De rejectione Judæorum et adoptione Gentium ex capite [9-11] epistolæ Pauli ad Rom Nicolaus Pauli Scandorphius

발행: 1643년

분량: 112페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Au ice CHRISTO JESU

N NONO CAPITE EPISTOLAE

D. Pauli ad Romanos tractatur quaestio,

: qui factum sit, quod Deus populum Iu- daicum ejecerit, quem in peculium sibi

adoptaverat, atq; tot eximiis ornaverat se privilegiis. Iuic quaestioni ut satisfa-: ciat postolus, primo docet, qui sint veri

Israelitae adcivos promissiones divinae perimen ; Deinde objectiones aliquot adducit Iolvit . . Tandem meminit gentium , quod ille, quia Christum receperunt, populus Dei censentur. Quoniam vero Paulus novit . materiam hanc Sympatriolis suis invisam es e, praemittit gravissimam protestationem de affectu suo erga illos, ut amoveat omnem suspicionem odii, quit alias ob religionis dioisit tem videri poterat alieniore ab ipsis animo esse . II.

potest igitur hoc caput dispesci in quatuor partes. Pri Partitio. ma continet ipsam Propositionem de rejectione Iudae unia, ingeniosa insinuatione vestitam, adi. . Secunda discrimen facit inter filios promisionis&carnis adv. 13. Tertia duas objectiones ponit Hiluit, adi. 23. Quarta agit de adoptione gentium, ad finem capitis.1 II. Calumniabantur Apostolum adversarii ejus quod odio Parii. gentis suae Christum praedicaret, ut do strinam illius odiosam redderent. Ut igitur eximat hanc suspicionem ex animis potapularium suorum exponit proli e promptissimam suam o luntatem Vincredibilem amorem erga illos, idq; interposito gravissimo juramento, religiosissima nominis divini atte 1 se atione.

12쪽

statione. Ita enim loquitur . I. r. 3. Veriratem dico in Christo, non mentior,testimonium mih erhibente consitentia mea in Spiritu S. Momam tristitia mihi magna est,.continuus dolor cor- dimeo. Optarem enim ego ipse anathema esse achraso,proj nutribus meis, cognatis meis secundum carnem . IV.

Si nudi verbis dixisset Iudaeos a Deo rejectos esse , convertisset in se tantam eorum indignationem, ut non sustinuissent ipsum audire, quod experientia sua didicerat Acst.21. V. 21.&ra Prudenter igitur hac in sim uatione utitur , ut tanto qui ore animo ea, quae diecturus erat, ad animum sumerent secum expenderenta .

Veritatem dico,inquit, scilicet de affectu meo erga udaicam gentem, contra quam adversarii mei calumniantur. Ut vero asseveratio tanto sit vehementior, per negationem etiam exprimit, quod assirmative posuit. Non,inquit, mentior, id quod forte malevoli mei, mihi tamen asscribere non verebuntur. Praeterea asseverationis suae testes vocat omni exceptione majores, Christum, quem in Evangelio praedicabat, per quem solum salutem hominibus contingere aflirmabat conscientiam suam,quae ut fallere non potest, ita mille testium loco est; Spiritum sanctum, cui occulta cordium patent,

qui perjuros ulcisci potest.

VI. in id vero sit, quod tam gravi asseveratione confirmatum vult Paulus, his verbis exprimit Magna mihi tristitia est&continuus dolor cordi meo, ut optarim ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis,&c quasi diceret, tantopere commoveor incredulitate gentis Iudaicae, cui ego genus ir- tum meum debeo, tantum ex illius exitio dolorem indesi nenter percipio, ut optarim, si illud fieri posset, meo interitu& abjectione a Christo, illorum salutem redimere . VII.

