Orationes tum Creweianae tum gratulatoriae in Theatro Sheldoniano plerumque habitae

발행: 1909년

분량: 115페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

in artibus etiam ingenuis laudem sibi pepererunt, nec mihi quaeso invidete, Academici, si mea ipsius ex parte RivRO PALΜΕR, in Universitate Dublinensi oratori Publico, salutem impertiar quam

plurimam, tantum precatus ut inter contionandum benevolis semper utatur auditoribus, neque elegantiorem unquam Latinitatem expromat quam quae a virginibus puerisque intellegaturi

52쪽

ΝΝΟ redeunte, Academici, festus agitur dies et magna spectantium requentia sollemnia instaurantur Comitia, : ubi suffragiis vestris proposita sunt virorum primariorum nomina et plausu unanimo accepta. Quae res et nobis ipsis honorifica est et claris hospitibus, ut opinor, haud ingrata. Os autem, viri illustres, postquam domum redieritis fieri non poterit quin quisque secum reputet qualis et quam mira fuerit ista Convocati quae novos

sibi cives hodie adsciverit. Etenim quidquid usquam est vel gravitatis vel sapientiae, quidquid scientiae et humanitatis, id omne senatoribus nostris et professoribus inesse censebitis quidquid porro aut diligentiae usquam est aut desidiae, quidquid decori aut iocosi, horum

Omnium exemplum in iuventute nostra habebitis. Sin autem ad pulchritudinem, venustatem, gratiam Sit reSpiciendum, matronarum ac puellarum requentiae acceptum referetis, quae virilem Conventum praesentia sua et mille vestium coloribus ornare dignatae sunt. Quod si civium novorum accessione hodie gaudemus, non OSSumVS non recordari alumnorum insignium ordinem qui primum civitatem Academicam constituerint et constitutam adauxerint. Fundatoribus nostris atque benefactoribus ut grates perpetuae nullo non die sunt agendae, ita praesertim his Encaeniis piam commemorationem quotannis redintegrare moris uit. Credo equidem munificos ac liberales viros, qui tot tantisque utilitatibus rem publicam nostram

cumulaVerint, non praesenti tantum commodo consulere sed

exemplum posteris imitandum praestare voluisse. Itaque piam maiorum liberalitatem etiam huic aetati commendare enixe cupio: non quod adeo sum ingratus ut beneficia recentiora parvi faciam, verum tamen si debito Academiae officio hodie sit satisfaciendum, novi cotidiae sumptum suscipiendi nova obeunda sunt munera Qua-

53쪽

propter si inter alumnos nostros inveniendus erit aut Gyges' πολυχρυσος aut CroeSUS aliqui aut Ptolemaeus aut Maecenas alter, haud dubitarem vir tam beato Subicere nunquam alias optabiliorem exstitisse vel liberalitatis vel pietatis occasionem. Apud ignaram plebem, hominum invidiOSorum mendaciis obnoxiam, Universitas nostra praedives et otiosa habetur oculis vulgi obversatur commenticia quaedam species Procancellarii nostri Sarrano essestiostr et pocul gemmato Setinum bibentis: Obversatur sociorum et tutorum imago congestis undique saccis et auro defosso indormientium. Quod si huiusce modi calumniatoribus copia modo fieret Academiae Collegiorumque rationes Xcutiendi, quam incredibilem opinionis demutationem subirent Pro divitiis paupertatem honeStam, pro vectigalium abundantia attenuato praediorum reditus invenirent et colonorum conturbantium tristes querimonias adeo ut verendum sit ne Collegiorum socii, patresfamilias iam dudum iacti, eo descendere aliquando cogantur, ut Megarensis esurientis artificium imitati, filiolas suas porcellorum unguibus in Structus parVOvendant pretio nisi forte filiolae quod in his temporibus verisimilius esse Suspicor suos ipsarum patres venum dare maluerint. Iam vero si hodie novis civibus adscriptis ultro gaudeamuS, non possumus non deflere hominum amicissimorum iacturam quos Upere civitate nostra mors abstulerit. Ex Aede Christi decessit par nobile virorum, quorum alterum CAROLUM EURΤLEY, Dominae Margaretae Protessorem Theologicum, deploramus, memoriam gratam repetentes mitis ac pacifici senis, annis pariter atque pietate venerabilis, priscam ob simplicitatem et sinceram sanctitatem admirandi.

