장음표시 사용
91쪽
Sollicitans totam vocali murmure silvam
Ρe onat : e Xcitum cantu genus omne ferarum
Orphea stat circum , densique cubilia saltus
Deserit attonitum, atque arreptis auribus adstat. Arbore vicina , vicinoque aere Pendent Miratae volucres, Protensaque guttura serVant, Ut possint proprius numeros haurire sonoros.
Vos quoque Threicii juvenis testudo , puellae,
Montibus ex patriis merito descendere cogit, Et fontem ignotum torrentis quaerere dulcis. Protinus arboribus regio circumdata densis D ejectam ostendit frondoso in margine molem, Quae procerum fuerat sedes; at longa vetustas Ρerdidit, & vastis faedavit teci a ruinis: His vicina domus , quae fessa labore viarum Membra levans , dulce hospitium venientibus offert. Ante fores sistunt equites, varioque fruuntur Colloquio ; at pedibus qui nuper Venerat, omnem Impendit curam canibus , qui lustra ferarum Naribus explorant, penetrantque indagine lucos. Parte alia ingentem silvam beat amnis , & inter Frondentes ramos fastigia celsa videntur Regalis tecti nemorosa in sede locati Siste manum , delusus enim fallacia poma Invenies , quamvis radient pulcherrima lino. Certe oculos rapiunt pepones , Valaricia proles ;Purpureosque sinus pandens , viridique corona Granatum ostendens pomorum Regna tenere.
92쪽
Sanguineos cerasi fructus , & quosque, venerio Exuto , misit pharetratae Persidis ora, Aspicies : fici nocturno rore madenteSΗic simul, & gravibus nigrantia Pruna Volemis. Faemina per silvam spumanti laxat habenas Quadrupedi, crispansque manu venabula , torVOS Inlectatur apros : hominum quoque turba citatis Fertur equis , praedamque fugacem hastilibus urget. Illa volat, fugiensque necem , tutamen in undis , Quas lacus effundit scopuli pendentis ad imum, Incassum quaerit canibus , telisque secuta. Sanguineus Mavors duplici mox sede cruentos Perstringit gladios ; nam praelia bina videbis, Oppositas' te acies ferro decernere , qualiSLaurigerum mereat virtus celebrare triumphum ZHinc faciem antiquae molis , quam Roma solebat Condere , Caesareas cum subdita mandit habenas, Aspicies , partim lapsae, partimque superbum
Sustentantis opus, delusa temporis ira; Namque manent arcus aliqui, quaedamque columnae;
Ast alios, aliasque solo jacuisse dolebis ,
Jam cingente hedera, cingenteque marmora musco.
Antilles Crati , memorabilis ille Joannes, Cui Regina Domum commisit Lusa regendam, Aspicitur : pectus Melitens stemmate fulget :Εnse latus munit, decorantur tempora cani S.
93쪽
Tot Mahometiano portavit ab hoste trophaea Barbaricoque rubras ita sanguine reddidit undas aequoris AEgaei , ut praeclaro nomine sacri Militis audito , gens, quae Mahometia nefandum Insequitur , pallescat adhuc: timuere ruinam Maenia, queis solium tenet Ottomana potestas. Jure igitur Lysiae Mavortem parva tabella Sousiadis offert, queat ut Maioris imago In similes palmas virtutem instare Minorum. Stat canis aspiciens pomum,quod ab arbore pedet, Estque novum sane quod pendet ab arbore pomum; Nam lepus esst: turdos etiam, quos fructus Olivae Allicit ad nostras hyemali sidere terraS, Atque anates , variasque simul , vel fluminis alveo,
Vel nemorum ramis assuetas alter Apelles Η1c effinxit aves. Memini increpuisse videntem , Dum parat in volucres necis instrumenta volantis, Mortiferumque implet nigranti pulvere ferrum.
