장음표시 사용
31쪽
xtEtsi enim, ut iudiciosissime Hincmarus Rhes mensis statuit in opusculo s3 capitulorum, Cap. 24, quaedam in canonibus, qui per ipsum is quoque Apostolis falso tribuuntur, sint receptiis bilia, quaedam vero sunt non servanda, ta- men inquit Sicut majorum traditisne didi- ,, cimus seorsum ante Concilia in canonum I his AD INSTRUCTIONEM ct PROPTER ,, VULGATAM EORUM FAMAM i, PO-is NUNTUR. A Denique si post haec mirari pergas quod Dio.
A nysius duos illos canones visus sit adprobasse, is cum eis in sua collectione lacum dedit, multos igitur magis mirare quod Trullani Patres ca. nones apostolicos LXXXV, atque inter hos, etiam septuagesimum septimum, qui simulis rebaptizationem, & reordinationem comple- ,, ctitur, omnes indiscriminatim probasse visi sint, ,, atque obserVandos Proposuerint; ac maximeri etiam mirare , quod ob reverentiam erga glori riosissimum Martyrem , insignemque Docto. is rem Sanctum Cyprianum Patres illi etiam D. is nodum admiserint, quam ipse habuerat; quam, ego sane Carthaginiensem illam cum Baronio is intelligo , is qua hactitnuS creditum est, ana. is baptisini quaestionem fuisse pertractatam , &is male definitam. Perperam enim assirmat ,
- & gratis omnino Guillelmus Cave in sua histo- ω ria literaria , ubi Concilii Trullani vindiciasis agit , Trullanos Patres Cypriani Synodum commemorando , βluc animum non intendisse
32쪽
29,, At, inquies, minus mirum errasse hac in res Concilium Trullanum , quod in plerisque a- , liis errasse deprehenditur . Atqui non erravitis tamen, ut mihi videtur, si de dogmate seris mo sit, quod de baptismo Haereticorum generi ratim tantum fuerat stabilitum . Etenim nonis in ea fuerunt sententia Trullani Patres, utri crederent baptisimum verbis evangelicis rite ,, collatum , per hoc invalidum esse , quod abis haeretico homine conferretur ; sed si aliquorumis baptisma resetum voluerunt, ideo voluerunt,
is vel quod in eo legitima sorma deesset, vel si
is non deesset ipsa quo ad verborum sonum, exiisse stimarent tamen, siVe vere , sive per errorem , quod nunc quaerere non vacat , quali- ,, cumque ratione ita Vitiari, ut ad Sacramen. ,, tum perficiendum non satis virium haberet. Et quidem cum Canone XC. Arianorum, in- is cedionanorum, Camarorum, Apollinaristarum, , & quorumdam aliorum Haereticorum baptis- ma admittunt, de Paullianis tamen, inquiunt,
is a Catholica Ecclesia flaturum est, ut ii omninois rebaptirentur ; quibus ipsi adjungunt Eun is minianos, Μontanistas, &Sabellianos, quosis tamquam Gentiles jubent recipi, si ad Ca- is tholicam Ecclesiam accedant. Ubi facile vides, Vir diligentissime, Patres Trullanos nonis existimasse controversiam de baptismo Haere,, ticorum omnium in Nicaeno Concilio fuisseis definitam, sed tantum ibi cautum fuisse, ne , sine novo lavacro reciperentur Paullianistae,
33쪽
sct, qui absque Sanctissimae Trinitatis invocationeti suos abluebant . In qua Sententia fuisse vidensi tur Sanctus Basilius, & alii Episcopi Cappadori ces, ut ex Basilii literis colligitur. Nee secusis sensit Auctor Can VII inter eos quiCP.RRI. A Concilio adseribuntur vulgari opiniona, iuxta si quam tibi restrandi superius a quamquam
A sciam tali Concilio certis argumentis a Bevere se gio eum canonem abiudicari . Porro in hoc si Canon: vulgo C P. ' , ad quem saneti mentem adverterunt Trullani Patres in comis dendo noue suo praefam discrimen sta- ,, tuitur haereticorum illarum, quorum baptisti mus est repudiandus ,. &.quorum recipiendus is Quapropter quum Trullam Patres recipere vi. si dentur Canones illos Apostolicos de Ambapti mo, ac etiam Synodum Cyprianicam, in is debemus censem , probasse eos ex integro, dcis indistincte sententiam omne haereticorum lava is crum reiicientear, sed motasse tantum juxta
is discrimen, quod ipsi statuebant in praefactari Canone suci m. Et sane cum plurimos illi reis novent singillatim Canones Apostolicos insita m. ditione Canonum Ioa , duorum tamen illorum,.