Ex hac sententia versia uni Pauli nullum periculum pietati

13쪽

tati metuendum est, quod tamen nonnulli interpretum existiomarunt. Etenim prae ardenti studio gloriae divinae ieriti Christi, cui per Iudaeorum incredulitatem multum decedere existimabat, irae tenerrima popularium suorum,progeniet sanctissimorum Patriarcharum, dilectione, quasi extra sera. plus in hoc verbum erupit, qui sane insignis admodum &il ne heroicus motus fuit, a Spiritu sancto excitatus. Similiter Moses petiit deleri ex libro Dei, potius quam Israelitae , cum jactura gloriae divini nominis, excinderentur , Xod. r. versu.&32. VIII. Docemur hoc loco uramenta licita esse, quando ea ad gloriam Deio proximi salutem promovendam requiruntur. Sie alibi legimus Apostolum nostrum juravisse Rom.1 vers .

Discimus etiam Spiritum sanctum esse Deum: aliter enim si esset Paulus per nomen ejus neutiquam jurasset. Etenim praeceptum est, u me nomen solius Dei juremus.Deut. 6. V. Ir.

Monemur praeterea, quod ministri verbi divini debeant

flagrare ardenti amore gloriae Dei, salutis eorum, qui ipsorum fidei commis sunt. Ubi fatendum est, nos longis im S. abesse a Zelo D. Pauli, qui vix parati sumus adferendum leves adversitates, aut ad subeundum exigua periculi, ut divinum

nomena contumelia vindicemus proximum rrantem Christo lucremuta . XI. Enumerat vero Apostolus praerogativa Iudaeonum, qVibus eos, prae omnibus aliis populis Deus d gnatus est. Quae enumeratio facit, tum ad captandam benevolentiam, tum ad excitandos animos, ad diligenter inquirendum , accurate

aestimandum causas, propter Vas tam dilecta Deo gen, reje ista est. Ita enim loquitur V. q. S. is nihhetelibae; quoruin adoptio, di glorius testamenta ' Siliati cultu 2 promissiones.

14쪽

missiones morumsunt Patras, sex ribus en Christin secundum carnem, qpi ensuper omnia Deus benedi Ius insecula . XII.

Primo dicit eos escte Israelitas, qua voce tribuit illis nobilitatem generis, referens originem eorum ad sanctissimos Ρatriarchas, in specie ad Jacobum, qui, cum in lucta Angelo,r valuissset, hoc nomine insignitus fuit, ut Israel, I vici or Dei diceretur, Gen.32. v. 28. ex quo nomine post eri ipsius appellari voluerunt, eoque ab aliis gentibus discerni. XIII. Deinde meminit adoptionis illorum, scilicet in peculium

Dei, quae erat singularis dignitas illius populi , quod Deus

eum, praeteritis omnibus aliis gentibus, adoptare dignatus sit. Huc pertinent illa Exod. q. 22. Israel est primogenitus meus filius. Et Exod. q. v. s. 6. Eritis mihi peculium prae omnibus populis. Mea quidem est universa terra, vos autem eritis mihi regnum sacerdotale di gens sancta . XIV.

Tertio addit Israelitarum es gloriam, scilicet miracu losae habitationis Dei inter ipsos, stupendorum operum in isto populo editorum. Huc referimus, quod Deus Israelitarum causa AEgyptum gravisam is plagis afflixit, quod, ut illi

secure transirent, mare siccavit, duxit eos per desertum in calumna nubisin ignis, quod gloria Domini tabernaculum por nubem cooperuit,Exod. O.3q.: templum similiter i. Reg. 8. IO. II. Quod inter Cherubim resedit, di inde responsa deditata EXOd. 23.22. Num 7. 89. atq; alia infinita miracula, quibus Deus iliter Israelitas gloriam suam manifestavit.

inarto loco nominat testamenta vel foedera , quae Deus iniit cum hoc populo dc saepius instauravit, imprimis intelligit tabulas Legis manu Dei exaratas, quae in arca foederis servabaRtur, quarum hic populus custos erat. XVI. Ouinto sexto tribuit illis legislationem&cultum .

15쪽

Per illam denotat Leges Forenses, quibus Respii blica Iticloeorum regebatur; per hunc innuit Leges eremoniales, S uni versum cultum Divinum. Vid. Deut. q. V. S. 6 8. PL.Iψ7. I9.2O.

ne terrae Canaan, sed Velisa ime de semine benedicto ex gente Israelitarum oriundo.

