunt brumae, cum in eiuS Parte eXtrema ad quadragesimum quintum usque gradum latitudinis in austrum conversa, sub ipso sine autumni herbas et frutices florentes legissem. Qui Carolinas, Marianas, Sandvigias, Men

docinas, Societatis et Amicorum insulas tenent, primae gentis homines, elegantioris sunt formae, colorisque purissimi castanei absque ullo nigredinis inquinamento. Statura eorum mediocris est, ad proceritatem accedens; capilli longi, densi, cincinnati, nigri; barba maribus crebra, prolixa; oculi ampli, iride nigrofusca; nasus latiusculus, nec simus; labia cras sciuscula, dentes pulcherrimi. Magnates colore saepius lucidiore dignoscuntur, corpore Proceriore robusto, obeso, abdomine ampli Dsmo. Sed exceptionem habent insulae aquae penuria laborantes E u va, Tonga, Nam Otia,

Paschatos, quarum incolae, etiam natu principes, plerique gracilioris sunt formae.

Ingenium horum hominum mite, morum comitate quadam et mansuetudine coniunctum, at in bellis in saevam ferocitatem degenerat. Respublica omnibus laudatis est, regis moderamini subiecta, cuius in amicorum insulis nullo

12쪽

I archi pelago potentiores vasalli coercent. Vulgus hominum clientibus constat, et mancipiis

glebae adscriptis, regiturque polytheismi superstitione, quae in Sandvigiis praesertim insulis profundiores videtur radices egisse, Verum etiam apud Taheltenses interdum humanas Victimas erogat. Iis in universum monogamiae consuetudo, vix a nobilibus, militibusve spreta. Vestimentorum genus laxum, leve, climati

accomodatum; balneum frigidum bis de die,

matutinum et vespertinum; unguentorum UsUS

inpriinis inter magnates frequens; moderata in laboribus domesticis exercitatio; nocturni aeris intemperies sedulo evitatur; mollis denique Iibido, risus, joci, fabulae, cantilenae et saltationes ad tuendam sanitatem vitamque ad ultimum terminum protrahendam conferre videntur.

Vi ctus ratio, apud hancce gentem quam

sit congrua valetudini robustae et integrae, Videndum est. Arto carpi fructus farinaceo - p Ul- post ab Otaheltensibus, insularumque Societatis, Mendocinarum , Sandvigiarum, Carolinarum et Latronum indigenis loco panis adhibentur,

primis ostia mensibus in anno maturescentes, sed tamen ante maturitatem persectam in cibum cedunt. Hi decorticati, foliisque obvoluti, in fornace subterranea per horulam assati, comeduntur. Reliquis quatuor mensibus musae in primis fructus, radicesque ari, dio scoreae, dracontii, taccae, convolvuli, hominibus cibum suppeditant; quem ter singulis diebus capiunt, Plerumque refrigeratum, interdum tepidum, nUn- quam vero ferventem. Arto carpi fructum, quem

13쪽

II quem blando alimentorum vegetabilium generi adnumerari non dubitem, variis modis Praeparatum, sive acidulatum fermentatione, sive cum oleo et nucleis cocos nuciferae commixtum fri-Xumque magnates quidem in deliciis habent, sed eidem lautiores quoque epulas adjiciunt; pisces enim sapidi minos, pullos gallinaceos,

Porcina S, caninasque carnes in conviviis magna quantitate ingurgitant. Horaeis porro fru-

diibus Spondiae, Musae , Eugeniae crudis subinde vescuntur. Sale marino in littore radiorum so lari una Ope concreto in Sandvigiis insulis ad cibos saliendos Utuntur. Societatis insulae sale concreto carent quidem, sed eius loco aqua oceanica pro embammate adhibetur; in paschatis demum insula, nimis arida et aqua Pura omnino destituta, non raro salsam pro potu ordinario hauriunt. In Marchionis, Societatis, Λ and-vigiisque insulis scaturigines aquae frigidulae, purissimae, levissimae abundant, cona muni que usui inserviunt. Qui delicatius vivunt, lympham nucibus Cocos inclusam sorbillant. Sacerdotum autem turba et magnates extractum