is de quibus est principaliter sermo, sexagesimi ,, sexti,& Canonis Cypriaoici expresse,& nomin is timnon meminerant; quod indicio est, eos tan-ri tum generim , ut aiunt , & reverentiae caussa a Patribus fuisse utcumque admissos .. Et haec ,, quidem , quae d Trullanis Patribus a me ex gitata sunt, si tu proverisi aut verosimili
34쪽
3Iri bus habenda duxeris,'Valebunt, ut puto ,
se non modo ad minuendam admirationem, quae
se oritur ex ipsis, sed ad tollendam etiam eam, is quae oritur ex Dionysio, Canones Apostolicoso sine discrimine recensente . Quod si palatuiri tuo ista non sapiant, quod Valde timeo , tuis puta non scripta , & in his non scribentis do- ctrinam, quae exigua profecto est , non diliis gentiam , quam ad finem epistolae properans , es & alterius generis studiis detentus adhibereri modo non potui, sed aflectum respice volentisse tibi obsequi , ac libero etiam scribendi genere
si bene de Te mereri. Tu fac, ut Valeas, meis que tibi addictissimum esse memineris. Hactenus Tu graviter , acuteque , modeste, atque etiam officiose . Nec dissiteor unam, &alteram, quam de Dionysio ambos illos canones de Rebaptismo recensente conilecturam cepisti, a verisimilitudine abesse. At quam inde ducis consecutionem, Canones Apostolicos non tantum auctoritatis apud plerosque omnes Dionysii temporibus nacturos fiuisse, si paullo ante id temporis Gelasii, aut, si per me licet, Damasi de.
creto confixi fuissent, paullo involutiorem judi. CO, propterea quod ex adtestatione illa Dionysiana, contra quam conjecisti, conficiendum videatur . Inde siquidem plane colligitur, longe plures suisse ex Eruditis, s quorum tantum haec quaestio interesse potuit J, qui assensum his canonibus denegarunt, quam qui praebuerunt, nam
que ita legimus. Quibus quia PLURIMI com
35쪽
sensum non praebuere faedem . verum 'si paullo
circumspectius Dionysiana verba remetiamur, non magno negotio animadvertemus, neminem
unum id temporis extitisse , qui praedictos Cano nes pro Apostolicis haberet, sed id tantum in
quorumdam contentione positum erat, an ii Canones, qui Apostolica auctoritate destituti agnoscebantur, canonicam saltem obtinerent anc
porro PLURIMI, seu multo plures, perinde est , inficiabantur. Quae communior inficiatio duobus posterioribus incisis eiusdem ambitus attingitur . me ipsum subdidit vestram ignorare nolumus sanctitatem, quamvis postea quaedam comyiruta Ponti um ex ipsis canonibus assumta esse videantur. Anne Stephanus Episcopus Salonit,
nus tam hospes erat, tamque hebes, ut etiam tum eos canones Apostolicos reputaret Annon potius monendus fuit de quam minima , quam apud plerosque omnes canonicam obtinebant amctoritatem p Et sane Dionysius sacrorum canOnum peritissimus, horumce decretorum auctoritatem Stephano enuncians, monet, illam , squaerat, non aliam fuisse quam canonicam,at non ita canonicam ut in antiquioribus Synodis sanciti putarentur,sed eo canonicam, quod quaedam constituta
Ponti um in ipsis canonibus assumta elle videantur, veluti a Synodo Quinisexta , & multo ante ab altera CP. Ad haec id etiam accedit; Dionysius de sententiis secum pugnantibus, edisserens, non praesens sed praeteritum tempus appellat; non eorum qui tum erant, sed qui fuerant memoriam.
