장음표시 사용
61쪽
bus signum veluti quoddam sublatum est ad bene de Religione
sperandum Continere hic lacrymas prae gaudi O J A co ευ s non poterat, non tam quod suorum in se studia , ac voluntates videret , quam quod in spem certam Venerat sere , ut, quod tanto iapere exoptabat, suorurn Vulneribus mederetur, extorremque
jamdiu Religionem in Britanniam revocaret. Igitur illi pro tam felici rerum exordio Eucharisticas preces in Haereticorum templo cum decrevissent, J A c o B u Μ rogant, ut huic , quemadmodumajebant, religioso ossicio cum suis praesens adesset ; nec sibi Religioni duceret, quod ea in re, ex qua salus, ac regia ipsius dignitas pendebat, societatem cum Eterodoxis paulisper haberet. Ille , cum esset studio in Catholicam Religionem prorsus incredibili, negat apertissime , se quid tale unquam facturum , indignum ducens Catholico Principe in re tam gravi, tamque sacra simulatione uti, praesertim cum ex ea capere Religio detrimentum posIet. Hoc illi sortissimum I A c o 81 consilium cum minus proba rent , quod illius rebus futurum esset maxime perniciosum , rogare illum, videret etiam, atque etiam, quid ageret ό nequio oblatam sibi recuperandi Regni opportunitatem dilabi e manibus pateretur: Se hac una ratione dominatus amplissimi multis sibi nominibus debiti in possessionem venturum, quod sibi, si hoc
faceret, populorum animos , ac benevolentiam conciliaret: Neque se , a jebant, de Regia ipsius majestate tam male meritos esse, ut, quod Votis omnium exposcerent, ab eo non impetrarent . orare itaque illum , & Obtestari, ut temporibus obsequatur ; praesertim cum id fieri ab eo citra Religionem posset eorum etiam judicio, qui Catholicae Ecclesii e aperte favebant . Magnam vim habent in hominum animis honorum insignia, Opes regiae, auctoritas summa , ut sepe etiam minori proposito praemio ad flagitium quodlibet impellantur . Cujus proinde fuisset animi, cujus consilii, atque constantiae , Religionis causa dat cim sibi Regni potiundi occasionem repudiare; spem certam amplissimae potestatis abjicere; suorum precibus nihil commoveri ΘΤuae, tuae, inquam , virtutis, tuae firmitatis fuit, JAcoas Rex follissime, Religionis causam, honorem, amplitudinem iactura rerum tuarum , vitaeque periculo tueri, ut mihi quidem Ec-
62쪽
clesia laetari sibi posse merito videatur, quod talem progenuerit filium , qui sui prorsus immemor , nihil de suis commodis, de illius tantum dignitate, & amplitudine cogitaret. Divinam Elea-xari illius inter Machabaeos fortissimi virtutem imitatus, propositam sibi conditionem Catholicae Religioni adversantem fortiter rejecit, quod diceret, nolle se dissimulando , aut recte sentientibus incitamento esse ad idem praestandum , cum , quod Principum praesertim virorum exemplo sit, id etiam jure fieri putent homines; aut Et erodoxis spem ullam relinquere, facturum s aliquando exanimo, quod tunc simulate tantum fecisset, cum mallet omnes acerbitates subire , vitamque miseram , & calamitosana traducere , quam sibi, ac Religioni tantum dedecus inurere . O vocem fortissimam l o constantiam incredibilem , ac pene divinam omnium gentium linguis, ac litteris decorandam lTribuatur aliis laus , quod pro Orthodoxa fide tuenda recte cogitaverint, praeclara gesserint, multum insudaverint : Id proprium , ac peculiare sit JACopi, se rogatum a suis, invitatum ad Imperium, inter lacrymas suorum , Regni opulentissimi, regiaeque amplitudinis obtinendae spem omnem sibi, ut Ecclesiae dignitatem defenderet, abstulisse. Quod si Moysen illum egregium Israelitici populi Ductorem , quod e Pharaonis Regis Filia natum se dicere recusavit, multoque pluris Dei cultum, quam Regis divitias, & amicitiam fecit, summis honoribus cumulamus , J A c o p u M , qui non Regi S amicitiam , non opes amplissimas , non honoris Irnamenta ab aliis sibi collata : sed oblatam
Regni florentissimi , Imperii summi, sibiqtie debiti acquirendi
opportunitatem repudiavit, quibus laudibus efferemus , quibus studiis proseque inur , aut quae tam incredibili, divinaeque virtuti par unquam reperietur oratio 3 Atque id quidem minus fortasse mirum videretur, si impendentes sibi ex hac re calamitates animo non praesensi si et . Alacriores enim ad fortia peragendi sumus , cum gloriam recte frictorum sociam nobis fore confidimus.