XVIII.

Octavo Patres addit, in quorum numero potissimi fuerunt Abraham saac: Iacob, quibuscumDeus familiarissime olim colloquebatur, quorum fide atq; obsequio tantopere delectabatur, ut eorum nomina titulo suo insereret, Deus Abraham, Isaac Jacob dici vellet Exod . . .&c.

XIX.

Nono: ultimo subjungit, quod ex illis sit Christus secun dum carnem, id est secundum humanam naturam , qui alias simul in unitate personae est verus Deus, quidem ille Deus, qui est supra omnia benedictus in secula. In quo dicto quatuor de Christo docet Apostolus inod sit verus homo ; qui

est supra omnia; quod sit una persona, nominat enim unum , Christum, non plures: tandem quod ossicium ipsius sit , benedictionem omnibus terrae nationibus impetrare impertiri. XX. Ex his omnibus aestimari potest, quantis in vana multis, privilegiis Deus hanc gentem, prae cunctis aliis dignatus sit , quo etiam nomine supra reliquos totius orbis populos in scripturis passim extollitur. Neq; dubium esse potest, quin Deus voluerit istius gentis falutem , apud quam tot benevolentiae suaeri salutis oblatae testimonia reliquit in haec diligenter expendit, ille non potest non quaerere, quomodo factum si L; quod Israelitae tanta gratia' salute tam illustribus testimo nil oblata exciderint .

16쪽

XXI. Pars II. inando autem Iudaeis incredulis objicebatur, illos a Deo rejectos es e , respondebant fieri non posse, ut divina gratia

excideret iste populus,quo cum Deus foedus aeternum pepigerat. Adducebant promissionem divinam ex v. 8. c. I7.Gen ubi Deus Abrahamum ita alloquutus est Statuam pactum meum inter me&te , semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno , ut sim Deus tuus&seminis tui post te . Hinc videbantur sibi rectissime cita fallibiliter concludere , aut vera non esse , quae Paulus de rejectione populi Israelitici spargebat , aut promissiones Dei irritas factas inia vero hoc statuere absurdum plane foret, inde necessario sequi doctrinam Pauli vero consentaneam non esse .

XXII. Hanc objeetionem ante occupat Apostolusa ad eam respondet,. 6. 7. 8. Non autem, inquat,qno exciderit verbum Dei. Non enim omnes, qui ex Israelsiunt: ilii sunt Israelitae. Nes quia semensunt Abrahae, omnes sunt sibi Sed in I ac vocabitur tibi

missionis, imantur insemine . Unica distinctione evertit Iudaeorum argumentum, quod ipsis videbatur invictissimum. Dicit enim promissiones Dei non pertinere promiscue ad omnes, qui juxta carnalem generationem ex Abrahamo descendebant, sed tantum ad eos,qui fidem Abrahami imitabantur. Negat igitur consequutionem in argumento,&docet nihil decedere veritati promissionum divinarum,eo quod infideles Iudaei a Deo rejicerentunis, quoniam illis nulla facta erat promisio. Ex eodem fundamento disputantem vide ipsum Salvatorem contra adversarios suos Iudaeos cap. Ioh. 8. v. 3'. seq. ubi negat illos esse filios

Abrahami.

XXIII. Distinctionem hane etato scripturae superstruit desumpto e Vers 42. cap. 1I. Gen. inum Abrahamo essent duo filii Ismael ex Agar ancilla natus in Isaac ex Sara, serit uxore ,

illo

17쪽

illo praeterito, de hoc ita pronunciavit divinum oraculun .: In Isaac vocabitur tibi semen. Quorum verborum haec est sententia Isaac erit legitimus haeres , ex quo illud gelius tuum propagabitur, cui dabo terram tibi promissam, ex cujus posteritate Messias nascetur adeoq; nati ex Isaaco dicentur semen Abrahae, non illi, qui ex Ismaele oriundi sunt. XXIV. Hine porro ita colligit Apostolus. Quemadmodum , promissiones divinae de multiplicatione seminis Abrahami, de possessione terrae Canaan, deq; semine benedicto ex posteris Abrahami nascituro, non concernebant Ismaelem, lice ille non minus, quam Isaac ex Abrahamo natus erat Ita promissio gratiae salutis non pertinet ad quos vis, qui carnalem generis sui ortum ad Abrahamum referre postini, sed tantum

