Philobiblon Richardi Dunelmensis sive De amore librorum, et institutione bibliothecae, tractatus pulcherrimus : ex collatione cum varijs manuscriptis editio jam secunda : cui accessit appendix de manuscriptis Oxoniensibus : omnia haec, opera & studio

발행: 1599년

분량: 94페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

iustissi e Bibliothecae .

populo clericorum degeneri, quia magis videntur perdita

qua collata,quaecuq; muner tribuuntur ingratis.

Deinceps insisteinus parumper recitandis iniuriis quas r pendunt vilipensionibus&iacturis, de quibus nec singula generum recitare susticimus, imo vix proxima genera singu lorum. In primis de domiciliis clericorum nobis iure haereditario debitis, vi S armis exp llimur, qui quondam in int riori cubiculo cellulas habebamus quietis . Ged proh do. lor) his nefandis temporibus, penitus eXulantes, improperium patimur eXtra portas, occupant etenim loca nostra nunc canes,nunc aves,nunc bestia bipedalis cuius cohabitatio cum

clericis vetabatur antiquitus, a qua semper super aspidem &basiliscum, alumnos nostros docuimus fugere. Quamobrem istis nostris semper studiis aemula, nulla die placanda, finaliter nos conspectos in angulo iam defuncto, arenae sola tela protectos in rugam fronte collecta virulentis sermonibus detrahit & subsannat, ac nos tota domus suppellectili superuacaneos hospitari demonstrat, & ad unum quodq; ceconomiae servitiu conqueritur otiosos; moX in ' capilogia pretiose, C isela. sindonem Sc sericum, & coccum bis tinctum, vestes & varias furraturas, linum & lanam nos consulit commutandos, &quidem merito, si videret intrinseca cordis nostri, si nostris privatis interfuisset consiliis, si Theophrasti velater' perlegis i volumen, vel saliena a s. cap. εια auribus intellectus audisset. Quapropter conquerimur de hospitiis iniuste nobis ablatis de vestibus non quidem non datis sed de datis antiquitus

violentis manibus laceratis. Adhaesit pavimento anima nostra,conglutinatus est in terra venter noster, ta gloria noszra

in pulverem est deduicta ; morbis variis laboramus, dorsa do-lcntes & latera, & iacemus membratim paralysi dissoluti, nec

est qui recogitet, nec est ullus qui malagma procuret, CaΠ-dornativus& luce perspicuus, iam infuscum&croceum est coΠVersus, ut nemo medicus dubitet meritia nos insectost Arthreticam patiuntur nonnulli de nobis c sicut extremitates

retortae evidenter insinuant fumus & pulvis quibus inse- stamur assidue , radiorum visualium aciem habetarunt,

32쪽

De a more librorum

S iam lippientibus oculis opthalmiam superin ducunt, ven.

tres nostri duris torsionibus viscerum,quae vermes edaces non cessant corrodere consumuntur, & utriusq; Laetari sustinemus putredinem, nec invenitur quisquam qui cedri resinanos liniat,vel qui quatriduano iam putrido clamans dicat,Laabar re veniseras. Nullo circumligantur medicamine vulnera nostra saeva,quae nobis innoXiis inseruntur atrociter, neces

vllus qui super ulcera nostra cataplasmet; sed pannos idc algidi, in angulos tenebrosos abiicimur in lachrymis,vel cum sancto Ab in sterquilinio collocamur,vel quod nefas videtur affatu in abyssisaoscondimur cloacarum; pulvinar subtrahitur evangelicis supponendum lateribus, quibus primo deberent de sortibus clericorum provenire subsidia, & sic ad nos

suo famulatui deputandos pro semper, communis victusne cessarius derivari. Eursus de alio genere calamitatis conquerimur,quae pers nis nostris crebrius irrogatur iniuste. Nam in seruos vendimur, &ancillas, Sobndes,in tabernis absq; redemptore iacemus, Alacellariis crudelibus subdimur, ubi mactari tam pecora quam iumenta sine piis lachrymis non videmus, S ubi millestes morimur ipso metu,qui posset cadere in constan- rem . Iudaeis committimur, Saracenis, haereticis & Paganis quorum super omnia toXicum formidamus) per quos nonnullos de nostris parentibus,per venenum pestiferum constat esse corruptos. Sane nos qui Architectonici reputari debemus in scientiis,& subiectis nobis Mechanicis omnibus imperavimus, subalternatorurn regimini vice versa committimur; tanquam si Monarcha summe nobilis, rusticanis calcaneis substernatur. Salior,& sutor,& scistar,quicunq; ac cuiuslibet operis artifeX, nos inclusos custodit in carcere pro superfluis &lascivis deliciis clericorum.