54쪽

ac Tutorem, deinde Archidiaconi titulo ornatum et in Societatem Aedis Christi receptum, maeret Academia, maerent amici et collegae.

Mihi quidem ipsi contigit experiri qualem se quondam discipulis

Sui praestaret, quam in docendo sedulum, in iudicando promptum et Sagacem, in explicando clarum atque Xpeditum. Nec postquam ad nova e munera et re ecclesiasticae curam contulisset, aut iuris peritiorem quemquam aut consilii certiorem invenires. Quod si Observantiam atque admirationem evocare viderentur tot tantaeque

ingenii dotes, fieri non poterat quin omnium caritatem conciliaret ipsius viri virtus atque innocentia. Illustrissimo fratre iratrem haud indignum desiderio prosequuntur Omnes Paucis his diebus Provecta aetate Occubuit IOANNE FIs ΗΕR, Collegii Beatae ariae Magdalenae per annos sexaginta ocius, tanto Suorum, tanto loci amore imbutus ut nusquam alibi sedem ac domicilium habere curaret, vir antiqui moris, comitatis benignae, hospitibus, amicis, necessariis acceptissimus venandi studi et vitae rusticanae deditus; idem in omni humanitate et litterarum consuetudine ita est versatus ut nemo fere collegis atque familiaribus carior esSe posset, qui eum tanquam Patrem et patronum societati Suae venerabantur. Eodem fere tempore sed integris viribus et medios inter labores nobis abreptus est DVARDvs Os WAARΤON, Collegii Iesu socius ac tutor domus Carthusianae alumnus insignis. Ne quisquam, Credo, vel ad cognitionem philologiae subtilius contulit ingenium vel intimas linguarum rationes acriore iudicio exploravit. Brevi atque conciso Sermone multum quam multa loqui malebat, quo iactum est ut in disceptando pariter atque in deliberando grave viri consilium auctoritatem Semper Summam habere videretur. Ab amicis unice dilectus, a doctis- Simo quoque reverenti Observatus, multis ille bonis flebilis occidit. Iuventute nostra ante hos paucos menses solito atque Sitato more mica cum Cantabrigiensibus proelia ineunte ita ut in pancrati uno tantum puncto devicti ex nautico certamine victoriam The rgi Ear of Selborne Right Hon. Roundet Palmer b. 1812 Lord Chancellor 1872, 1880.

55쪽

reportaverint paene ineXSpectatam, placuit Atheniensibus, seu lucri appetentibus seu veteri gloriae Studiosis, Olympiacae palmae praemia athletis denuo proponere. Sed tamen in antiquo illo stadio ne mentio quidem huius niversitatis fuiSset facta, nisi casu elici

Collegio ovo evolasset Dircaeu quidam cycnus, et per audaces nova dithyrambos verba devolvisset ita ut stuperent omnes auditores Pindarum revixisse rati. Quapropter honorifice Salutandum esse censeo disertum iuvenem e regione nostri sedentem, Apollinari ob virtutes donatum laurea, quam quidem doleo eum hodie domi reliquisse, neque Secum attuliSSe ut eXSpectatae recitationi inserviret. Ad res domesticas transeo. Ineunte anno civitas Xoniensis non morbo quidem sed morbi metu graviter est assecta. Itaque ne variolarum contagio laborarent, iuvenes nostri medico venam committere sunt ausi, qui cum semel 'rem ac tetigisset adspiceres athletas prae terrore Xsangues delabi, deinde bracchio lanis fasciisque obvoluto sodalium propinquitatem reformidare. OX e vicinis Oppidulis nuntiatum est canibus blandis rabiem incidisse. Nec mora: aediles nostri, quo melius consulant imbellis iuventae poplitibus timidove tergo', catulos vel custodiae mandant vel ad necem ducunt vel derratis praefigunt ora capistris' Quae quidem cautio utrum istam rabiem Xacerbatura Sit an sedatura parum liquet. Atqui scio quantam mihi invidiae tempestatem sim suscitaturus si surtim modo et quasi Occulte submoneam novarum rerum autoribus verum nuper irrepsisse rabiem, dum puellis propria quae maribus munera effagitantibus stimulos subiciunt ulla res unquam ῬOSt natos y li Olympio games ere hel in Athens in the pring of this ear, but the

