장음표시 사용
61쪽
Villae calarisianae. 2IDum sibi quisque petit gratissima dona Liari,
Quae, si cruda Valent in pugnam armare puellos, Quid parient decocta viris 3 Insania vino Tanta lateti Fugies , si non tibi praelia cordi. Mox bina egregius posuit monumenta Philipus Digna sui, doctaeque manus miranda reliquit Munera , namque boves depasci in gramine credes,
Atque equidem Pingues errare armenta Per agro S. Tethyn concha vehit per caerula Regna vagantem; Quaque autem placidas nova puppis navigat undas, aequora conspicies spumoso albescere sulco. Ρroximus uxori niveae Rex magnus aquarum Quadrijugo vehitur curru : limosa tridentem DeXtra tenet: varia concharum eX Prole corona IF quoreo Plenos musco premit alta capillos. Hinc canis aspicitur, quondam canis ille Melapus T am dilectus hero : praecingit guttura torque SAE. reus : illum autem validus stridente catena Turca tenet vinctum : stat nudus corpore Turca Dimidio , tonsumque caput tegit infula rubra. Alter adest etiam cultor Mahomettis iniqui, Atque alium , pariter cui ferrea vincula collo, Irritat, reprimitque canem : non lethi fer arcuS ,
Non absunt illi celeres , sua tela, sagittae. Acrisioniades horrendar in colla Medusae, Quae sibi saxificos pectit pro crinibus angues, Fulmineam attollens Harpen , violata Minervae
Ulcisci Delubra parat: Caducifer adstat
62쪽
supplicii testis: verum Danaeia proles , Ne durum in saxum rigeat, dextraeque minantis Vulnus inane cadat Ρhorci nidos ora videndo, obscaenum adversa meditatur in aegide monstrum. Aspice quam pulcher pedibus talaria nectit Filius ille Iovis , ferrumque immane coruscat. D iam tamen effuso dat Gorgon sanguine paenas, Vincta jacent somno languentia lumina fratrum. Si vero efficti quia Templum Numinis ausa
Laedere , multatur crudeli Demina morte ;Veri Templa Dei qui non veneratur, acerbo Funere vult amens perituram abrumpere Vitam. Tertia Turcarum Domus est: praeclara tabellis,
Viginti que , unam supra numerabis , & omnes Egregii pictoris opus , munusque supremum , Quod Calarissiadum te his dedit inclyta Roma. uattuor hic primum spumantia fraena superbi Vix patiuntur equi, pressisque feruntur habenis. Tres horum a triplici vatis potiuntur alumno , Illi us insani vatis , cui Meca sepulchrum. Quartus ab AEthiopis cura servatur, adusti AEthiopis, tenebras qui postquam noctis opacas
Traduxit membris, moX versicoloribus atra Barbaricum in morem redimi vit corpora plumis. Nigrum Zona latus nolis resonantibus urget:
63쪽
Et dominum quamvis alium videamus habere. Non solum antiquae modo servant laudis honorem, At geminant, quando Calarisi quemque subactum Cernimus, atque illis dominus pro Principe Ρrinceps. Mox duplici statione patet per gramina quidquid
Producit florum ridentis copia veris, Quaeque etiam Autumno pendent ex arbore Poma. Hinc regio aspicitur vario constructa locorum
ordine : stant Valles depresta, & flumina Valles
Proscindunt medias placido labentia cursu. Insurgunt caelo montes , & rupibus altis Mollia pendentes rodunt virgulta cappellae. Hoc quondam Latiis celeber Ticianus in oris Ρinxit opus , Domuique dedit Ras ponis ; ab illo, Quem Patres inter decoravit Ρurpura sacros, Nunc Calarissis habet , domino dilecta priori Munera lite colens , sed docta quidquid in arte Ingenium sublime potest, virtusque colorum, Jam Patet, ulterius modo pergas ; namque videbis Integrat insolito ut membrorum stamine corpus Tempestas anni quadruplex , totidemque puellae
Cuique suum tenera gaudet componere deXtra.
