Philobiblon Richardi Dunelmensis sive De amore librorum, et institutione bibliothecae, tractatus pulcherrimus : ex collatione cum varijs manuscriptis editio jam secunda : cui accessit appendix de manuscriptis Oxoniensibus : omnia haec, opera & studio

발행: 1599년

분량: 94페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

O institutione Bibliothecae.

autem amor Thiosopbis Graeco Vocabulo nuncupatur; cuius virtutem nulla creatura intelligentia compraehendit, quoniaam vere creditur bonorum Omnium mater esse Sap. 7. Aestus quippe carnalium vitiorum,quasi caelicus ros eXtinguit, dum motus intensusvirtutum animalium,Vires naturalium virtuturemittit,otio penitus effugato,quo sublato, Periere Cupidinis

Hinc Plato in Thadmea In hoc inquit manifestus est Philo.

sophus si absoluit animam a corporis communione differentuus aliis hominibus. Ama,inquit Hieronymur,scientiam Scripturarum, Sc carnis vitia non amabis. Demonstravit hoc erates Dei ormis in constantia rationis,quem nobile scortum Phryne nomine,statuam definivit,non hominem; cum nullis eum illecebris valeret evirare quemadmodum Maisrim cap.3.plene refert. Hoc ipsum noster Origenes ostendit, qui ne eum ab omnipotenti foemina effoeminari contingeret,utriusque seos medium,per abnegationem eXtremorum elegit 3 animosum quippe remedium, nee naturae consentaneinum,nec virtuti, cuius est hominem non insensibilem facere pastionum: sed subortas a fomite, rationis enecare mucr

Rursus undanas pecunias parvipendunt ex animo,quot quot amor assicit librorum idicente Hiero 'mo contra migiian-nuan epist. sq. Non est eiusdem hominis aureos nummos,& Scripturas probare; Vnde a quodam metrico sic dictum est: Nun libris erit apta manus ferrugine tincta,

Nec nummata queunt corda vacare obris.

μου est eluserim nummos ibrosis probare, 'nim eis Nullus ergo potest Libris & mammonae deservire, vitiorudes mitas in libris maXime reprobatur, ut inducatur omnia mode vitia detestari,qui libros dilexerit perscrutari. Daemon qui a scientia nona en habet,per librorum scientiam potissime triumphatur; cuius fraudes multipliciter flexuosae, milleque rem, Per tequitur libros Grex Epicure rius. Nummicola cum Libricolis ne queunt'μlesse,

e, bos,crede mihi,non tenet una domus.

62쪽

pernitiosi Μaeandri, per libros panduntur legentibus; ne se transfigurans in Angelum Lucis, dolis circumveniat inno

centes.

Divina nobis per libros Reverentia revelatur, virtutes quibus colitur propalantur opressius,atque merces describitur, quaeque nec falli nec fallitur,veritas pollicetur. Imago simillima futurae beatitudinis,est Sacrarum contemplatio literarui in quibus nunc Creator, nunc Creatura conspicitur, ac de torrente perpetuae iucunditatis hauritur. Fides fundatur potentia literarum, spes librorum solatio confirmatur,vi per patientiam & consolationem Scripturarum spem habeamus. Charitas non inflatur, sed aedificat per veram notitiam literarum simo super libros Sacros,constat luce clarius,Ecclesiam stabilitam. Delectant libri prosperitate feliciter arridente, consolantur individue nubila fortuna torrente, pactis humanis robur attribuunt,nec feruntur graues sententiae sine libris. Artes NScientiae in libris consistunt,quarum emolumenta nulla mens sufficeret enarrare. Quanta pendenda est mira librorum potentia, dum per eos fines tam orbis , quam temporis terminum, Sc ea quae non sunt,sicut ea quae sunt, quasi in quodam sternitatis speculo,contemplamur.Montes scandimus,Abyiasorum voragines perscrutamur, species piscium, quos communis aer nequaquam similiter continet,intuemur. Codicibus,fluviorum dc sontium, dc diversarum terrarum

proprietates distinguimus. Aletallorum atque gemmarum fenera, & nilnerae cuiusque materias de libris estodimus, erbarumque vires, arborum, & Planetarum addiscimus, prolemq; totam pro libito cernimus Neptum Cereris, S Pω- uuis. Quia si nos caelicolas visitare delectet,suppeditanter Taurum. Caucasium, dc Oθmpum Aurauisregna transcendimuS, ac septena territoria Planetarum iuniculis & circulis emeti muriIpsum tandem firmamentum supremuni,Signis,Gradibus, bc Imaginibus, varietate maxima decoratum lustramus: ibi polum Antarticum, quem nec oculus vidit,nec auris a divit inspicimus,luminosum iter Galaxiae,3c animalibus ca

lestibus picturatum Zodiacum, delectabili iucunditate mir

63쪽

c in lautione Bibliothecae.