radicis piperis methystici potant, quod non solum toxicis viribus eosdem inebriat, forma o que gravi opprimit, sed etiam corpus lente emaciat, et leprae obnoxium reddit. Abominandum hocce te metum in amicorum insulis praesertim usitatissimum est Ibidem plurium causarum juncta operatione plane efficitur, ut homines,eX eadem stirpe cum Taheltensibus et Sandvigianis prognati in uni versu in tamen minUS robusti evadant, eorumque proceres non adeo pin-

14쪽

Iapinguescant, sanguinis autem acrimonia maiore laborare videantur; unde vel elephanti asin, vel totius corporis squalidissimam purulentamque exulcerationem non raro generatam fuisse novimus. Quum enim huius archi pelagi australiores insulae, fontibus et rivulis aquae Purioris penitus careant, incolis suis non solum potum salubrem, sed etiam halnea in climate aestuoso maxime salutaria denegant. Deinde, quod forte maximi momenti est, blandissimi ar.

iocarpi fructus ibidem rarius occurrunt, atqUeradices jam commemoratae ari. dioscoreae taccae, huius alimenti saluberrimi vices agunt, quae licet coctura vel tostione a volatili et fere deleteria causticitate liberentur, tamen adstringentium et acrium indolem non ita plane exuunt, ut suspicionem movere omnino non valerent, apud homines iisdem perpetuo altos tandem massam sanguinis et humorum exacerbari, nimiaque acredine accendi posse. Econtra vero blandiori diaeta, horaeisque fructibus aquosis usi talieitenses, aquae PotatoreS, quorum corpora crebris ablutionibus humectantur et emolliuntur, non Possunt non obessores reddi, cum revera succi corporis humani tot diluentium juncta actione nimis debilitarentur, nisi transpiratio in regionibus calidioribus abundantior , phlegma superfluum

tolleret.

Sunt qui climatis influxum in res humanas

Pertinaciter negant; ii Novam Zeelandiam vellem adeant. cuius regionis incolae cum Tahei- tensibus et indigenis archipelagi Amicorum sermone conVeniunt, cum quibus etiam fabulae rellin

15쪽

religiosae, et traditiones , nec non ipse vultus et color communem iisdem originem fu i sie testantur. At profecto maximam inter hasce

genteS Ortam a climatis necessitate morum diversitatem mirarentur. Primi enim novae Leelandiae coloni, qui ad huius regionis oras boreales appulerunt, saccharatum licet convolvulum chrysorrhigum, radicesque ari et dioscoreae secum attulissent, piscaturae tamen, quae facilem commodamque victus rationem iisdem pollicebatur, sese addixerunt ; horticulturam,

Prout operosior erat, sensim versus australiorem eraremitatem terrarum errabundi prorsus

deseruerunt. Quare singulis familiis insulam

Pervagantibus et ab invicem segregatis, cum jam nullo societatis Vinculo amplius compescerentur, ad libidinosam ferocitatem patebat reditus. IncertuS enim piscaturae Proventus eas frequenter loco migrare coegit, Ut victui prospicerent; hinc inter diversas familias, quotiescunque fame perductae in idem littus piscosum escendissent, de Littorum dominio acerrime dimicatum est. Apud victos inde pariter ac victores irata fames aluit inimicitiam, animos-oue sibi invicem infensiores reddidit. Eo usque tandem vinditiae cupiditas apud irritabile illud et iracundum genus hominum invaluit, ut etiam in occisos hostes dentibus saevire assueverint. Cum igitur bellicam virtutem et fortitudinem maXimi faciant, neque cuiquam honorem habeant, nisi corporis viribus plurimum polleat, hinc iniquam et vere tyrannicam in sexum sequiorem potestatem eXercent; quin spretas ac despectas uxores non solum ad vilissima, eaque molastiora ossicia adigunt;