36쪽
Ad homines vero sibi coaevos respiciens nihil hae.
sitans scribit: Canones, qui dicuntur Apostolorum, quam nominationem per abusum dumtaxat usum patam proponit veluti rem omnino Stephano compertam , inorumque temporum communi consensione firmatam. Dein ad tempora anteacta sermonem convertens assirmat , Veteres Fideles
s Occidentales puto , non Orientales 3 canonibus hisce facilem PRAEBUISSE consensum. Post communiorem illam dubitationem quid factum
sit indigitat, quamvis D subdit J POSTEA quindam constituta Ponti icum assumpta esse videantur , quod adverbium POSTEA tempus notat posterius quidem ei sententiarum discrepantiae , sed tamen ante Dionysii aetatem . Ex quo alte-xum consequitur, hanc scilicet occidentalium inficiationem innuere verius quam excludere Damasi,vel Gelasii decretum.Nam quod ante dixisti,
praedictos canones nunquam tantum auctoritatis
fuisse adepturos, si Gelasiano, vel Damasiano decreto conficti fuissent, tuum est quatuor probare . Primum tantum auctoritatis reapse obtinuisse. Deinde hanc illis fuisse auctoritatem penes plerosque omnes. Tum & hanc temporibus Dionysii Exigui . Postremo, tametsi obtinuissent auctorit tem, hanc fuisse Apostolicam , non Canonicam, quam utramque iis denegat Magnus S. Isidorus. Quare quod superius Dionysii mentem vestigansi
minatus es,nunquamDionysium eorum canonum
syllogen collectioni suae praepositurum suisse , si ejusmodi confixionem passi essent, quotidiano si e
37쪽
exploditur eXperimento . Nam quid tu dices de Binio, de Labbata , de Harduino, ceterisque Collectoribus, qui tantundem praestiterunct Finge vero , ut tibi viro integro, atque ossicioso,
quam possum maxime, conniveam 9 , finge inquam Dionysii temporibus non Orientales modo v erum etiam Occidentales maiori ex parte eos Canones Apostolicos iudicasse, num propterea Gelasianum Decretum continuo eliminaturὸ Cur ita λ An quia a verisimilitudine abhorret , posse quemquam Decretum aliquod germanum ducere , eo quod spurium ab Apostolica Sede sit de claratum p Uerus dico, atque etiam ingenuus, me, quum Romae degerem satis adolescens quum primum in hos Canones ostendi , magni nominis Theologum percontatum fuisse, an revera serent Apostolici λ Tum ille: quinquaginta priores Apoestolaci sunt, ceteri 34. non item . Dum vero aetate jam constimata forensi disceptationi adessem quae in amplissnaa, ac frequonti stima Curia agebatur , Iurisconsultus quidam magnae apud eas gentes existimationis Canonem LXXIII vere a SS. Apostolis sancitum serio, nec. dubitanter affirmavit. Nam sane quiddam aliua est sentemt Iam aliquam ratione tueri, atque aliud auctori. tate , illud ad unius cuiusque scientiam attinet hoc ad eruditionem .hArma hoc tempore ex tot moralibus positionibus ab Apostolica Sede confictis, nonnullis viris ipsis doctis & ratiocinantibus probabiles videri possun eo quod earumdem confi-Ltionem ignorent λ Quo circa tametsi Decretum
38쪽
Gelasianum extitit ante Dionysiuin nihil hunc remorari debuit, quominus eosdem CanoneS recenseret I liquet enim ex ea caussa , quam asteri, non
aliud de istis Canonibus judicium fecisse , quam
Hiiacmarus Rhemensis. Quod si Hincmarus iudiciosissime , ut tu quidem satis ad rem pronunciasti, censuit, ante Concilia in Canonum libris ad instraictionem , ct propter vulgatam eo am D mam poni, quidni ob eam ipsam rationem Dio.