mur. Hinc per libros ad separatas transimus substantias, ut cognatas Intelligentias Intellectus salutet.Primamq; causam

omnium ac motorem,inimobilem,infinitet virtutis,oculo me, iis cernat,& amore inharreat,sine fine.

Ecce per libros adiuti Beatitudinis nostrae mercedem attingimus,dum adhuc existimus viatores. Quid plurat procul dubio,sicut Sesera docente didicimus,otium sine Literis mors est,& vivi hominis sepultura: Ita re vera i sensu contrario, literarum seu librorum negotium, concludimus hominis esse

vitam.

Rursus,per libros, tam amicis quam hostibus intimamus, quae nequaquam secure nunciis commendamus. Qironiam libro plerumq; ad Principum thalamos ingressi is conceditur, quo repelleretur penitus voX Auctoris sicut Tertulliauus in primo O getici sui dicit Carceribus & vinculis custoditi, ademptaque penitus corporis libertate, librorum legationibus utimur ad amicos, eisque causas nostras cXpediendas c5- mittimus,atque illuc transmittimus, quo nobis fieret causa mortis accessus.Per libros praeteritorum reminiscimur, de s turis quodammodo prophetamus, praesentiaq, quae labunturdi fluunt,scripturae memoria stabilinius. Felix studiositas,& studiosa felicitas praepotentis Eunuchi, de quo A t. 8.narratur,quoniam amor Propheticae lectionis, succenderat tam ardenter, quod nec ratione itineris a legendo cessaret. Reginae Candacta regiam populosam oblivioni tradiderat,Gazasq; quibus praeerat a cura cordis semoverat,&tam iterquam currum quo ferebatur negleXerat: solus amor libri totum sibi vendicarat domicilium castitatis, quo disponente,mox fidei ianuam meruit introire. O generosus amor librorum,qui Gehennae filium,& alumnum Tartari,per gratiam baptismalem filium fecit regni. Cesset iam stilus impotens,infiniti negotii cosummare tenorem , ne videatur aggredi temere, quod in principio fatebatur impossibile cuiquam esse.

64쪽

De amore librorumgυδM SIT MERITORIUM LIT s

CAP. 16.SIcut necessarium est Reip. propugnatuHs militibus arma providere Vulcania,& congestas Victualium copias pr

parare:sic Ecclesiae imilitanti,contra Paganorum & Η retic rum insultus, opera pretiuin constat esse,seniorum librorum multitudine communiri. Veru quia omne quod servit momtalibus, per lapsum temporis mortalitatis dispendium patiatur; necesse est, vetustate ta facta volumina innovatis suc. cessoribus instaurari,ut perpciuitas quς natur ε repugnat indi-Vidui,concedatur privilegio Speciei Hinc est quod signanter Acituur Eccos ra .raciend/plore libro πον est sinu. Sicut enim nec librorum corpora, eae contrariorum compositione commixta,suae compositionis continuum sentiunt detrimentum: sic per prudentiam Clericorum,reperiri debet remedium,per quod liber Sacer solvens Naturae debitum, haereditarium obistineat substitutum, Sc simile semen fratri mortuo suscitet.Verificeturq; statim illud Eccc 3 o. orth - est pater ii s cst quasi non est mortuus; similem enim sibi res 'qu/t risbe.'Sunt ergo transcriptiones veterum, quasi quedam propagationes recentium Filioru,a d quos Patru devolvatur offictu,ne libroru municipiuminuatur. Sane huiusmodi Transcriptores, Antrquarynominantur, quoru studia inter ea quae complentur labore corporeo,plus sibi placere Cassis rem confitetur, de Institutione Diino.ita scribens:Feliκ inquit intentio, laudanda sedulitas,manu hominibus praedicare,linguas digitis aperire, salute mortalibus tactu dare,dc contra Diaboli surreptiones illicitas, calamo atramentoq; pugnare. Haec ille, Scriptoris officium Samator eXercuit, dum inclinans se deorsum, digito scribebat .in terra Io. 8.ut nullus,quatucunq; nobilis,in dignetur hoe fa-

cere,quod Sapicntiam O ci Patris intuetur secisse.