ad eos, qui vestigiis fidei patris sui Abrahami insistunt. Et hoc est quod dicit, δ. Non filii carnis, id est, carnaliter ex Abra, hamo geniti, illi sunt filii Dei ut ad eos pertineat foedus gratiae sed filii promis ionis, id est, credentes, reputantur inse

m in o

XXV. Atq; ita definiuntur filii promissionis Ioli. I. V. 12 . Quot

quo receperunt eum filium Dei in carne manifestatum) illi; dedit potestatem, ut filii Dei fierent, his,qui credunt in nomen ejus. Huc pertinet illud Gal. 3.V.7. Cognoscite, quoniam qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahae,& v. q. Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham. Confer quod est Rom. .

v.12. Abraham est pater omnium credentium non tantum his, qui sunt eae circumcisione, sed etiam illis, qui sectantur vestigia fidei,quae est in praeputio Abrahae. Atque hinc est , quod Iohannes Baptista invehitur in pharisaeos supercilio se actantes se ex Abrahamo Oriundos esse, Matth. 3.V. q. lafirmat .

Deum pos se suscitare Abrahamo filios ex lapidibus,ut scilicetratae maneant promisiones divinae, si vel maxime incredula illa Iudaeorum turba a Deo abjiciatur pereat .

Distim

18쪽

XXVI. Distinctio haec filiorum carnis promissionis, alio etiam

scripturae dicto confirmatur, qvod eXV. 9. ita habet : Promissionis enim verbum hoc fit, fecundum hoc te us eniam, erit Sarae ius. Extant haec verba Gen. Ι 8. v.Io. sunt ipsitus Dei, prandentis cum Abrahamo promittentis ipsi filium ex Sara uxore Citantur autem hoc loco ab Apostolo ut doceat , Ismaelem caeteros filios Abrahami natos esse sine ulla praevia promissione ; nativitatem vero Isaac solenniter a Deo

praedictam&promissam esse, ut constaret , quod ille futurus esset haeres paternorum bonorum, quodq; Messias ex ipso nata sciturus esset. Haec vero, ut modo diximus, ita serviunt inastituto Apostoli, quod quemadmodii non omnes, e Abrahaiamo nati, haeredes exstiterunt paterni nominis lonorum ita neque omnes futuri essent haeredes spiritualium 4 celestium bonorum, sed illi tantum, quibus facta erat promissio , iis nempe, qui Abraham vestigia sectantes viva fiducia Christum amplexuri es en .. XXVII. inia vero excipere poterant Iudei, magnam dissimilitudinem es , inter Ismaelem, ex ancilla Agarenatu,&Isaacum, quem ex libera uxore Abrahamus susceperat ; idcirco addit Paulus alterum exemplum Esaui Jacobi, inter quos ista dissimilitudo locum non habet dicit enim V IO. Non solum aurem, sied G Rebecca,ex uno semen habens, Ioa patre nostro. In

his verbis Ellipsis est, quae ita suppleri potest. Non blum auatem Abraham expertus est in filiis suis, Ismaele asse aces, natis ex duabus iisq; disparis conditionis Conjugibus, quod promissio non pertineat ad omnes, qui nati sunt ex eo secundum

carnem: sed etiam Rebecca id ipsum in filiis suis Efavo Ja

cobo, ex uno patre matre natis,experta est. Etenim pergit Apostolus v.II.Ir. 43. Nondum nati ueris, cum neci' boni pip .pam fecissent aut mali,utsecundum electioΠcmpropositumDesmaianeret, non ex operibu ed ex vocante , di i m est sit: Major ser

19쪽

XXVIII.