Iam volumus prosequi novum genus iniuris , quo tam in nostris personis ledimur qua in fima, qua nihil charius possidemus. Generositati nostrae omni die detrahitur, du per pravos Compilatores,Translatores,Transformatore S,nova nobis Auctoru nomina imponuntur, dc antiqua nobilitate mutata

33쪽

ω institutione Bibliothecae . I '

regeneratione multiplici renascentes degeneramus omnino; sicq; vilium victritioru nobis nolentibus) affiguntur voc disrumbula,& verorum patrum nomina filiis subducuntur. Versus Uirgis adhuc ipso vivente quidam pseudo-versificus usu pavit,& c Varnatu coci libellos, quidam sibi men. daciter arrogavit, quem id*m redarguit merito, sub his verbis. Quem recitas mem est, o Fidemine, Labectu, Sed male dum recito,incipit esse tuus. Quid ergo mirum, si destinctis nostris auctoribus,siuas per nos fimbrias Simiae clericorum magnificant, cum eisdem si

perstitibus nos recenter editos rapere moliantur.

Ah quoties nos antiquos fingitis nuper natos,& qui patres sumus Filios nominare conamini, quiq; vos ad es Ie clerical creavimus, studiorum vestrorum fibricas appellatis. Revera de Athenis extitimus oriundi qui fingimur nunc de ima semper namque Carmentis latruncula fuit Cadmi P dc qui nuper nascebamur in glia cras Tarsis renascemur, Sc inde delati Mummmitalicam sortiemur origenem,nulla con sanguinitate suffultam. Heu quam falsis scriptoribus nos erarandos committitis3 quam corrupte nos legitis Z & quoties meditando necatis quod pio zelo corrigere credebatis Z Interpretes barbaros sustinemus multoties, & qui linguarum idiomata nesciunt, nos de lingua ad linguam transferre presumunt; sicque proprietate sermonis ablata fit sententia, contra sensum auctoris turpiter mutilata. Bene gratiosa fuisbet librorum conditiosi Turris Babesnullatenus obfuisset praesumptio ; Si totius humani generis unica desce disset sermonis species propagata. Vltimam nostrae proli e querelae, sed pro materia quam habemus brevissim , clausulam subiungemus. I n nobis enim

commutatur naturalis usus in eum usum qui est contra naturam, dum passim Pictoribus subdimur literarum ignaris, &Αurifabris proh dolor commendamur, nos qui sumus luntia fidelium animarum, ut fiamus ac si non essemus sapientis sacra vasa, repositoria bractearum,devolvimur indebite in Laicorum dominium quod est nobis amarius omni morio quo-C a niana

34쪽

amore hibrorum

niam Illi diderunt populum nostrum sine pretio, & inimici nostri iudices noriri fiunt. Liquet omnibus eX praedictis quam infinita possemus in

clericos invectiva coniicere , si non Ironestati propriae parceremus. Nam miles emerituS clypeu veneratur & arma; gr tusq; Corydon aratro tabescente bigae,trahae,tribulae & ligoni,& omnis artiseX manualis hyperdouliam propriam suis ex. hibet instrumentis, solus ingratus Clericus parvipendit &negligit per quae sui honoris auspicia semper sumit. QVERIMONIA LITRORUM

coxtra religiosio3possessio tos. CAP. y o Eligionum veneranda devotio in librorum cultu solet esse, sellicita,& in eorum eloquiis sicut in omnibus divitiis delectari. Scribebant namq; nonnulli manibus propriis, inter horas canonicas, intervallis captatis & tempora pro quiete corporis commodata fabricandis codicibus concesserunt, de quorum laboribus hodie in plerisq; splendent Μonasteriis illa sacra Gazophylacia Cherubicis libris plena,ad dandam seruentiam Salutis studentibus, atque lumen delectabile semitis

Laicorum. O labor manualis isticior omni cura Georgica,Odevota sollicitudo,ubi nec meretur corripi,nec Maria. Odomus iucunda in qua Asbeli formota Lia foecunda non invidet ; sed Contemplatio cum Activa gaudia milcet. Felix providentia pro suturo, infinitis posteris valitura, cui nulla virgultorum plantatio, nulla seminum satio comparatur,nulla Bucolica curiositas quorumlibet armentorum, nulla castrorum constructio munitorum. Quamobrem immortalis debet esse Patrum illorum m moria, quos solius sapientiae dele stabat thesaurus ; qui contra futuras caligines,luminosas lucernas artificiosissime providerunt, & contra famem audiendi verbum D ei panes non sub