65쪽

institutione Bibliothecae . SI

O Scripturae serenitas singularis,ad cuius fabricam inclinatur ArtifeX orbis terrae, in cuius treaiendo nomine flectituror ine genui o venerandum artificium,singulare prae cunctis praXibus,quae hominis manu fiunt, cui pectus Dominicuincurvatur humiliter,cui Dei digitus applicatur, calami vicesunctus.Sevisse Dei filium,vel arasse vel texuisse, vel fodisse non legimus, nec quicquam aliud de Mechanicis divina decebat Sapientiam humanatam, nisi scribendo litteras exara- e ; ut distat quilibet generosus aut sciolus, quod hominibus digiti tribuuntur divinitus, ad scribendi negotium, potiusquam ad bellum. Vnde librorum sententiam plurimum approbamus, tua Clericum inertem scripturae,censuerunt quodammodo fore in ancum.ca. 6. Supra.

Scribit luit os in lib. viventium Deus ipse, lapideas tabulas

digito Dei scriptas Morstes accepitnsscribat librum me qui iudicat, Iob proclamat; digitos scribentes in pariete, Moe techel a res; Nabuchodovosor tremens vidit, Dan. . inquit Ieremim scribebam in volumine atra meuro: Ier. 3 o. ino vitae scribe in christin lina ui praecipit charo suo Apoc. I. Sic IIcia,sic officium scriptorum iniungitur,ut tam actus,quani peritia,su turis in posterum commendetur. In vestimento & in femore habet scriptum , I x Raum,ct Domium DominantiuVO,

Gristu Ue, ut sine Scriptura nequeat apparere, perscctum

Omnipotentis regium ornamentum.

De filia isti docere non desinunt, qui sacrae scientiae libros scribunt:plus Paulus scribendo Epistolas sacras, Ecclesie profuit fabricando, quam Gentibus & Iudaeis evangelizando

sermone. Nempe per libros quotidie continuat comprehensor,quod olim in terris positus inchoavit viator: sicq ; verificatur de Doctoribus, libros scribentibus,sermo PropheticuH12. Dan. Qis ad iustitiam erudiunt iussos, qua stella in perpetum .ternitates. Porro pulchritudinem antiquorum priusquam Deus originalem mundum Cataclysmo dilueret ascribendam miraculo, non Naturae, Catholici decrevere Doctores : ut Deus ipse tantum vitae concederet, quantum reperiendis &in libris scribendis Scientiis conveniret. Inter quas Astronomiae miranda diversitas, ut eXPerimento

G a visui

66쪽

De amore librorum

visui subderetur, seXcentorum annorum periodum secum dum Is*bum requirebat: vcrumtamen non abnuit quin terrae nascentia illius temporis primitivi, utilius alimentum pret- flaret mortalibus,quam moderni,quo dabatur non solum hi- Iarior corporis ἐυ-: sed & diuturnior florens aetas, ad qua non modicum contulit,quod virtuti vivebant,omnimode re. secato superfluo voluptatis. Igitur quisquis Dei numere scientia est dotatus, iuYta coninsilium Spiritus Sanciti Eccl. 3' Sapientiam stribe in tempore vacuis ratis ut & praemium cum beatis,& spatium in praesenti augeatur aetatis. Caeterum si ad mundi Principes divertamus iermonem,Imperatores egregios invenimus, non solum Artis

scribendi peritia floruisse sed & ipsius operi plurimum induusis . Iulius casear primus omnium & tempore S virtute, Commentarios reliquit tam belli Gasci, quam Civilis, a semetipso conscriptos. Idem de duos libros, ricatones totidem, dc poema Modinscribitur Iter:&opuscula