nysius ante suam Canonum collectionem collocarit Θ Praesertim cum in eadem Epistola ad Episcopum Salonitanum idipsum adverterit , nempe quaedam Constituta Pintii tim ex ip sis Canon, bus ablumia videri. Neque eo.miror , quod post Gelasii Decretum eos Canones suae collectioni praemiserit, nam Gelasius apostolicam auctoritatem iis canonibus inficiatur , quam etiam denegat Dionysius ; sed non canonicam , quam Dionysius & si sedulo non affirmat, prudenter tamen conjectat ; sed ideo miratus sum, Dionysium nullo discrimine duos illos Canones reliquis 48. annexisse, quod Donatianam haeresim a Summis Pontificibus , plenariisque Conciliis damnatam iidem Canones complecterentur , ab AreIatensi inquam directe, ab Nicaeno vero per accessionem, quod jam adversus Norisium & Nicola-jum per me ipse demonstravi pag.46. Dixi etiam a CP. ' satius quam a Quinisexto , non tam ob Canonem illum septimum , qui ab acutioribus Criticis cum XIV. Trullanae eiusdem Synodi con funditur , quam quod peccatorum remissionis per
39쪽
disceptatio nihilo plus miror, Trullanos Patres canones Apostolicos LXXXV. atque inter Boi etiam LXXVII. qui simul rebapti asionem, o reordinationem complectitur,omnes indiscriminatim probas, se visos esse, atque observandos proposuisse. Quod si monitum istuc tuum excipere velim , jam ad primam , quam conceperam suspicionem redeundum est, nimirum per eos canones eum tantummodo improbari baptismum , qui sine expressa , atque integra Satastissimae Trinitatis invocatione ministrabatur . Nam video Canone XC. eorum dumtaxat Haereticorum baptismum repudiari, quorum formula verbis evangelicis repugnabat, veluti Paullianistarum, necnon Eunomaniorum, Montanistarum , α Sabellianorum. Novatianensium vero , α his assinium Haereticorum baptismum, in quo Trinitatis fides, & invocatio non commaculabatur, recipi, & probari. Hinc pace tua dixerim , vir praeclare, & de me o Lme merite, me non maxime mirari posis Trul Ianos Patres ob reverentiam erga gloriosissimulta
Martyrem , insignemque Doctorem S. Cypri, num etiam Synodum admisisse, quam ipse limbuerat , quam tu sine, & meo quidem judicio, longe probabilius, Carthaginiensem illam III. cum Baronio intelligis. Non maxime inquam miror, sed contra maxime laetor, maximamque
40쪽
tibi gratiam habeo, qui pulcherrimum, firmumque argumentum suppeditaveris ad confirman. dam meam de Cypriani rebaptismo sententiam . Qui enim fieri potuit, ut Cypriani Synodum, sententiamque in rem suam adducerent , nisi ii. Iud serio, existimassent, Cyprianum , eiusque Collegas Africanos non aliud respuisse baptisma, quam quod absque Sanctissimae Trinitatis invocatione conserebatur λ Quod si ea fuit Trullano rum Patrum mens I neque enim aliam fuisse res ipsa demonstrat , iam concidit & Eusebii histo ria de Cypriano rebaptiZante, & Stephani Decretum, & potissimum Donatistarum praesidium. Ignorarunt itaque Graeci Patres Saeculo VII. hoc Cypriani dissidium; sin minus, non crediderunt ignorarunt Cypriani cum Orientalibus commemcium ; ignorarunt eamdem, quae in Cypriano notabatur , Maiorum suorum de omnium Haereticorum lavacro reiiciendo sententiam .
Per me laudo rectissimum Tillemontii iudi cium , certissimamque prudentiam, qui eorumdem canonum tractationem, quod tu maXime animadvertisti, & mirari etiam vistis es , cum Apostolicis Constitutionibus coniunxerit. Censet itaque Vir solertissimus, Constitutiones Apostmlicas, quae hoc tempore eo nomine circunserumtur , haud esse eas ipsas , quae IV. Ecclesiae LMculo, & V. ineunte vulgo Apostolicae putabantur; propterea quod multo aliter ab eius afvi Scripto. ribus citentur, atque hodie habent; interdum etiam unus idemque locus hodiemi contextus v