35쪽

esne iceos neq; hordeaceos, neq; mucidos; sed panes azymos de purissima simila Sacrae Sophiae confectos,accuratissime paraverunt quibus esurientes animae feliciter cibarentur : hii fuerunt probissimi pugiles Christianae militiae, quoniam nostram infirmitatem armis fortissimis munierunt. Hii fuerunt suis tempn ibus Vulpium venoratores cautissimi, qui iam nobis sua retia reliquerunt ut parvulas caperemus vulpeculas, quae non cessant florentes vineas demoliri, vere patres egregii, benedictione perpetua recolendi. Felices merito fuissetis si vobis similem sobolem genuisse, si prolem non degenerem nec aequivocam reliquisse, adsequentis temporis subsidium licuisset. Sed quod dolentes

reserimus) iam Thersites jςnaos arma contrectat O chillis, dc deXtrariorum phalerae praeelectae, pigritantibus asinis substernuntur. Aquilarum nidis caecutientes Noctuae dominantur, &in Accipitris pertica residet Vecors Alituus; L1- Pacchus respicitur& in ventrem traiicitur nocte dieque, Liber codex deipicitur Samanu reiicitur longe latoq;: tanquam si cuiusdam aequivocationis multiplicitate fallatur simplex Monachica ' proles moderna,dum Liber Fater praeponitur Libro Patrum. Calicibus epotandis non codicibus emendandis indulget hodie studium Μonachorum ; quibus lascivam Musicam Timothei , pudicis moribus aemulam, non verentur adiungere; sicque cantus ludentis, non planctus lugentis ossicium efficitur Monachale. Greges de vellera,

fruges & horrea, porri & olera, potus & patera, lectiones sunt hodie & studia Monachorum exceptis quibusdam pamcis electis) in quibus Patrum praecedentium non imago sed

vestigium remanet aliquale. Rursus nulla nobis materia ministratur omnino,quam vide nostro cultu vel studio commendentur hodie Cavonici Rausares, qui licet a geminata regula nomen portent eX-imium et tamen regulae notabilem negleXere ver

siculum, quo sub istis verbis suis clericis commendamur. Codices certa hora singulis diebus petantur,eXtra horam qui Petierit non accipiat.

Hunc

36쪽

a et De amore librarum

Hunc devotu studii Canone viX observat aliquis post ecclesi. astica Cantica repetita; sed capere quae sunt Seculi, & aratrum

relictu intueri,suma prudelia reputatur tollunt pharetra & amcu,apprehendunt arma & scutu, eleemosynariu tributu canibus tribuut, non egenis, inserviunt aleis & taXillis, Sc his quae nos secularibus inhibere se 'ius 3 ut non miremur si nos non dignentur respicere , quos lac cernerent suis moribus contraiare . Patres ergo Reverendi, Patrum vestrorum dignemini reminisci,& librorum propensius indulgete studio, sine quibus quaelibet vacillabit religio ; sine quibus ut testa, Virtus dein votionis ares ei; sine quibus nullum lumen poteritis mnndo praebere.

contra Telmosos mendlicantes.

CAP. 6.PAuperes spiritu, sed in fide ditissimi undi peripsema &sal terrae, seculi contemptores,& hominum piscatores, quam beati estis, si penuriam patientes pro Christo,animas vestras scitis in patientia possidere e Non enim vos ultrix iniquitatis inopia, nec parentum adversa fortuna, nec ulla vi lenta sic oppressit inedia;sed devota voluntas & electio Christi-sormis, qua vitam illam optimam aestimastis,quam Deus Omnipotens factus homo,tam verbo quam eXemplo optima praedicavit. Sane vos estis semper parientis Ecclesiae novus scelus, pro Patribus & Prophetis noviter substituti divinitus; ut in omnem terram exeat sonus vester ,& nostris salutaribus instituti doctrinis coram Gentibus & Regibus promulgetis inexpugnabilem fidem Christi . Porro fidem Patrum potissime libris esse inclusam, secundum Capitulu supra satis asseruit; quo constat luce clarius, quod librorum debetis esse zelotypi prae caeteris Christianis.