56쪽

homines tanta tamque acria studia Academicis intulit, aliis postulata

strenue commendantibus, aliis ut intempestiva et noxia reprobantibus. Neque tamen ferro aut fustibus res est peracta, sed, Sibyllae δeXemplum SecutuS, pro Se quiSque sata canit soliisque notas et nomina mandat. Nec periturae parcere chartae quisquam curabat dum modo vel vaticinia tristia vel argumenta vel rationes vel dicteria vel acetias vel cavillationes vel merum livorem litteris consignare poSSet. Res ad senatum eiertur in sententiam discedunt patres rogatio antiquatur. Quo fit ut in hac niversitate uterque sexus tenui

discrimine paulisper dignosci possit. Quod de hac lite posteritas sit

iudicatura ne augurari quidem audeo. The Voting on egrest for Women came o in Congregation o Marchraand 10 1896. The Cumaea Sibyl,lio consigne her prophecies to loos leaves Verg. Aen. iii 444 ictahemas the typo of the fightersin the Women's Degreeswho sille the whole place With h-sheets.

57쪽

53 ORATIO CREWEIAN IN THEATRO HELDONIANO HABITA DIE XXIID'. MENS IUN. Μ DCCC XCVIII

AEPE veritus sum, cademici, ne fortasse coram vobis contionabundus a proprio CreWeianae orationis proposito paululum declinaverim; et, dum recentiora StudiOSiu capto, antiquitatis memoriam leviter tantum perstrinxerim. Id enim primum omnium curavit patronus noster athaniel Baro Creme ut in annua Convocatione hominum nobilissimorum menti fieret honorifica, quorum Ope et condita est niversitas et locupletata. Fortunati erant isti Oratores qui ante nos nostra diXerint quibus saepe numero contigerit splendida vel regum vel procerum dona publice Commemorare, et nOVO quodam ardore eius munificentiae monumenta laudare quae totius

Orbis moverint admirationem. Velim equidem illis saeculis interluisse quae Thomam Bodley, Edvardum Comitem de Clarendon, libertum Sheldon Ioannem adclisse pepererint, Ceterosque beneiactore qui,

ut puto, non solum magnificam nobis hereditatem verum etiam pOSteri eXemplum relinquere Statuerint. Os certe quorum Oculis

in dies Obversantur tot tantaque pietatis antiquae indicia fieri non

potest Ut gratam patronorum recordationem unquam Xcideresinamus. Quod si istius hereditatis viget adhuc vigebitque memoria verendum est ne iam dudum obsoleverit exempli vis quippe falsa

inveterascit Opinio cademiam Xoniensem omnibus copii cumulatam nihilo carere. Quo fit ut huius aetatis Maecenates nova quaedam Condere quam veneranda et antiqua instituta lavere ae Sustentare malint. Quapropter Honorabili annariorum' ocietati gratiam Singularem referendam esse censeo, qui intra Os paucoS menses pro sua liberalitate novae Bibliothecae sumptus in usum Vni-

58쪽

versitatis susceperint. Ad nos quidem XOnien Ses, paupertatem nostram et deminuta vectigalia fortiter, ut credo, tolerantes Otiusquam conquerentes assertur iam in agro Calliorniensi iam nunc designatam esse niversitatem tantis opibus instructam ut vel architectis prodigo plerumque hominum generi licitum concessumque Sit quidvis aliud iacere quam parcere argento. Inter colles amoeniSsimos in loco editiore ac late maris arbitro ponendum esse Cred univerSue scientiae domicilium et Musarum sedem. Hic ordinanda sunt viridaria arboribus omnimodis consita hic aedificandae porticus bibliothecae, theatra, auditoriari huc omnia doctrinae incitamenta, omnium artium instrumenta congeri, huc immensa proieSSorum praeleCtOrumque multitudo confluere iubetur. Vix ut mirandum erit si Academia nostra Menelai verba adhibuerit mutatam domus fortunam

maerentis, et Ope attenuatas ων φελον τριτάτην περ εχων ἐν δωμ ασι μοῖραν

Ιnterea tamen si sorte infelici, ut videtur, divitiis et abundantia nobis est supersedendum, tranquillitate quadam ac pace contenti vivamus t Quid si longis navibus et armorum trepitu fervet mare