Ex in diversos pisces, & qualia nostrae Arrabidae pulchro capimus conchilia portu, Ostendit pictura ferax: fugit inde rubentem
Ore ferens mullum felis, vultuque minaci Carpit iter : pictum aspicies , vivumque timebis. Sidera per terras etiam quandoque Vagari
Quis neget ξ aspiciens Venerem , cui casta Diana, i octa Minerva, simul Cereris formosa propago It comes, igniferique omnes in vallibus 2Κtnae
Contendunt nitidos certatim carpere flores. Perse
94쪽
Persephones vero patruus, qui horrentis Averni Regna tenet , nigraque potens dominatur in Aula, Virginis insano correptus arnore , quadrigam Occupat , ignivomique petens spiracula montiS, Horrida Tartareas qua se via pandit ad undas ,
Egreditur tandem , superasque evadit ad auras. Terrentur Divae , tremuitque e X territa Virgo , Tuncque magis tremuit, cum se peti ab axe videret, Invitamque rapi curru : nil Numina Prosunt ,
Nec Cyane oblato quamvis doctissima fandi PConsilio potuit Stygium Placare Tyrannum. Ille ferens praedam , totas immittit habenas, Quadrupedesque nigros spirantes naribus ignem Dirigit accelerans fumantis ad ardua monti S , hi a b reviter possit pallenti immergier Orco.
AElna parum distat Siculae regionis alumnus Flammifer , ac montes inter mirabile monstrum ;Namque caput cernes flammis crepitantibus uri , Nix per terga jacet, pedibus dat Floia cothurnos. Montibus ex altis caetus venit , impia postquam In dum as curvo direxit spicula cornu ;Et qua se tandem pandit via publica, sistit.
Hic alii fessis canibus desumere Potum Dant gelida rivi placide labentis in unda. Mercantur fungos alii , vilisfina campi Munera , quae quamvis Placeant jucunda palato, Eisugias , Medico si quidquam credis amico. Luxuriantis humi vitio nascuntur, S iidem
95쪽
Ventriculo expansi praecordia saepe coarctant. Aeris ingressus praecluditur , atque cruoris Massa nequit solitum exercere per organa girum Ergo funus adest: si tanta pericula vero
Te capiant, sumpto Vitam servabis aceto. Corpora multa canum Lybicae dominator arenae, Caetera cui merito parent animalia Regi, Dat lacerata solo : tamen acres ore molosi1 Affligunt , colloque haerent, Pendentque tenaceSGutture ab adverso ; quamvisque evisceret hostis, Membraque discerpat, non morsus quisque cruentos Deseruit, a lagaeque inflictae firmus adhaeret. Haec prope limosam certamina dura paludem. Parte alia cervum fugientem pulvere vel OX Venator sequitur , nec calcibus ilia tangit Qta adrupedis ; quoniam faecundo in margine Baetis Pabula detonsus Borea genitore superbit. Decurrentis equi sonitu Perterritu S, atrum, Quo jacuit, caenum linquit, nemorumque latebras Quaerit aper fugiens. Picturae in culmine celso Pagus adest, contra mons surgit , & undique laetis
Arboribus plenum magalia multa coronant.
Lignea dein moles servandis vestibus apta,EXuperat late quas Daedalus ipse magistra Arte dedit : chlamydes ostroque , auroque superbae Regali est ulgent pompa: non stamina Seres Velleribus posuere suis : non dives Iberus:
Exhibuit vero bombix , mirabilis ille
96쪽
Textor, qui postquam sibi construit ore sepulat, rum, Clauditur in tumulo , & volucrem superatus Eoam,
Emoritur Vermis , tandemque renascitur ale S.