erum eamdem animi firmitatem, atque constantiam retinere,
nihil a suscepto virtutis cursu deflectere , cum incredibiles propterea acerbitates, ac curtisse Da vitae pericula subeunda nobis esse praevidemus , id quidem singulare dixerim , ac pene divinum. Itane vero, cum Religionis causam lata fortiter sustineret Jacogus,
63쪽
nihil praevidebat, ut ignoraret, quam aspera, quamdiu viveret, quamque acerba sua futura esset conditio Θ Cum sapiens esset , nihil ei poterat improvisum accidere , nihil inopinatum . Verum proposuerat jamdiu sibi vir fortissimus , non tam aliis ,
quam sibi imperare, appetitus omnes contrahere, animi motus cohibere , eamdemque semper tam in secundis , quam in adversis rebus animi alacritatem , & moderationem praeferre , id vere
regium esse . Intelligi facile potuit, quam ille magno , quamque forti animo fortunae impetus sustineret, quamque infra se omnia
humana duceret , cum funditus eversis rebus , derelictus pene ab omnibus, terra, marique ab hostibus circumventus , eo jam res deducta erat, ut aut exultanti hosti manus victas daret , aut crudelissimo mortis genere peremptus obiret. Qui tum suorum luctus , qui dolor , quae desperatio i Non tam suum , quam illius
calum acerbissimum dolebant ; adversam incusabant fortunam, quod cum Rege omnium optimo asper us ageret , quam eximi ipsius virtus exposceret. Soliciti omnes de eo erant, unus ille oblitus sui: pallebant ejus periculo reliqui, ille non timebat suo . Onfirmaverat namque animum, & magnitudine consilii, & tolerantia rerum humanarum , & contemptione fortunae , praesertim vero recte factorum conscientia , in qua tot inter laborum , & aerumnarum fluctus , veluti in pacatissi mo portu , quiescebat . Perinde igitur ac non sua , sed suorum salus periclitaretur ; solabatur omnes, recreabat verbis , reficiebat aspectu .
Miram hominis constantiam , qui in summo vitae discrimine nihil extimesceret, omnia humana despiceret, nihil, quod homini accidere possit, intolerandum putaret lIncredibilem hanc, divinamque J A cos 1 virtutem demirari nos ipsi potuimus , qua iii diu nobiscum vixit. In tanta enim, tamque diuturna, quam Religionis causa subiit, suorum invidia ,& offensione , in tanta rerum , ac te pol urinis perturbatione, quantam nos ipsi deplorare debuimus, quam ille moderate, quam patienter , quam placate ferebat omnia lNullum in eo doloris, nullum moe si it tae , aut perturbati animi signum . Eadem semper dignitas, eadem constantia, eadem animi moderatio ,& aequalitas fuit. Tradiderat enim se penitus divinae voluntati regendum, nihil dubitans, quidquid
64쪽
evenisset , quin sibi, rebusque suis esset maxime accommoda tum. Hac ille recordatione molestias omnes deponebat, erigebatque sese ad beatam illam immortalitatem, ad quam conditus fuerat, quotidie sibi in mentem revocans , brevi adventurum tot laborum , &aerumnarum finem, seqtie fluxam , & caducam hanc cum stabili, perpetuaque illa vita commutaturum , si , quae sibi Religionis causa advenis ent, incommoda fortiter pertulisset. In hac tamen tanta moderatione animi ,& aequabilitate Lepe querebatur fuisse sibi potestatem ademptam , quominus , ut optabat, bene de omnibus mereretur. Quid ad I A coat laudem ornatius , quid ad re giae ipsius liberalitatis commendationem dici uberius potest Θ Magni enim, excelsique animi est, quid amiserit, non meminisse ; quid autem commodi rerum suarum amissione ablatum aliis fuerit, recordari, & conqueri. Cum igitur nulla alia re duceret tam prope homines ad Deum accedere , quam benefaciendo ; quidquid sibi pecuniae adversa fortuna reliquisset, id totum ad beneficentiam , liberalitatemque conferebat, ut dubitare nemo debeat, quin maxima in regia potestate ipsius futura beneficentia fuisset, cum in privata tanta