Seminare iubemini super omnes aquas, quoniam non est personarum acceptor Altissimus, nec vult mortem peccatorumissimus, qui occidi voluit pro eisdem: sed contritis corde mederi desiderat, atque lapsos erigi, & perversos corrigi sip rit l

37쪽

ω institutione Biblisthecae .

ritu lenitatis. Ad quem effectum, saluberrimum, alma mater Ecclesia vos plantavit gratuito, plantatosque rigavit seu ribus, & rigatos privilegiis suffulcivit ut cum Pastoribus &Curatis, coadiutores essetis ad procurandum salutem anim rum . Vnde dc Praedicatorum ordinem,propter Sacrae Scripturae studium, & proXimorum salutem principaliter institutu, Constitutiones pr unciant eorundem: ut non solum eX regula reuerendi Praesulis Adi Um,qui codices singulis diebus iubet esse petendos ; verum moX cum earundem Constitutisonum prologum legerint, eNipsius libri capite ad amorem librorum se noverint obligatos Sed sproh dolor) tam hos,qua

alios istorum sectantes erigiem, a paterna cultura librorum &studio subtrahit triplo cura superflua,ventris viZ. Vestium,&domoru.Sic sunt enim neglecta Salvatoris providentia, quePsalmista circa pauperem & mendicum promittit esse solicitum, circa labentis corporis indigentias occupati,ut sint epulae splendidae,vestesque contra regulam delicatae,necnon &aedifiCiorum fabricae, ut castrorum propugnacula,tali procel,

tale, quae paupertati non convenit eXaltatae.

Propter haec tria nos libri qui semper eos proveXimus ad profectum,& inter potentes & nobiles sedes honoris concessimus, elongati a cordis affectibus quasi inter supervacua reputamur cepto quod quibusdam quaternis parvi valoris insistunt de quibus Hiberas venias, & apocrypha deliramenta prόducunt,non ad refocillationem animarum edulium,sed ad pruritum potius aurium auditorum: Sacra scriptura non ponitur; sed omnino deponitur quasi trita per vicos, &omnibu ivulgata supponitur;cuius tamen fimbrias viX paucissimi tetigerunt,cuius etiam tanta est literarum prosanditas,

ut ab humano intellectu quantumcumque invigilet) summo otio & maXimo studio nequeat comprehendi sicut Sanctus asserit Augustinus. De hae mille Moralis disciplinae sententias enucleare poterit qui indulget assidue,si tum ostium aperire dignetur ille qui condidit Spiritus pietatis, quae & recentissima novitate pollebunt, &lapidissima suavitate auditorum intelligentias refovebunt. Quamobrem paupertatis Evangelicq prosessores

38쪽

De more Iibrarum

post utcunque salutatas scientias secalares, toto

mentis ingenio recol eto. huius se Scriptura aboribus devoverunt nocte dieque , in lege Domini meditantes ; quicquid Vero poterant a famescente ventre furari, vel corpori semitecto surripere, illud lucrum praecipuum arbitrantes, vel Omendis vel edendis codicibus ascripserunt; quorum conte poranei Seculares tam officium intuentes Main studium,libris eis quos in diversis mundi partibus sumptuose collegerant, ad totius edificationem Ecclesiae contulerunt.

Sane diebus istis, cum sitis tota diligentia circa quistus in- 1. ἡ. ,-xς0xi,p ζsi in ptione probabili credi potest,si per eo sermo fiat Dei, circa vos minorem solicitudinem gerere quos de sua promissione perpendit dissidere, in humanis providentiis spem habent es:Corvum non consideratis,nec Lilia, quos pascit & vestit Altissimus: Daniele de Abacuc coeti pulmenti discophorii no pensatis;nec Helia recolitis,nuc in torrete P CorvoS, mic in deserto per Angelu, nuc in Sarepta per Vidua largitate divina qui dat esca omni carni tepore opportuno a famis inedia liberatu.Climate miserabili bi timetur)d scenditis dum divinae pietatis dissidentia,prudentiae propriae v Loem satis producit' inVisum. Invisius vero prudentiae propriae sollicitu-

obseurus, o- dii emgζnerat terrenorum, sollicitudo quoque nimia terr norum, librorum adimit tam amorem quam studium & sic

Cedit paupertas homini per abusum hodie verbi Dei diserindium, quod solum propter ipsius adminiculuita et gi stis. Vncinis pomorum ut populus fabulatur) puerulos ad Religionem attrahitis, quos Profestas doctrinis non instruitis, vi Smetu sicut exigit aetas illa ) sed mendicaturis discursibus

sustinetis intendere, atque tempus in quo possunt addiscere, in captandis favoribus amicorum consumere sinitis, in offensam parentum, parvorum periculum, & ordinis detrimentu;

sicquenimirum contingit quod qui parvuli discere minime cogebantur inviti, grandiores effecti docere praesumunt, indigni penitus Scindocti; & parvus error in principio , maX, mus fit in fine. ebuccrescit namque in grege vestro promiscue Laicorum quaedam m ar-

39쪽

institutisne Bibliotbecae .