alia infinita fecit. Tam Iulius quam cautelas scribendi literam pro

litera adinvenit, ut quae scriberent occultarent. Nam μωlivi q. literam praeposuit loco primar, S sic deinceps Alphabetum expendit : Augustus vero secundam pro prima, ct pro secunda tertiam; & ita deinceps usus fuit Θ hic in Mutinensi bello , in maxima mole rerum, quotidie &legisse & scripsisse traditur , ac etiam declamasse, TIberius Lyricum carmen scripsit, & poemata quaedam Graeca. Chimaeus similit er tam Graeci quam Latini sermonis peritus, varios libros fecit ; sed praehiis,& aliis,Ntus in scribendi peritia floruit, qui cuiuscunque volebat literam imitabatur facilli me, unde se profitebatur falsarium maYimum si libuisses fieri potuisse. Haec on esia Suetonias de vita 12. Caesarum

annotavit.

67쪽

institutione Bibliothecae.

DE DE PITA HONESTATE CITUI A

ohormn custod am adhibendam. CAR. 7. Ton solum Deo praestamus obsequium, novorum librorum praeparando Volumina: sed sacratae pietatis eXercemus ossicium,si eosdem nunc illese tractemus, nunc locis idoneis redditos,illibatae custodiae commendemus ut gaudeant puritate dnm habentur in manibus, & Miescant lac re dum in suis cubilibus reconduntur. Nimirum post vestes&vascula corpori dedicata Dominico, Sacri Libri merentur honestius a Clericis contrectari; quibus tollas irrogatur iniuria, quoties eisdem apponitur manus foeda . Quamobrem exhortari studentes super negligentiis variis reputamus eXpediens,quae vitari faciliter semper possent, & mirabiliter

libris nocent.

In primis quidem circa claudenda, & aperienda volumisit matura modestia; ut nec praecipiti festinatione sol

vantur,nec inspectione finita, sine clausura debita dimittantur. Longe namque diligentius librum, quam calceum convenit conservari. Est enim gens Scholarium perperam educata communiter, & nisi maiorum regulis refraenetur infinitis infantiis insolescit,aguntur petulatia,praesumptione tuumescunt,de singulis iudicant tanquam certi, cum sint in omnibus ine erit.

Videbis fortassis iuvenem cervicosum , studio segniter residentem, di dum hyberno tempore hyemps alger, nasus irriguus frigore opprimente distillat, nec prius se

dignatur emunctorio tergere, quam subiectum librum madefecerit turpi rore. Cui v linam loco codicis corium subderetur sutoris.

Vnguem habet fimo foetenti resertu, Gamatismillimum, quo placentis materiae signat locum a paleas dispertitur innuis meras , quas diversis locis collocat evidenter, visestuca re-

G 3 ducat

68쪽

De amore librorum

dueat . quod inerrioria non retentat. Hae paleae, quia nec venter libri digerit,nec quisquam eas eXtr4hit: primo quidem librum a solita iunctura distendunt, dc t ad cui negligen. ter oblivioni commissae putrescunt. Fructus & caseum super librum eXpansum non veretur comedere, atq; scyphu hinc inde dissolute transferre,& quia non habet eleemosynarium praeparatum,in libris dimittit reliquias fragmentorum. Garrulitate continua Sociis oblatrare non desinit, Sc dum multitudinem rationum adducit, a sensu philosophico vacuisarum, librum in gremio subeXpansum, humectat aspergine salivarnm. Quid plura λ statim duplicatis cubitis reclinatur in codicem,& per breue studium oporem invitat proliXum,atque reparandis rugis limbos replicat foliorum, ad libri non modicum detrimentum. Iam imber abiit & recessit, & flores apparuerunt in terra nostra,tunc Scholaris c quem describimus) librorum neglector,potius quam inspector,violata primula, atque rosa, nec non & quadrifoliis farciet librum suum: tunc manus aquosas S scatentes sudore,volvendis voluminibus applicabit, tunc pulverulentis undiq; chirothecis in candidam membranam impinget,& Indice vetere pelle vestito, venabitur paginam lineatim;tunc ad culicis mordentis aculeum sacer liber abiiciatur,qui tum viX clauditur infra mensem,sed sic pulveribus in. troiectis tumescit,quod claudentis instantiae non obedit. Sunt autem specialit er coercendi a contrectatione libroruiuvenes impudentes, qui cum literarum figuras emgiare didicerunt,mox pulcherrimorum voluminum si copia concedatur incipiunt fieri glossatores incongrui, & ubi largiorem

marginem circa teXtum perspeXerint, monstrosis apparitant

Alphabetis; vel aliquid frivolum qualecunque quod Imaginationi occurrit)celerius in castigatus calamus protinus eXarare praesumit. Ibi Latinista, ibi Sophista ibi quilibet Scriba indoctus,aptitudinem pennae probat, quod firmissimis db cibus quoad usum & pretium creberrime vidimus obfuisse.