16쪽

gunt, sed et matrem septennes pueri impune

conviciantur aut scelesta manu feriunt. Corpus a frigoris iniuria pannis e phormio textis. PlumiSque avium aut pelle canina munitis tuentur Sed igni circumiacentibus intra fumosa tuguria munditiae nulla cura est cum

ab omni lavatione squalidi atque pediculosi ab

horreant, nec non Pigmento rubro et oleo rancido vultum foedare consueverint, ut hostibus terrorem injiciant. Victus, quemadmodum superius monui, Praecipuus pisculentus est, piscibus enim et recenter captis, et ad solem exsecatis vescuntur. Do Cuit tamen etiam dira necessitas ad sylvas confugere, silicumque radices medulla farctas effodere, dum veXatum

Procellis

defendens pisces hiemat mare. Harum filicum in borealiori insula, quae

populosior est, cum ingentes acervos Collectos vidisset Cl. Croget; simulque comperuisset radicum Convolvuli, ari et dio scoreae culturam ibidem non plane negligi, hominibus Novae Zeelandiae victum vegetabilem esse nimis festinanter inde collegit. Idem navarchuS experientissimus apud incolas istius regionis frequentem gurnini cuiusdam calefacientis comissationem observavit. Neque iam recuso, in calidiore Novae Zeelandiae parte . advenas e Zona torrida homines consuetudinem vegetabilis alimenti conservasse; quin potiuS libenter concedam . hoc stabili et minus erratico Vitae genere effectum fuisse, ut numerus eorum magis

17쪽

accresceret, civitatisque et regi 3e potestatis primordia ibidem una progerminarenti Verum ex autoptarum consensu facile colligitur, barbaros in boreali Novae Zeelandiae parte horrido carnium humanarum adpetitu , ferocissimo in hostes animo, ad vindictam iramque pro clivitate non solum australiores familias, me-reque ichthyophagas aequare , sed et tanto iisdem praestare, quanto in universum viribus

corporis naembrorumque immanitate eas antecellant. Qui ciborum ad animi adfectus excitandos potentiam agnoscunt huius tantae ferocitatis stimulos forte ab alkalescente piscium substantia petant, cum etiam in temperatiore insula, pisces saltim ex parte, hominum nutrimento inservire noVerint.

Similem huic differentiam, quae inter diversas nigrae gentis colonias intercedit, brevissimis verbis expediam. Ex his, qui No Vae Caledoniae insulam aridam et montuosam incolunt homines reliquos mansuetudine pacisque studio superare videntur, Statura iis aliquanto Procerior, color fuscus quidem, sed ad castaneum Vergens: capilli torti, nec tamen plane ut in aethiope lanati. Eorum arva plantationi radicum ari et dio scoreaa idonea, in regione littorali, aquis marinis stagnantibus subinundata et rhizophorae, scuumque radicantium denso frutice intercepta, ligonibus sedulo confodiuntur. Soli sterilitas autem improbum incolarum laborem parce nimis remuneratur; quare et Pissecatu vitam sustentant, et ad sylvestria succedanea e regno vegetabili recurrunt, corticesque

inspidos hibisci tiliacet exsugunt. NOVarum

18쪽

Hebridum contra foecundssima tellus est, quas scilicet calor intestinus vulcani non solum refocillet, sed et late dispersus laetificet cinis. Ibidem hortuli, quos indigenarum industria plantavit, intra spissum undique nemus absconditi latent, Musae in prirnis fructibus citro, sicubias

edulibus, nucum Vario genere, tum etiam ariet dio scoreae radicibus divites. Ipsa hinc inde farinosis onusta fructibus artoCarpus, licet minus frequens, conspicitur; domesticae porro volucres suumque greges circa domicilia vagantur. Succurreret cuiquam forte illam naturae altricis ubertatem intuenti, ut in hisce insulis hominum stirpem bene saginatam, corpulentam, segniorem, imbellem, Pacisque et Veneris, otio quae maxime aluntur, artibus deditam exspectaret. Enimvero miraretur quod citra spem