quaedam multitudo plurimum onerosa, qui tamen se ad prae

dicationis afficium tanto improbius ingerunt, quanto minus ea quae loquntur intelligunt,iii contemptum sermonis divini,& in pernitiem animarum.Sane contra legem in bove aratis

Ecastino, cum indoctis Sc doctis cultura agri Dominici com-imittitis. Pari passu scriptum est,boues arabant &asinae passe bantur iuxta eos; quonia discretoruinterest praedicare,simplucium vero per auditu facri eloquii,sub silentio se cibare.Quot lapides mittitis in acervum Mercur= hiis diebus t quot Euia chis Sapientiae nuptias procuratis quot caecos super muros Ecclesiae circuire praecipitisZOpiscatores inertes, solis retibus alienis utentes,qui rupta viX imperite resultis, nova vero nullatenus connodatis 3 aliorum labores intratis,aliorum studia, recitatis,aliorum sapientiam superficialiter repetitam, the erati strepitu labiatis.Quemadmodum Psittacus Idiota, audi ias voces ei iat; sic tales recitatores fiunt om nino, sed nullius auctores. Asinam Balaam imitantes,quq licet esset intrins cus in siensata ; lingua tamen diserta facta est tam diu,quam Prophetae magistra.

Respicite pauperes Christi,& nos libros inspicite studiose,

sine quibus in praeparationem Evangelii Pacis numquam po teritis debite calceari. Paulin Apostolus prς dicator veritatis,&Doctor eximius Gentiu , ista sibi per Timothesi P omni supellecteti tria iussit affert; ρemise/Hos,'membrana , secundo ad Timotheu vit.Viris Ecclesiasticis forma praebens, ut habitum deserant ordinatum,libros habeant adstudendi subsidium,&membranas quas Apostolus maxime ponderat ad scribendum moxime inquit membra ι. Revera mancus est ille Clericus, ad multorum iacturam turpiter mutilatus, qui artis scribendi totaliter est ignarus,aerem vocibus verberat,& pr sentes tantu aedificat,absentibus & posteris nil parat. Atra

mentariu scriptoris gestabat in renibus vir, qui stotes gemetiuTbau signabat Enec.9.insinuans figurate,quod si quis scribedi peritia careat,praedicandi provinciam, ossiciu non praesumat Tade in prisentis calce Capituli, supplicat vobis libri,iuvene vestros aptos ingenio studiis applicate,neces Iaria ministrates;

quos non solummodo bonitate eru &disciplina, scientia

40쪽

De a re librorum

doceatis,uerberibus terreatis, attrahatis blanditiis, molliati munusculis,&poenosis rigoribus Vrgeatis, Ut Socratici moribus & doctrinis Peripatetici simul fiant. Heri quasi hora ri. vos discretus Paterfamilias introduNit in vineam, late sero penitus pigeat otiari. Vtinam cum prudenti villico mendicandi tam improbe verecundiam haberetis,tunc proculdubio libris & studio propensius vacaretis. μ

QUERIMONIA LIBRORVM

contra Mila.

CAP. 7 P Acis auctor& amator Altissime,dissipa Gentes bella volentes,quia super omnes pestilentias libris nocent. Bella namque carentia rationis iudicioiuriossis efficiunt impetus in adversa,& dum rationis moderamine non utuntur,sine differentia discretionis progressa,vasa destruunt Rationis . Tune prudens Osia, Diboni subiicitur, Stunc Phronesis pia mater in Phrenesis redigitur potestatem ; tunc pennatus Tagasia sta. bulo Cor imu includitur, & facundus Mercurius suffocatur, tunc prudens erroris mucrone conciditur,&iucundae Pierides truculenta iuroris tyrannide supprimuntur. O crudele spectaculum ubi Phebum philosophorum Archisophon

Aristoteum, cui orbis dominium Deus ipse commisit scelerosis manibus vinculatum , ferramentis infamibus compeditum, lanistarum humeris a sacratis aedibus asportari, dc qui in mundi magistratu, magisterium, atque super Imperatorem imperium meruit obtinere, iniustissimo belli iure videres subiici vili scurrae. O potestas iniquissima tenebrarum quae Tritonis non veretur pessiundare deitatem approbatam, qui solus conspectui Creatoris priusquam bellantis Chaos placaret litigium,&antiqua hylen entelechia induisset, species Ideales ob:icere Θignus fuit nec mundum Archetypum demons. raret auctori,quo desuperno eXemplo mundus sensibilis duceretur. O lachrymosus intuitus quo moralis Socra-υι cuius actus virtus,dc sermo doctrina,qui de naturae princi

piis

SEARCH

MENU NAVIGATION