Atlanticum quid si imperator bellicosus 'pugno cataphracto δSericas regiones et populum imbellem domat; quid si praedae cupidus circumgemit Vrsus ovile G Hic inter silvas Academi iuvat

philosophiae vacare et securum agere ReVum. Vna tantum res quieti placidae brevem perturbationem nuper minitabatur. Credideram equidem immensae examinationum moli summam manum iam dudum esse impoSitam. Ea autem apud nostrate est rerum novarum cupido ut nuperriine in Congregatione

nostra promulgata sit De Re Rustica rogatio, et duobus modo suffragiis antiquata. Hac provisum est ut in Agriculturae Scientia

59쪽

examinandos Se sisterent alumni et novo quodam aditu ad gradum in facultate Artium proveherentur. Continuo adspicere videbar in Collegi Sanctae Mariae agdalenae frondosas ulmos in burim socii aut vitibus maritari inter viret et herbosas loci amoenitates

pubem nostram nudam arare Serere nudam, aut bobus invalidis latices Lenaeos inserto cornu infundere, aut caespitem domesticum fimo pingui saturare, dum reiectis Platone et Aristotele Cererem Liberumque patrem adsidue colunt. Alia quoque in mentem veniunt quae plectro leviore alias essent tangenda obstruit tamen orationis hilaritatem dulcium amicorum memoria quibus amissi lugubrem esse Senti domum OStram. Ineunte anno plorantibus ac desiderantibus suis in Aede Christi compositus est HΕΝRICU GEORGIV LIDDELL, quasi fieri non posset ut a propria domo mortuus dissociaretur quam tot tantisque commodis vivus locupletasset Meministis, Academici nunquam enim tam nobilis vitae memoria Oblivione potest obrui),-meministis quanta auctoritate, quant vigore per annos Se et triginta Decani ossicio iungeretur, quibus frueretur amicitiis, quam bene de litteris Graecis ac Latinis mereretur. Meministis miram sagacitatem quam ad negotia tractanda nunquam non adhiberet meminiSti raram pietatem qua integris adhuc viribus ab ossici se abdicare ultro constitueret, ne sorte propter octoginta aetatis annos Ocietatis suae fortunis Obesset. Non iniuria tam nobilis viri sepulcro prisca illa verba possem inscribere, quibus L. Cornelii Scipionis memoria servatur :

60쪽

tabellarum auctorem, virginibus puerisque vi magis quam nobi8met ipsis acceptum LUDOVICVM CARROLI , hoc enim nomine notae viri verecundiae Obsecutus dixisse malim. Quant nos Omnes gaudio, candida anima, adiecisti dum puellulam innocentem in mystica illa regione te duce sumus comitati, ubi lectorem ludit insania amabilis. Te duce speculi vitrum penetrare licuit te duce cantilenas Oculares et aceta animalium colloqui audire, vel per lucos errare ubi summa deorsum versari et ipsa rerum natura Circaeas quasdam mutationes subire videantur. Quanta estivitate, quibus Salibus, quam subtili elegantia narratiunculas tuas adspersisti,

ita tamen ut de sonte illo leporum nunquam surrexerit amari aliquid. Nudius tertius elatus est pictor exquisitissimus EDVARDV BURΝΕ-JONΕs, Collegii Exoniensis alumnus quem nuper Academia ad gradum Doctoris in Iure Civili libentem libens adscivit. Quanta gratia, quot Venere cum illo exstingui videntur quam rara sunt tabellarum argumenta, quippe 'ipsius in mente insidebat species pulchritudinis eximia quaedam, quam intuens in eaque defixus ad illius similitudinis artem et manum dirigebat '. aene crediderim abrepto magistro pallidulos fieri colores quibus tanto opere gaudebat, hebescere Veneris peculum, in ureis illis Scalis VeStigia premere virgines, ipsam vero Pygmalionis Galateam iterum in exsangue marmor retrigescere. Quid vero dicam, quidve indictum relinquam, de sene illustrissimo ILHELMOEWAR. GLADSΤΟΝΕ, cuius exsequias iis saucis diebus totam

SEARCH

MENU NAVIGATION