illi obviam fierent prae primis in Mali collo insula) nigerrimi homunciones, naso simo, angulo Camperi acutiore , capillitio crispo et lanato, eXiles, macilenti, deformes, nudi, cingulo armillisque strictissimis coarctati, garruli, ingeniosi, astuti, histriones, agilissimi, irrequieti, suspiciosi, trepidi, sagittis clavisque perpetuo armati, mulierum osores, anthropophagit Quod vero insulae Tannae indigenis contigerit, malli collensibus ingenio magis mitescere, eoSque proceritate corporis artuumque maSculo Vigore superare, id procul omni dubitatione, familiari quam habent cum quadam albidae gentis colonia consuetudinitri in 'b Ex occursu linearum, alterius ab osse frontali, alterius a meatu auditorio, ad dentes incisoros superiores, ductarum,

19쪽

tribuendum est. Nam praeter vernaculam suam, intelligebant etiam linguam societatis et amicorum insulis communem, eamque Uura proximam insulam irronan, in alia, cui nomen Itonga, in usu esse nobis reserebant. Haec praemittenda mihi videbantur, cum adumbrationem Plantarum molitus essem, quae ad rem cibariam in terris australibus pertinent; neque iniucundum hunc introitum, nec Prorsus inutilem ratus , qui etsi nova et inaudita non Proferat, certis tamen et fide dignis observationibus doctrinae utiliori ministret. Equidem mihi videor illorum opinionem recte amplexum esse, qui maximam inter hominum familias diversitatem organicam, ab ipso generationis typo derivandam, morumque notas characteristicas, et consuetudinum Perpetuitatem imitatione maiorum Oriundam existimant;

climati tamen aliquid virium mesie ad inflecten-dOS animos non omnino recusant. Sed etiam in

cibi potusque di versis generibus, non solum

corporis humani fabricam singulariter renovandi immutandiqcae, verum ipsiusmet animi energiam excitandi aut demulcendi vim sane maximam delitescere; celeberrimi nominis viri strenu is argumentis demonstrare conati sunt. Famis enim sitisque dolore sollicitatos homines, ut detritas de corpore particulas novis supplementis restituant, diluantque sanguinem motu naturali spissatum , aikalescentem edulcorando restaurent, ex deglutitis et in ventriculo solutis corporibus organicis paratum succum tubulis villosae tunicae susceptum, et in glandula rum plexibus demum assimilatum, venis hau-

20쪽

rire quidem, eoque machinam animalem perpetuo resarcire, sed Pro diversa principiorum in alimentis miscet a diversissimum pro hcto habitum nancisci asseruerunt, cuius etiam in sensis internos reactionem manifestim simili ratione contingere arbitrati sunt, qua mutato instrumentorum mechanismo, effectuum discrimina in operibus humano artificio elaboratis plane deprehenduntur. Adduxerunt in huius doctrinae defensionem exempla morborum Uarii generis, quorum fons et origo sublato elementorum nostri corporis aequilibrio debetur, sanandorum autem ratio in eodem mutata diaeta adhesbitisque remediis efficacibus restituendo consistit. Tum in medium porro Protulerunt animi affectus hoc vel illo cibo potu ve interdum sopitos aut exsuscitatos; nec non denique inter tot gentium diversissima ingenia, mitis si1 mum phytiphagis, atrox et bellicosum sola carne vescentibus tribuerunt. Cum autem singula, quibus haec opinio fulciri solet argumenta . post Halterum denuo recensere ) supervacaneum et citra huius opellae propositum foret, id unum, missis coniecturis fallacibus adiiciam, ad immutandum typum varietatum humanarum, eX Observationibus superius enumeratis , non adeo notabilem esse in terris australibus ciborum efficaciam. Plantae in oceani australis insulis esculentae quinquaginta quatuor in universum mihi innotuerunt, quarum Viginti sex ante nostrum iter botanicis incognitae erant. Harum uni

Physiolog. Tom. VI. Lib. IX. sect. 3.

SEARCH

MENU NAVIGATION