De canonibus vulgo apostolicis ad editas jam vendicias SS.m Cypriani ac Firmiliani et De papae judicio comparate ad concilium pro vendicando S. Augustino ... Dissertatio duabus epistolis comprehensa, altera critica r.p. Constantini Rotigni ... Altera

발행: 1734년

분량: 106페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Doctrinamque inducerent contrariam et,quae per omnes Orientis Regiones semper obtinuisset, &hoc praestiterit, nemine Graecorum fraudem detegente , nemine reclamante λ An non verosimilius, praedictos Canones idcirco in ea Collectione vel ab initio toleratos, quod eam disciplinam eX-primerent , quae, uti norant, alicubi in Oriente olim fuerat observata λ Nec vero secus existima re potuerunt Latini, quando L. priores Canones utcumque tandem admisere. Tu ergo, humanissime Pater, fac, ut sciam , an supradictae reis sponsioni, quae mihi in mentem venit, acquiescere Oporteat, an vero meliorem a Te me malis accipere, quod gratius certe quidem accidet. Facetiam, si placet, ut sciam per Te , quid de Te tulliano cogitandum sit, qui lib. de Bapt. c. I s. si fides Tillemontio ibidem pag. I o. , idem sensit, quod passim Cypriano tribuebatur , priuLquam hac de re ipse scripsisses. Movet enim quam maxime, quod Cyprianus mirifice, ut Tu adnotasti, delectatus sit Tertulliani lectione. Sed de

opere quidem Tuo, quod edidisti, iam plus

quam latis. Fortasse- autem plura dicere auderem , nisi illius exemplar, cursim a me evolitum , non fuisset statim Domino reddendum . Quod etiam pertinet ad promerendam ex Teveniam, si quid in eius intelligentia a me forte

peccatum est.' Liceat vero mihi, sumta iam scribendi licem tia , & de altero , quod meditaris edendum, difficultatem unam obiicere, quam nollem a Tein

12쪽

in illo intactam praeteriri. Optime sane, & laudabiliter facis , quod, postquam Cyprianum purgasti ab ea , qua per iniuriam Donatistarum ais

spersus fuerat macula , illum praeterea Asserto. rem praecipuum ostendere velis eius Ausu oritatis, quam Nos R. Pontificibus vindicamus. Nec dubito , quin Tibi res prospere cessirra sit, cum de eo Patre Sanctissimo agatur, qui pacis Ecclesia- sicae prae omnibus studiosissimus fuit,quique probe intellexit , quid in amplissima Centri unitatis,

quod ipse commendat, virtute contineatur . At

parum tamen profecisse, me quidem iudice, T, bi videri debes, pro adstruenda R. Pontificis In fallibilitate, nisi argumentum illud evacues, quod colligit ex Cypriani facto verum, an falsum sit perinde est I Doctissimus , deque Ecclesia optime meritus Bos uetus, sive quivis alius, qui

sub eius nomine librum ante duos annos evulgavit, cui scilicet titulus Defensio Declarationis &c de quo Tu ipse nonnunquam mentionem iniecusti Continetur autem illud argumentum pag.262.& seqq. Tom.II.quod hic non exscribo, ne Epistolae modum excedam. Nec vero ibi prodesse potest acutissima illa Tua , quam ego, etiam veram dico, distinctio Systematis hypothetici ab absoluto. Fac enim , nullum, cui Cyprianus obstiterit, ut Tu quidem demonstrasse visus es pro admittendo haereticorum baptismo a Stephano Papa emanasse decretum ; At Augustinus , hypothetice ad minus, emanasse illud, eique Cyprianum asensum denegasse concedit, in eγ

13쪽

que exulat, quod raverit Ille, antequam ob stura quaestio tantis avercationum nebulis involuta. ad Plenarat Concilii auctoritatem , roburque Wrducta est; ergo existimabat, ait Gallus ille amctor , ad captivandum mirilectum Stephani Papae Decretum, atque auudiritatem ustasti itere . Quod& insigniori textu Augustini ex Lio. a. de Bam. c. l. 9. ibidem confirmat. Adstipulatur Tille-

montius, nihil haesitans , in Vita Cyprianiare. XLVII. Hic est nodus, quem si mihi selu. tum dederis, adipus mihi certe eris, aut, si mavis, is eris Magister, quem aliis praeseram. Ut enim dicere ausim , mihi non valde probari, quas hactenus reperi, apud alios Tractatores, huius nodi solutiones, ita me dicere non pudet, etsi alias pro modulo meo Theolagum egi , mecum aliis innumeris, quae ignoro, hoc ipsum adhuc ignorare; quaenam nimirum solida doctrina hac de re contra Gallos Pontificiae Infalsi. bilitatis Impugnatores , ut eos ad silecitium MLgamus , possit astem . Quod in causi est, ut Teadeam , per quem, ut proseci in eo, quod spe-