Ut sententia horum verborum recte percipiatur , tenendum est scripture dicta hic allegata non tam agere de persynis Esau i Jacobi, quam de populis ex utroq; natis, quod intelligetur, si in sedibus suis loca citata inspiciantur . XXIX. Gen et .v. 23. dicit Oraculum divinum Rebeccat;duo gentes sunt in utero tuo,& duo populi e ventre tuo dividentur , populiasq; populum superabit,in major serviet minori. Eventum hujus prophetiae videmus 2. Sam. 8, Α.&2. Reg. 8. V. 2 O. ex quibus locis patet , quod Idumaei servierint Israelitis,quumnus piam legatur Esavum servisse acobo sed contrarium liceat colligere ex cap. 32. 43. Gen. ubi Iacobus reversus ex

Mesopotamia , cum uxore&familia prosternit se coram fratre suo Esavo,& Dominum eum appellata . XXX.

Similiter Malachias agit de praerogativa posterorum Iacobi prae Idumaeis, quod videlicet Israelitis juxta promissionem data sit terra Canaan, terra optima, fluens lacte iselle Idumaeis autem assignati sint horridi montes Heserta, ut illa

incolerent. Ita enim apud Prophetam loquitur Dominus: Iacobum dilexi , E favum vero odio habui posuiq; montes ejus solitudinem δε haereditatem ejus desertum Draconis. XXXI. Praeterea inest verbis Malachiae hic quoq; sensus, quod Idumaea a Nabo go dono sare devastata nunquam es et restauranda , sed futura habitaculum Draconum, ferorum animantium ; cum Judaeorum Respublica , ex singulari Dei gratia, vi promissionum Abraham ovi posteris ejus factarum, jam cepta esset restitui, ut Messias statuto tempore ex illa gen

te nascere tun .

XXXII.

Hoc posito, quod non de personis Iacobi Isavi, sed depopulis ex utroq; ortis, sint intelligenda scripturae testimonia hic citata, facile intelligitur Apostolum accommodare alle-Br gatum

20쪽

gatum exemplum ad illustrandum negotium reprobationis

Iudaeorum, tantum sub ratione typi, quatenus externa Esse via primogeniturae privilegio reiectio, aeternam infidelium Iudaeorum reprobationem adumbravit. Aliter enim si mentem Pauli interpretaremur, essiceretur, neminem e Idumaeis sal vatum fuisse, atq; nemine me Israelitis damnatum quod qui asserere vellet, veritati Euangelicae manifeste contradiceret. Vid. Esa.II. v. Iq. Marc. . . 8. Matth. 8. I 2.

XXXIII. Accommodatio autem typi ad antitypum talis est . Quemadmodum Esavus, fretus privilegio primogeniturae carnalis, benedictione excidit, Jacobus ex sola gratia Dei pendens, accepit benedictionem, atq; in post eris suis factus es Dominus Esaui: Ita Iudaei, qui ex carnis praerogativa gloriantur, dc nituntur operibus non sunt populus Dei, sed soli illi,qui recumbunt in misericordiam vocantis Dei, is eritis operum

non confidunt .

XXXIV. Si vero concederemus, dicta scripturae hic citata intelligi posse de personis Esavi Iacobi,non tamen inde sequeretur illam es e verborum sententiam , quam patroni absolutae reprobationis iis assingunt. Etenim dubium es e non potest , quin utrumq; dictum eodem sensu ab Apostolo adhibeatu , ut alterius expositio ex altero peti debeat. Si igitur vocabia Ium odii, ex propheta Malachia huc translatum, denotarethost item Dei affectum adversus Esavum , exqVO eum aeternae damnationi absolute dest inas set, utiq; oraculum Mosaicum etiam de aeterna Esavi reprobatione intelligendum esset. Rebecca autem, ad quam oraculiata est editum,quaeq; dubio omni procul, verum ejus sensumas ecuta esst, non intellexit illud de aeterna filii sui damnatione. Prae animi enim Cerore contatabuisset pientissima mater, si putasset filium , vi oraculi divini, morti aeternae sic adjudicatum, ut omnis aditus admisericor

diam Dei penitus ipsi praeclusus es se . Et

SEARCH

MENU NAVIGATION