Ergo oleris quidquid Ver gignit , procreat aestas, Fert Autumnus, Hyems producit, tota figurae Pangit membra suae, perfectaque corpora reddit. 2Estatem cucumis , quo non bene vescitur ille, Qui cupit insidias truculenti evadere morbi, Construit, atque manus, digitorumque instar adhaeret. D ii Prae
64쪽
Praecipue Autumno, quae in morem cuspidis uva Nascitur oblongae, dat formam ; at Veris amaeni Persicit effgiem faba dulcis , quaeque recenti Cortice rapta nocet tussi, seniorque medetur. Ast Hyemem raphanus praesertim format, acuto Qui sale ventriculi fermentum munit inerme. Illico Sousiadum depicta palatia monstrant, Ut stridente Noto, pelagique furentibus undis , Nititur ad charum , sed frustra, emergere littus Leander : ducebat Amor , periitque Procella; Sed duce quid caeco poterat sperare salutis 3 Hoc tamen illius miseram solabitur umbram : uod licet extinctus venit tamen , atque Petita Jam voti compos jacuit projeetus arena. Stat Virgo infelix, solitamque in turre lucernam
Ostendit lacrymans : terret nox atra Puellam, Immanes terrent venti, casusque futuri
Mens praesaga gemit dilem funus amantis. Flumbus aspicitur vallis insurgere quique Seston Abydena Hellespontus separat urbe. Hinc quadruplex totidem vasa profert omnia Plena Floribus eximiis pictura ; sed undique raptat Sedibus in binis oculos pretiosa supelleX, Uae Procerum exornat limen : simul arma videbis Inclyta , que is possent Cyclopum educta caminis Cedere, vel cupias inimicum evadere ferrum,
Vel lethale hosti pugnans infligere vulnus. Mox duplici in tabula pictor nitidissima poma Appo
65쪽
Apposuit, diversa tamen , si quaeque sequuntur Sedulus agnoscas ; sed jam Narcisus ab undis
Accipit insolitam flammam, quantumque Propinquat Ρlus gelido fonti , tantum mage carpitur igne. Mentis inops, propriae delusus imagine formae
Ingemit, atque umbram miser amplexurus inanem Praecipitatur aquis : umbram quoque quaerit inanem
Qui formam insequitur demens , pariterque peribit Ipse olim maesto lacrymarum in gurgite Praeceps. Haud procul inde canu, que is silvas pulcher Ephebus
Lustrabat nuper salientis margine rivi, Qui celsa de rupe cadit, mox turba quiescit. Pontificis Summi dictum de nomine tectum Nunc sequitur, quartum numero ; divesque tabellis: Triginta hic oculos rapiunt, meritὁque coluntur Conspicuum Michaelis opus, clarique Rubeni. Inachiis accensa dolis Neptunia Troia En iterum flammis deletur, & aere VorteXFUmeus eXundat : tolluntur ad astra favillae: Littore stat lacrymans Ledae nitidissima proles, Causa mali tanti , renuitque ascendere classem Argivam, & pelago patrias remeare Mycenas, Jure timens paenam. sceleris , laesumque maritum: At circumfuso Danaorum milite fertur Ad naves , faciemque novo suffusa rubore Sic nitet, ut Ρ aridis sit jam excusabile crimen. Circus Agonalis, quem nunc vocat alta Navonum
Roma Forum, vanaeque premit miracula Memphis, Se
66쪽
Se se oculis praebet mirandum , aequataque caelo
Divae Agnetis habes , ac Divi Templa Jacobi,
Quae tenet Hispanus Romae , dignoque sacrata Ρrosequitur cultu: quae celsa palatia sui gunt, Insignisque Fori spatium tenduntur in amplum, Condidit , atque suum soboles Ρamphilia nomen Indidit i in medio Circi tres ordine fontes Crystallos fundunt liquidas , murmurque nivale :Angelus huic author nomen , Verninius illi
Imposuere suum ambos autem tertiuS aeVO
Exuperat longo ; nam primis fluxit ab annis, Ρriscaque nascentis vidit cunabula mundi. Hic ingens populi concursus : clara juventus Comptis fertur equis : agitantur pulvere currUS, Heu l oculos averte pios , dum candida colla Sacrifico praebet mactanda Ρolyxena cultro: Illa quidem colapsa sedet, crinesque solutos, Nudatum qne tenet pectus : quot questibus implet Siderat Quot lacrymis rigat os Priameia conjuXl Non lacrymis vero Ρyrrhus , non questibus ullis Flectitur ; ut parcat iniserae , nollitque paterno SFunere virgineo placatos reddere mane S. Dextra Sacerdotum Pateris captare cruorem
Ρrincipis innocuae curat , tristesque cupressi AE acidae magni cingunt monumenta superba. Filia Calliopes ceto, mortique Parata, Et medio undarum civis religata catenis Ad scopulum vanae ut persolvat crimina matriS,
67쪽
son pietate magis digna est, nigrique parentes , Littore ab averso crudelia' fata puellae Dum videt, atque ipsum lacrymosis imbribus aequor
uisque auget, precibusque suis pia Numina flectit;
Νam super aligerum pluvio generatus ab auro duadrupedem apparet juvenis , monstroque Voraci D stendens deforme caput, vultumque Medusae, Vitam adimit generosus eques , tantoque Periclo Eripit Andromedam: verum si criminis eXPerS, Cur non auxilium caeso speraret ab alto 3 'Virgineum polluta chorum Tegeaea lavacro