Etat ad Epistolas sis Firmiliani, ac Cypriani

nominibus pervulgatas innim resecturum eonfido in hoc altero, quod non puto levioris esse momenti. Tu vide , ne causam aliam scriptioni meae subesse suspiceris. Candide enim tecum ago, ut egi semper cum aliis pro minre meo, & ut virum religiosum decet de Ecclesiasticis rebus cum teligiose altero per ii rems agentem. Illud pro certo habeas, metui

14쪽

tui admiratorem esse , magnique facere Sapientiam Tuam . Gratissimum feceris, si pro tua humanitate significaveris, me hoc offieii genere Tecum gratiam inivisse. Ego vere rOM D. O. Μ. ut Te diu servet in Iumem , ut Nobilium isthie Adolescentium studiis prae sis, & res Ecclesiasticas pergas scriptis tuis iblustrare. Vale, meique recordari digneris, eum Altari salutarem nostiam oblaturus adstiteris.

Ravennae ex Monasterio S. Vitalis XV ML

15쪽

PRAECLARO VIRO,s ACRORUM UUE C A NONU M

INTERPRETI EXERCITATISSIMO

P. CONSTANTINO ROT IGNO

Sin i ibos diebus accepi Epistolam

. tuam censoriam ad vendicias meas Cyprianicas , & Firmilianicas. Eam mi. ni reddidit Monachus Cassinensis. Confestim resigno, cujus chirographo consignaretur Primo inquiro ; comperio a Theologo Benedictino conscriptam, nomenque tuum jampridem muhi perspectum, atque observatum inspicio. Tum lubenter, atque auspicato per eurro , post relego , deinde etiam expendo : iucundissima lectio, fructus uberrimus. Lubenter dixi; tum quod argumentum dudum a me pertraciatum retra. flaret ; tum quod Auctorem portenderet Benedictinae Familiae , quam ego semper pergrato a nimo , singulari studio, egregiaque voluntate sum prosecutus, atque adeo prostqvor, quod ita postulet & meorum officiorum ratio, & ma-

ima , quae de illa extat, amplitudinis, doctrinae, & tinctitatis opinio. Dixi etiam auspicato,

16쪽

Iῖ propterea quod quum primumDisputationes meae e prelo prodierunt in lucem, duo priora exempla Patavii obtuli duobus item eximiis Cassinensis Congregationis Theologis viro Cl. Cypriano B, nagliae in Gymnasio Patavino Sacrorum Cano. num Interpreti, doctissimoque Viro Carolo Mil-liarae. Mihi autem in hac Epistola tantum trubuis , quantum nec agnosco nec postulo; nam siquid est in meo opere , quod Te delectet, caussae optimas, & justissimae hoc adiudica , & novo

gravique argumento , non obscuro , ineptoque Scriptori. Et sane quod argumenti confirmatio. nem commendes, peramanter hoc faciS, atque ossiciose; quod quidpiam in refutatione desideres, erudite, & cordate .,Nec dissiteor minutiora quaedam esse , quae si recudenda forent, aut co rigerem , aut confirmarem ; tametsi , ut rectemones, caussae summam non extenuant. Sed illud velim noris , dimidium ejuste criticae lucubrationis tumultuose fuisse constriptum Typis enim in singulos dies subserviendum fuit, & pG stero die cudendum quod noctu conseceram, quod interdiu non vacabat, tum quod nobilissimis Adolescentibus scientiis tradendis incumbendum , t tum quod ob Theologicae Cathedrae, quae in Gymnasilo Patavino est , vacationem , ambiendum fuit, quam quum jam pertingerem, Viro eximio , & de me optime merito , qui me multum doctrina, atque aetate praestabat, ultro, lubenterque concessi . Patere igitur Vir praeclare siquid ostendisti quod minus arrideat ; quandoqui-

17쪽

T dem ne in hae quidem epistola me tale quiddam allaturum aut spero, i aut polliceor; Pamquam noui nihil ad Viros doctissimos aflerri oportere , quod non probum sit, non excoctum, non ema culatum; ast ego tecum non congredior, sed colhquor s nec tibi repugno sed repono; neque id provocatus , sed iussus. Tu quidem benevole me. cum egisti, sapienter atque honeste; sed ille dinimvery Romanux Congeno invide , imperite, atque tiam impudenter, quem ego ... Sed prae- sat ad quaestionem abs te propositam descende-

Primum illud scistitaris Qui fieri potuerit,

.ut duo canones, vulgo apostolici XLV. α' XLVI. quibus Haereticorum baptisma reiicitur, extarent, si nusquam suit ante tempora natistarum quae tua opinio esse videtur de Hae- reticorum ba ptismate inter Catholicos ulla com tentio e Apposite, ac prudenter parenthesim illam appotasti quae tua opimo era viaeetur; n que enim est; num: siquidem XV. cap. I. prioris Dissertationis illud statuo: indam fuisse apud fientales Patres disceptationem super baptismo, qui cum Sanctissimae Trinitam invocatione. mulsi rabatur ; neque in eo disputo t neminem unum in oriente baptismum iterata temporibus magri Cypriani, & Stephano sedente; sed non inimmi m , non Firmilianum, non Patres Iconiensis,

ac Synnadensis Concilii. Quin pan 173. mni nistas in Oriente rebaptizare consuevisie, Phila-stuum auctorem habens per me ipse adnotavi ti

