Noua extimi coeli motus, quem primum motum vocant explicatio : In qua resectis heterogeneis, illa quae huius primae astronomiae partis propria sunt, ex logicis legibus facili perspicuaque ratione exponuntur...

발행: 1582년

분량: 102페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

cuntur. Cuius varietat is causi; sunt obliquitas viae solaris & finientis. Nam si sol mota proprio moueretur vel in a quatore, vel in aliquo illi aequid istantita, tum vel ubique dies noctibus essent aequales, vel salte in quovis finiente totius anni dies inter se, atque item nocteS HO-etibus tquales essent. Quin manente obliquitate viae solaris, si nulla obliquitas esset finientis,dies nihilominus noctibus & inter se quo que essent aequales, ut supra dictu. Varietas autem cognosci potest ex ascensionibus, re ex circumactibus dierum naturalium , quibus Sol diurno motu voluitur. Tota

illa medietas a Cancri principio usque in finem Sagittarii recte

oritur,

72쪽

Oritur, altera vero medietas obli

que: unde dies illi artificios1 erunt longiores,quibus plura signa recte

ascendentia oriuntur: minores vero dies artificiosi sunt, quibus plura signa oblique ascendentia o 1 iuntur. De1nde finiens obliquus dierum naturalium circuitus in duos in quales arcus diuidit excepto ς quinoctiali, ut iam ing1ca tum ei t) ita ut semper maior portio supra finientem, & minor infra: vel minor supra dc maior in fra relinquatur. Isti arcus re praesentant dies & noctes artificiosos. Portio enim seu areus inferior, noctem artificiosam: portio vero superior, diem artificiosum repr sentat: unde dc dies de noctes

73쪽

artificiossi sunt in quales. AEqui noctialis autem, quia in aequales partes secatur, diem nocti squalem facit. Et crescunt illi quidem atque decrescunt iusta proportione, ita ut dies artificiosus longissimus, nocti artificiosae longissimae, quanti tale respondeat:quod vidplicet in opposite aequidistantibus ab aequatore locis contingit: & haec deinceps comparatio ad aequinoctium

usque obseruatur. Dies autem artificiosus longissimus in obliqua sphqra quolibet in loco sit,cum Sol Verticale punctum attingit: vel si attingere non possit, quamproxime ad id in meridie accedit: quemadmodum vicissim dies artificioasus breuissimus in obliqua sphaeratum

74쪽

tum obseruatur unoquoque in loco si longissime Sol a verticali punci o abscedat in meridie. s. Horae aequales m inaequales.Ea

ficiosurn partiuntur Astronomi in certas partes, quas horas Vocant: Earum constituunt alias squales, alias inaequales. Hora aequalis est vigesima quarta pars totius circui- 'tus et quinoctialis. Toto autem ae

quatore in viginti quatuor diuiso,talligiatur quindecim tempora seu

partes, mensura unius horae. Et ab uno meridie ad alterum conti rum fames m partium particu .i Porro diem naturalem &ari,nuato ordine,viginti quatuor horas numerant. Deinde propter exacta supputandi ratione, horam

75쪽

partiuntur in sexaginta scrupuli

prima, &quod uis primum in to iidem secunda. & sic deinceps eodem modo de ordine quo & in circulorum partitione progrediu tur. Et quantiis haec diuiuo pro

pria sit horarum aequalium si tamen eodem modo inaequales quoque horas partiri possumus, ita tamen ut scrupula inaequalia intelli gamus. Horam in aequalem definiant este duodecimam diei aut ctis partem. Et quoniam dies cum sibi inuicem, tum etiam noctibus inaequales sunt, horae quoque& sunt & nominantur inaequales. Quantitas vero horae inaequalis inuenitur diuiso arcu diurno aut

76쪽

6. Longi omm Herum miSorea που disserentia. i I Sed notarunt Astronomliquata sit euidens varietas, disum artifi- , ciosorum ongissimorum ab squatore verius Septentrione , hoc est, quomodo artificiosus gies ia die

Primum ital ubi eleuatio poli est octo graduu & quindecim mi nutom,dies est longissinatis duodecim horaru cism semisse: quod contingit in nrallelo , que Geographi

nominant,per Aualicum sinum.

Deinde, ubi eleuatio poli est sedecim graduu &vigintis eptem minutoria, dies maximus est horarutredecim: quod fit in parallelo,qui Seographis appellatur,per Meroe.

77쪽

. Tertio, ubi eleuatio poli est vitigintitrium graduum & quinquaginta unius minuti, maximus dies est tredecim horarum cum dimi dia: quod accidit in parallelo qui Geographis dicitur, per Syenen. Quarto, ubi eleuatio poli est tri ginta graduum & vigintiduorum minutDru,lmaximus dies est quatuordecim horarummempe in parallelo qui Geographis dictus est,

per inferiora AEgypti. 1, i l

into, ubi eleuatio poli est trigintalex graduum, dies logissimus est quatuorducim horarum, ἐκ triginta minutorum: scilicet in parallelo, qui Geographis appellatur,

Sexto,ubi eleuatiopoli est qua-: draginta

78쪽

ΕXPLICATIO. 69

draginta graduum & quinquagintasex minutor u , dies maximus est quindecim horarum: utpote in parallelo, qui a Geographis nuncupatu per Hellespontum. Septimo, ubi eleuatio poli est quadragintaquinque graduum Scunius minuti, dies maximus est quindecim horaru cum dimidia: videlicet in parallelo qui a Geographis nominatur, per medium pon

tum Euxinum. i

octavo, ubi eleuatio poli est quadragintaocto graduum & tri ginta duorum minutorum , dies maximus est horarum sedecim: quod accidit in parallelo qui meo graphis appellatur, per ostia Bo-

79쪽

Nono, ubi eleuatio poli est quin

quaginta graduum de Unius cum dimidio, dies maximus est hora rum sedecim & triginta minutorum : nimirum in parallelo quia Geographis ducitur per Agrippinam Coloniam. Decimo, ubi eleuatio poli est quinquaginta quatuor graduu &. Vnius minuti,dies maximus est septemdecim horarum & decem minutorum nempe in parallelo quia Geographis appellatur, per ostia

Vndecimis, ubi eleuatio poli est

quinquagiΠxasex graduu, dies maximus est septedecim horaru cu se misse:x tpote in parallelo,qui a Geographis dicitu per media Anglia.

80쪽

Duodecimo , ubi eleuatio poli est quinquagintaocto gradiatam,

dies maximus est octodecim ho rarsi: ut in parallelo quem Geogra plii nuncupant, per Australes partes Hyberniae. Decimolertiὁ, ubi eleuatio est sexaginta nius gradus,dies maximus est octodecim horarum & triginta minutorum: & fit in parallelo, qui nominatur Geographis, per Septentrionales partes Hy-

Decimoquarib,ubi eleuatio poli est sexaginta trium graduu, dies maximus est nouemdecim horaru& triginta minutorum : scilicet inpar: aelo quem Geographi vocat, per Thylen.

SEARCH

MENU NAVIGATION