Sunt iterum fures quidam,libros enormiter detruncantes,

qui pro epistolatum chartulis,schedulas laterales abscindunt, litera

69쪽

ω iustitutione Bibliothecae .

titera sola salva, vel finalia sona quae ad libri custodiam dimittuntur)ad varios abusus assumunt, quod genus Sacrilegii sub interminatione Anathematis prohiberi deberet. Convenit autem prorsus Scholarium honestati,ut quoties ad studium a Resectione reditur,praecedat omnino lotio, nec digitus sanguine delibutus,aut solia prius volvat,aut signac la libri solvat. Puerulus lachrymosus,Capitalium literarum non admir tur imagines,ne fluida manu polluat Pergamenum. Tangit enim illico quicquid videri Porro laici qui librum e converso respiciunt resupine transversum, sicut serie naturali expansumὰ omnium librorum communione sunt indigni. Hoc etiam Clericus disponat,ut olens ab ollis lixa cinereus, librorum lilia non contingat illotus;sed qui ingroditur, sine macula pre tiosis manibus ministrabit. Confert autem plurimum tam libris, quam scholaribus, manuum honestarum munditia, si non essent scabies & pussaeae. Characteres clericales librorum defectibus quoties

advertuntur) est Ocyus occurrendum; quoniam nihil grandescit citius scissura; de fractura,quae ad tempus negligitur, reparabitur pbstea cum usura.

De librorum armariis mundissime fabricandis ubi ab omni issione salventur securi, Mostes mitissimus nos informat

ea Foederis Domini Dei nostri. O locus idoneus,& Bibliothecae conveniens,quae de lignis Sethim imputribilibus facta fuit,au. roque per totum intersus & exterius circumtecta. Sed omnem inhonestatis negligentiam circa libros tractandos suo Samator exclusit exemplo sicut legitur Lucae. q. Cum enim Scripturam Propheticam desse scriptam,in libro traditam perlegisset,non prius librum Ministro restituit, quam euncem suis sacratissimis manibus plicuisset; quo facto studentes docentur clarissim'circa librorum custodiam,quantumcunque

minima,negligi non debere.

QUOD

70쪽

De aram librorum QUOD TANTAM LI TRORVM

ωρή- coliginnus,ad communem prosemctum Scholarium,qnonso tam ad propriam is

luntatem.

CAP. 18.

NIhil iniquius in humanis perpenditur quam quod ea

quae geruntur iustissime, Malignorum obloquiis pervertatur & inde quis reperiat insemiam criminis, unde magis meruit spem honoris . Oculo simplici perpetrantur quamplurima, nec sinistra dexrrae se commiscet. Nullo fermento massa corrumpitur,nec vestis ex lino lanaque conteriiture perversorum tamen praestigiis, opus pium mendaciter transformatur in monstrum. Haec est nimirum peccatricis naturae reprobandaconditio, quod non solum in factis moraliter dubiis, pro peiore parte sentenciat s imo stequenter illa quae speciem boni habent, nequiuiosa subversione depravat. Quamvis enim amor librorum in Clerico, eX obiecti nat ra praeferat honestatem; miro tamen modo obnoxios nosessicit iudiciis plurimorum,quorum admirationibus obtrecta. ti; nunc de curiosa superfluitate, nunc de cupiditate init. la duntaXat materia,nunc de vanitatis apparentia, nunc dς voluptatis intemperantia circa literas notabamur 3 quorum revera vituperiis non plusquam caniculorum latratibus mouebamur, illius solius testimonio contentati, ad quem renes & corda pertinet perscrutari. Cum enim voluntatis secretae finalis intentio homines lateat,unicoque Deo pateat cordium Inspectori,perniciosae temeritatis merentur redargui, qui humanis a ctibus quorum fontale non vident principium Epigramma tarn faciliter super- Mibunt sinistrum. Finis enim in operabilibra se habet, G

SEARCH

MENU NAVIGATION