18쪽

eorumque patrocinium Tertullianum Montani partibus deditum suispisse docui ex ipsiusimet Tertulliani libris. Nunc illud addo ex Epiphanio haer. 42. Marcionem ante Montanum usque tertio baptismum repetiisse. Non igitur quamlibet apud Orientales dimicationem abQlute sum inficiatus; sed illud non uno , nec levi momento Conieci: contentionem illam de Haereticorum bastismo, si qua exarsit in Oriente multo aliter abuisse , atque narratur ab Eusebio Caesariensi, uti apaga . ad pag.88. Iccirco in priori epistola, qua tibi responsum dedi , hanc ipsam conjecturam fuse sum persecutus. Cur vero Montanistis dimissis ad Donatistas in altera responsione suspicionem adsiecerim , in caussa fuit ea animadversio, quam proxime subdis: quid ergo dicemas pan o hos canones ab aliquo impostore Donatista

fui se confis p Nam quod Te de Donatistis levissime suspicari perspicerem , hoc me plane adduxit, ut rem retractarem, fraudemque Donatianam iterum pervelligarem, si forte contingeretiis tandem hos canones citra iniuriam adiudicare, quorum maxime intererat eos ipsos confingere Et sane non pauca , nec levia in altera illa inquisitim ne occurrerunt, quae tibi itidem patefeci; quibus Tu Vir acutissime tot tantisque momentis repu-simasti, ut quae mihi rem recudenti probabiliora gisa sunt, objectationes tuaS expendenti vix vero similia videri coeperint; atque ultro fateor m rem non fuisse assecutum; quis autem assequatur in tanta rerum , ac temporum , scriptorumque

19쪽

a6que perturbatione λ Veruntamen placet quae de Donatistis conieci hic exscribere ; itemque ex cunctis objectationibus, quas literis tuis postmrioribus prioribus meis reddidisti, illas potissimum indicare, quae mihi immodicam de moeri , in qua eram sententia, dubitationem injece

runt .

Aiebam itaque , unum , & alterum canonem XLV. & XLVI. quibus Haereticorum reicitur lavacrum, Donatistarum fraude, ac versutia in collectionem illam Apostolis olim adiudicatam , ictrusos fuisse. Etenim si furtum comperio, &Furem agnosco, quid temere alios incuso 3 At enim inquis; tum Fur non extabat. Si me rogas , neque Fur , neque furtum . Qui enim fieri potuit, ut ineunte haeresi Donatiana ejuscemodi Canones eXtarent, nec unquam a captiosissimis Donatistis ad errorem suum, iam tum sacramemto litatum , confirmandum sint usurpati λ Ne in magna quidem illa Collatione Carthaginiensi, in qua certissimo Augustini testimonio nullum non moverunt Iapidem. Ecquis Donatistis, aut accuratior, aut callidior, aut rebus suis prospiciens magis p Ecquid conita duobus hisce caninnibus liptius, aut validius ad vendicandum ana- baptismumst Nil siquidem a Catholicis crebrius, aut firmius Donatistis opponebatur, quam apo stolica traditio; huic vero ita strenue ut ape te repugnabant duo canones apostolici, quibuslHaereticorum baptismus iterari jubebatur. 'Nunc in eo disputas Canones apostoli Sin multo

20쪽

. r multo prius apud Graecos vulgatos suisse , quamis in Latinorum notitiam devenerint A. Antequam pergis subsiste paullulum Vir ornatissime. Vereor ne tua haec opinatio , quae Dallarum Aictorem habet , plurimosque SectatoreS , ρο- tius rumori vulgi, quam critices praeceptionibus sit accomodata; quandoquidem quod Canones ibit apostolici fierent, magno est argumento, creditos usquequaque fuisse ab Apostolica Sede satius quam a Graeca quapiam Ecclesia proficisci, tametsi graecis tantum literis consignabantur; eo etiam verosimilius quod a Sancto Clemente Romano S. Petri Discipulo, paulloque post in Pontificatu successore ea Canonum collectio graece conscripta, atque Ecclesiae universio tradita pu

taretur .

Cur vero ante saeculum integrum , quam in Ecclesia occidentali, horumce Canonum memtio in Orientali facta sit, in caussa sortasse fuerit

. turbulentum, ac mobile novarumque rerum cupidum Graecorum hominum ingenium; qui cum literariis concertationibus praeter ceteros stud rent , singula christianae fidei dogmata , re primigeniam Ecclasiae disciplinam per summam injuriam , & impudentiam miscuerunt, quibus iccirco mature occurrendum fuit, & quaecumque id temporis ab Ecclesia magni fiebant monumemta , veluti firmat quaedam munitiones, opponem da fuerunt; sortassis a Latinis item atque a Grae

SEARCH

MENU NAVIGATION