pellitur a casta, nemorum cultrice , Diana:
Signa dolentis habet Calisto ; at Cynthia vultum
Iratum ostendit merito , cum lege pudoris Infracta , & tumido perjura Lycaona Ventre, Ipsius ante oculos sacro se in fonte lavaret. Lucus adest nimia laurus , atque illicis umbra obsitus, & Cancri numquam penetratus ab aestu. In medio densi nemoris circundata fagis Cernitur unda fluens, quo Diva innupta calorem Venit ut arct ivum fugeret, comitemque Profanam
Expulit: illa autem jam fulget sidus Olympo,
Invisaque etiam Iunone, immergitur undis. Horrida tempestas navem , quae Regna secabat Humida, contendit nunc alto impingere caelo, Nunc Ρhlegetonteis miseram detrudere ripis. Fluctuat illa timens fortunam aequare sinistram Alterius, nuper quae saevo naufraga Ponto :ΡarS
68쪽
Pa rs uuio ilius lacerata huc fertur, & illuc Id orrisonos inter suctus: sunt littore montes Abrupti , vilesque casae juga celsa tenentes AEquoris illudunt, felicia tedi a , furoreS. Latmius hinc pastor dulci dat membra sopori, Idaliusque puer, digito super ora locato, Admonet, ut caveas Placidam turbare quietem, Dum niveis Phaebe charum Kndimiona lacertis Cingit amans. Casum pro amplexu Delia molli Deseruit demens : non Parvo gaudia Vana Emit, & illius quam multi exempla sequuntur lEn nova progenies avium per nubila pennas Explicat, & fugiens Minoia Regna, Sicanum
Litius adire parat: demissius aere fertur Daedalus , at natus plus patre ascendere curans Communis natorum error) petit ardua demens. Maerentem credes genitorem , ut celsa volatu Icarus insolito quaerit, Solemque Propinquum. Jamque liquata suunt alarum cerea Vincla ,
Compagoque perit plumosa , & lapsus ab alto
Dat puer Icario tandem sua nomina Ponto. Attonitus piscator hiat , tantumque coloni Attoniti ex Siculo mirantur littore casum.
Praecipitem sequitur praeceps ; nam protinus ille, Qui male suscepit patrii moderamina currUS, Solis ab axe cadit, fluviique binominis unda
Cernitur ardentes cum vita extinguere flammas.
69쪽
Audacem in juvenem: fumat Ρadus,atque per Omnem Agricolae pavidi ripam obstupuere Virentem. Non ergo maiora petas, quam ViribuS audes, Ne tibi supplicium, capias quem indignus honorem. Memnonis apparet mox nigri candida mater, Quadrupedesque citos roseis invecta quadrigis Dirigit , ut Cephalum rapiat, secumque Per auras
Ducat amans : verum silvis assuetus opacis Abnegat d olides radiantem ascendere currum,
Ρraefixumque toro sociali abrumpere faedus. At renuit frustra , nec inevitabile telum Profuit, aut Lelaps, quamvis nemus omne latratu Terreat, & lateri numquam secedat herili. Jupiter iratus terris sua fulmina mittit Nube sedens , infraque Iovem crepitantibus austris Orb is in exitium totas immittit habenas aeolus ; at juxta Hippotaden lenire furentes Versicolor curat Thaumantis filia ventos. Laesa iurit Juno, causamque videre doloris Invisam quariens, caelo se mittit ab alto. Nube velut solio vehitur Regina per auras ,
Ρavonesque sui Divam comitantur euntem.
Duplex parvus Amor Regi omnipotentis Olympi Ρroximus : hic aquilae ludens se imponere gaudet: Nuntiat ille Iovi venientis conjugis iram :Caelicolum vero Princeps , Saturnia proles , Ne toties thalami violato jure, dolentem Germanam reddat, dilectae pellicis ora,
70쪽
Conjuge decepta , convertit in Ora juvencae, Pallentes ne herbas infelix ruminat Jo. Augustam frontem , maiestatemque benignam Aspice Pontificis , cum tot labentibus anniS ,
Exoptata quidem Sanctae Diplomata Sedis, Ut Fidei possit Lusus reserare Ttibunal , Egregio tradit Ludovico : hic poplite flexo Accipit insignis Praesul , Lamecia primum Infula cui decorat frontem , mox Brachara dignum Vidit herum , vidit Pastorem & gloria Lusii,
Gloria Solisiadum , mente , ac virtutibus altiS Romuleam penitus miratam reddidit urbem,
Atque Viri tanti gemuit fiat, pondere Tybris.
Ille, decus summum Patriae , primumque Minervae Cnituit quondam, nimium juvenilibus annis, Sidus apud gelidi labentia flumina Mondae , Dum sacra Ρurpureus Doctor Collegia Ρauli Accolit, & toties Sociorum semi habenas. Tanto exultat adhuc felix Sapientia nato, Inque suis 1 neri tb Ludovici nomina fastis Aurea venturis servabit litera saeclis. Pulpita quis coluit facundior 3 Ille diserto Tullius ore fuit , patriaeque exempla Magister Dat Vocis ; nec gara suis Sermonibus ulla Ρl iis Calarisiacos decorat pretiosa PenateS. Consilio fulsit Patriam , Regique potenti Quot responsa dedit, tot ab ore oracula fudit. Legatus Romam petiit, cordique duorum