fuerit liberalitas . Nullius tanta erat egestas , quam I A conus non miseraretur, nullius tanta calamitas , quam ille non duceret suam : omnibus aderat, Omnes opibus, consilio , auctoritate recreabat . Quot ille nobilissimas familias ad summam rerum omnium inopiam redactas, ex abjecta , & sordida , in qua jacebant, ad lautiorem vitam revocaviti Neque ego sum praedicaturus , aut quot a praedonibus captos suis facultatibus redemerit , aut quot in filiarum collocatione adjuverit . Nam quod ad egregiae indolis adolescentes attinet, longum esset commemorare , quot ille ex domesticis angustiis deductos, aut in Religiosorum hominum familias , aut in honestissimum contubernium opibus suis alendos , litteris , bonisque moribus formandos traduxerit; ut plus certe JACono, quam fortunc e , plus, quam Parentibus, debere se faterentur. Quo tua de omnibus, Re X Optime merite , progressi liberalitas est , ut nullis finibus claucleretur Tu patrio sinu miseros confovebas, tu egenorum levabas inopiam , tu , quae ad vitam sustentandam opus erant, calamitosis hominibus comparabas ; neque in ipsa benefaciendi ra
65쪽
tione aliud spectasti unquam , quam ut benefaceres, cum , quidquid in alios liberaliter contulisses, perpetua id oblivion
obrui velles. Excitabatur ad tantum Religionis tuendae studium , ad tam incredibilem rerum humanarum tolerantiam, ad tantam dentiaque, tamque divinam beneficentiam tum Majorum suorum, tum Conjugis lectissimae MARi AE CLEMENTINAE exempli S, quae utinam diuturniori vita sic omnium vota explesset, ut expe-hationem omnium virtutis gloria superavit . Praesertim vero erigebatur coelestium rerum contemplatione, in qua tam fuit assiduus , ut integros dies aut in sacris paginis commentandis, aut in virorum vitae sanctimonia praestantium gestis perlegendis , aut in acerbissimorum Christi Domini cruciatu tam attenta consideratione traduceret. Haec erant, quibus tenebatur, gravioris aetatis oblectamenta , haec molestiarum , dolorisque perfugium: perinde ac , quod aliis defatigationem afferret, id suum levaret animum, eumque reficeret. Quam autem gravi , quam composito ad pietatem, & modestiam vultu sacris Ecclesiae caeremoniis, praesertim vero sacrificio omnium sanctissimo, quotidi praesens intererat ; cum qui obtutum in eum figerent, ad parem pietatem ,& modestiam raperenturi Qua ille pia rerum exercitatione tanta suavitate perfundebatur, ut ex ea dulciores percipere se fructus diceret, quam caeteri aut ex comessationibus , aut ex aleis , aut ex publicis spectaculis capere consueverunt . Hinc
illud , quo flagrabat, in Deum Charitatis incendium ; hinc illud de se tam demissum judicium, cum non aliter de se sentiret, ac de postremo omnium homine, minimeque digno, qui aut
laudationem , aut funebrem pompam post obitum mereretur. Hinc ille rerum humanarum contemptus , cum ex omni fortuna,
& amplissimis opibus , quae sibi deberentur, nihil in animo retinuerit , praeter earum Oblivionem sempiternam . Huic tam laudabiliter actae vitae non par exitus debebatur λο te beatissimum , I Acopa Rex optime , cui tantam laudem . ipse interitus attulit, quantam nulla Regia dignitas attulisset lDiuturno, gravique morbo conflictari coepit, non tam senio confectus , quam quod emitti e custodia , corporisque levari s vinculis exoptaret , ut Deo propius conjungeretur. Extremo eo
66쪽
tempore, cum vere de se homines sentire primum incipiant, vitaeque prius actae tam varia, tam suspicax subeat recordatio, quam laeto ille vultu , quam forti animo mortem opperiebatur l Intelligi prorsus potuit, quam nihil unquam humanis rebus adhaeserat, quia se quoque tam facile divelleretur. Ingravescebat interim morbi vis , & doloris acerbitas, ut qui circum aderant, tam asperam , tamque calamitosam decumbentis vicem commiserarentur. Ille mira quadam animi constantia perferebat omnia , tantoque impetu, tam effuse, tam constanter, aut dulcibus alloquiis, aut tacita mentis cogitatione ferebatur in Deum , ut jam
tum unus e beatissimis illis spiritibus esse videretur . Expergiscitamen , & meminis e sui videbatur , ut vel per sacram Confessio