Jam cerasi apparent fructus , ficique recente S, Et quae Poma Cydon Creteis misit ab oris: Dulcia poma simul quibus Age i tanta tellus; Dum canis aetherei gemit ardens Ore Leonis, Iactabunda solet multas onerare carinaSAd proceres Regni. Anguriae flant frusta rubentis ;Sed iuge morbitacum, fuge ne scar ; namque sub illo Febris dira latet : veniet cum frigore febris, Et tremor, & vomitus , faedum eX pellente Pyloro Anguriae succum : fugiat quicunque 1 alutem Cautu S amet ; Pe Pones vero, quos mira tabella Ob; icit, amplexu teneas, Peponumque fragrantio ra cibo repleas : arentia guttura lenit,
Accensam infringit bilem , cordisque cadenti Virtuti auxilium jucundo praebet odore. 2Egrotis igitur peponum redolentia frusta Danda probo , vidique febres jugulasse malignas. Per vicus ora tapes rapit hinc diversa videntur Illico poma , quibus voluit dominator Olympi Eximium dulcis specimen date nectaris orbi.
Certamen mirare pedum , palmaque tuendam Hippomanis vitam : currit Schaenea a virgo , Neptunique nepos: juvenem vero illa sequentem Amula ventorum longe post terga relinquit. Ex flavo fert ille manu duo poma metallo,
97쪽
Illa unum, caecaque cupidine tacta duoruni Paulatim cursu , dum lumina vertit in aurum, Deficit. O compes virtutis semper iniqua, Aurum i Proh turpis regali in peetore labes Ambitio , atque magis muliebri in pectore turpis lVirginis ipse pater velocis, qui aurea Scyri Sceptra tenet , solio residens sublimis eburno, Certamen cernit natae, Regique propinqua Stat Venus, & Veneris soboles pharetrata, Cupido. Hinc procul exanimes bini aspiciuntur ephebi, Quos Atalanta neci superatos misit acerbae ;Namque hoc faedus erat : qui vidi us funere mergi, Qui pedibus vero posset superare puellam; Iluic conjux Atalanta foret. Proh faedus iniquum lConjugium, aut lethumi si vinco, est fagmina laurus:
Si vincor , tumulus Paena est : utroque dolendum: Nec laurus paena melior ; nam morte quiesces, Connubio magnus curarum te opprimet aestus.
Talibus egregias Calaritis tecta renident Picturis : numerasse juvat , nostrisque colorem Carminibus tribuisse novum , quem dente maligno Non tempus delebit atrox , oblivio nulla Conteret, aeternumque dabo per saecula nomen.
99쪽
LIBER SECUNDUS E RGIT E , Ρierides ; nam Pars
eXtrema laboris Restat adhuc : magnae Calarisi haud pauca supersunt Digna cani , & quamvis mage cel so carmine digna , Prosequai ipse tamen, parietque audacia VireS. Ergo Iicet duro premitur manus altera saXΟ , Alte-
100쪽
Altera per Pindum numerosas explicet alas: Et quae Lysiacas tantum celebrata per oras Hactenus enituit Cala risis, carmine nostro Clarior ardentis super incunabula Solis Pervolet , atque ipsos ultra Garamantas , & Indos. hi in etiam egregios , queis Lysia gaudet alumnis, Solisiaduinque Dornus celsum caput inserit astris, Vel bello , vel pace Viros nunc barbiton urnis Suscitet, ac vitam modulans det Musa Perennem. Artis Apelleae postquam miracula tanta
Vidimus in Domibus nitide pendentia senis, ii indecim habes gelidum Borean spectantia tecta:
Haec totidem scindunt portae , quaS Pergula magna Accipit, & longo spatio cum eX tensa feratur, Inter utrasque fores constructam ex marmore sedem Invenies , poterisque artus ibi ponere fessos.
Formosum circa mentanum ferrea crates Tenditur : hanc vero capite eX utroque videtur
Rumpere scala duplex aliam nova cura recenter
In medio posuit 9 quae Florae ad proxima Regna Pandit iter , florumque propinquo in margine sistit. Marmorei in medio stagni Tyrinthius Heros
Surgit, & ipse manu stridentem ex aere Clite nam, tua trahitur vincitus tenebrosi janitor Orci, Sustinet, ex humero pellis , fert dextera claVam. At Domus interior, numerusque, & Popa Do momi Regali splendens luxu , totque atria , totque Magnifico aeratae strindentes cardine Portae