nem , si quas contraxisset, animi sordes frequenter elueret ; vel Eucharistico cibo vires reficeret ad lubricam illam, periculosaeque aleae plenam , cum hoste omnium teterrimo luctationem . hiarn avide , quam religiose sacrum hunc degustaret panem ; intelligi poterat , tum ex frequenti illius usu , cum oblitus rerum omnium, unius hujusce recordari videretur ; tum ex ipsius vultu , ore, atque oculis, quibus tam incensum in sacratissimum Christi Domini corpus praeferebat ardorem , ut ad pietatem intuentium animos inflammaret. An tu, CARDINALIs AMPLIs Siras, cum decumbentem Patrem tuum amantissimum salutari hoc cibo reficiebas, non eosdem sensus experiebare Num continere lacrymas potuisti , cum illius pietatem , illius modestiam , inflammatum illius vultum cerneres Θ Ο rem ad cuiusvis animum commovendum aptissimam l Filius morienti Patri Sacrum Viaticum deferebat ; Filius in extremo mortis articulo luetantem Patrem confirmabat: Filius extremum Patris spiritum excipiebat . Qua in re illud nescio , Patris ne major constantia fuerit, quod a Filio , quem Deo tam alacriter devoverat, salutaribus hisce praesidiis obfirmari voluerit; an vero Filii, quod omnem humanitatis sensum vicerit, ut morienti Patri amantissimo praesto esset . illud certe praeterire hoc loco non possium , divino consilio faetum omnino esse, ut Rex optimus,
quasi divinaret futura , deferri sibi solemni pompa Sacrum Viaticum exposceret, ut publica hac significatione quod morbi vi oppressus facere deinde nunquam potuit in Catholicae Ecclesiae sinu
67쪽
sinu emori se velle profiteretur, cujus amplitudinem, cum viveret, ac dignitatem pluris duxerat, quam fortunas amplissimas, quam Imperium summum, quam vitam ipsam deniquo suam . Dei beneficio periculum mortis evasit, non ita tamen , ut iis doloribus levaretur , quos ad eam diem maximos pertulisset . Reservatus potius fuit ad nova incommoda subeunda; ut, quemadmodum dolor supra omnem modum , sic ipsius virtus supra hominum vires esse videretur . Ustatum id quidem Divinae Pro. videntiae, ut sicuti aurum igne , sic quos vere diligit ,& amat, aerumnis , molestiis , novisque in diem incommodis probet, eo iaque ad se transferat ab omni terrenarum rerum cupiditate sejunctos . Sex itaque ferme annorum spatio, postquam primum vita periclitatus fuerat, cum omni dolorum , & acerbitatum genere, cumque ipsa morte saepius luetatus est . Quo longo temporis intervallo , cum idem semper pietatis , idem constantiae, idem patientiae, ac mansuetudinis specimen dedisset'; tam diuturno , inveteratoque malo adeo fractus , debilitatu ite viribus est, ut duos , & eo amplius menses , anicquam moreretur , sopitis , Occupatisque veterno sensibus , nihil prorsus cognosceret, nihil intelligeret, nihil animo, aut cogitatione comprehenderet. In hoc tamen rerum discrimine , optimo , afflictoque Regi Deus non defuit. Ipso eni. ii Natali Christi Domini die, demirantibus omnibus , compos omnino sui Sacratissima Poenitentiae, & Eucharistiae petiit Sacramenta, quibus ad extremum agonem confirmatus, postridie ejus diei in febrem recidit, qua atrociter Leviente, tridui interposito spatio, proxime ad mortem accessit. Quod etiam periculum evasisse cum videretur, ut bene de eo
Medici sperandum dicerent ; illo eodem ipso die, quo habere se
melius coeperat , cum impendere sibi mortem contra opinionem omnium quodammodo praesagiret, salutarem poenitentiam efflagitavit, per quam Deo reconciliatus , ab humanis rebus omni bus penitus avulsis , coelestibus tantum cum adhaeresceret, in se quente ejusdem diei nocte, egregiam animam tanta in adversis rebus constantia , tanta in omnes beneficentia praestantem, tanto insuper in Catholicam Religionem studio, tanto denique in Deum amore succensam placide efflavit. Quantus illico fletus factus est i qui dolor , quae moeroris magnitudo omnium animos,
68쪽
vultusque pervasit i O gravissimum Catholicae Ecclesiae inflictum
vulnus i Doleo equidem, Parens omnium Ecclesia , acerbissimum casum tuum , quod unius I A c o a r interitu multa amiseris dignitatis ornamenta . Quamquam non sic mortuus est J A c o a V S , ut cum ea, quae suxa est, illa etiam vita desierit, quae semper erit apud Posteros duratura . Commigravit ille quidem ex hoc terrae diversorio insupernam illam Beatorum Civium Patriam: extant tamen apud omnes alte impressa virtutum suarum vestigia . Utvit fama sui nominis, vivetque, dum erimus, sempiterna . Obstupescent certe omnes incredibilem, divinamque constantiam, effusam in omnes beneficentiam legentes , & audientes suam; neque ulla unquam reperietur tam ingrata posteritas, quae cum J A C O s1 III. aut nomen audierit, aut imaginem aspexerit, aut praeclara illius gesta legerit, Virum egregium , Regem optimum, Catholicae Religionis Defensorem acerrimum in eo non admiretur. Vive itaque , J A c o A a Rex Optime , ea , quae vera vita est , fama nominis , recte factorum gloria, virtutum maximarum eλemplis. Vive immortalitatis laude , quam unam spectasti semper, cujus semper amore flagrasti. Vive in utroque Filio tuo , qui virtutum tuarum Haeredes sunt , & Imitatores egregii ; ipsorum enim virtus , virtus tua est , eosque dum intueb mur , te semper praesentem habebimus . Τu vero , HENRies CARDINALIs AM-sLIssIME, JAcopi Patris tui regis Maxirni decus, di ornamentum , vive huic Ecclesiae , Vive Tusculanis Civibus , Vive bonis omnibus diutissime . Sis incolumis, sis florens, sis beatus. De tuo enim Religionis, divina que gloriar propagandae studio; de tua in Deum pietate; de tua in omnes beneficentia quoties cogitabimus , toties Parentis tui vir ites amplissimas recordabimur , eritque fortasse ex iis , qui nascentur, qui dubitabit, tuane maior , an illius virtus fuerit. Sed ut ad I A c o v υ M redeam, cui sacra hac senebri pompa pare utamus, duo supersunt, quae a nobis praestentur : Alterum , ut quamvis aeterna eum felicitate jam frui arbitremur, pro expiatione tamen animi, si quid adhuc eluendum supersit, preces Deo offeramus; Alterum, ut virtutum suarum perpetuita intem perpetua pariter apud nos memoria prosequamur. Tutia
69쪽
Τutta la Citi ad in anga di Frascati non solo, ma delli tuo glii adiacenti egiandio ivi convenia ero ad ammirare Paugusta lut tuo - si pompa , ed attoniti della di iei splendide Zχa acclamarono convoci di plauso non intermesse it pietoso lassicio , e gli alti di religiosa magnanimith di S. A. R. Ema Sign. Card. Duca di York , che non cessava di porgere pubblici , e distinii segni di quanta bene meren Za Egli in cuor suo conservasse per ii piissimo suo Regal Genitore I A C O M o III. Re preclarissimo d' Inghil- terra , di Scogia , ed 'Ibernia.
Idea deli' opera. IN sulle prime si di me, che con Ia presente opera simi ava a rendere pubblica , ed a tuiti comune la vita di GIA COMO I l L Re delia Graii Brettagna , ed a farsi , che la di tui probita divenisse maia i festa , e pale se . Or pertanto chi unque avra attenta mente letto questo piceol volume beta di leggieri conoscera , checon la raccolla de i Funerali celebrati alia dilui Anima bene det. ta si h loccata la meta, a cui spe ita vasi ; mercecch Edat alta stima , in cui Egli era , ed e tutiora , e sara sem pre pressi, quei Popoli , che furono per lungo tempo spetiatori , ed ammiratori in- sieme det suo costume integerrimo , plena mente comprende si ii dilui singolare tenor di vivere , lo che pari mente a luce chiara risulta dat te ora gioni funebri, e sepol crati I scriZZioni di sopi a impresse per conse guire it fine, ed ii pregio dei Passunto intra-pres O . Da quanto ad unque si e riserito a maravi glia con in contra stabile pro va deduce si , che Egli fece sua Gloria it regnare collaci virili, non col dominio de i Popoli, e diret tamente comprese, che la vera gloria di uia Monarca e Pavere una virtu merite voledi Regno , non il possedere uia Regno con is capito delia virtu ;quindi sara , che ii nome suo vivera sem pre chiarissimo , ed immortale, e di eta in et a sara alli Posteri conse gnato, on de loero iche sue gesta si ano in lode perpetua, e tuiti celebrino neglian ni
70쪽
anni avvenire la Fe de , lacos anga, la magnanimita, la moderagione, la mansuetudine, la pa Eienga, e P eroico di preZZod elle umane caducite grander Ze , e te tante es mi e doti di quella inalterabile virtu Cristiana , da cui queste , come da ben fondata planta , fiori rono , e che D la cara iter istica , chedistin se, e dis inguera in Ogni tempo GIA COMO ILI. Re delia Granis Brettagna .