장음표시 사용
101쪽
bus describit mysterium,quod fidelibus gentium tam operosὸ
commendat. Primo dicit cecitatem contigisse Israeli ex parte, qua locutione id ipsum docet, quod superius v. I. o. hujus capitis assirmaverat, nempe Deum non repulisse omnem po pulum suum, sed reservasse sibi salvandorum reliquias, idque non tantum isto tempore, quando illa scribebat , sed omnibus aliis temporibus Vult igitur ita sentiant gentiles,qui fidem amplexi su ut, de coe citate Judaeorum, quod illa contigerit quidem multo maximae parti istius genti scilicet propter Evangelium contumaciter repudiatum, ut hactenus non semes docuit Inunquam tamen universalis fuerit .
Deinde particula donec denota coecitatem istam Iudaeorum non perpetuo duraturam esse, sed tantisper, dum plenitudo gentium ingreditur, id esst,usq; dum Evangelium de Christo
inter omnes gentes in universo orbe praedicatu fuerit, compleatur magnus gentium numerus, qui per Evangelii praedicationem ad Christum convertetur. Tertio addit futuruin, ut completo gentium numero,totus Israel salvetur, ita nimirum, ut Iudaei magnis agminibus fidem Christi amplexuri sint , coer fidem in Christum salutem consequuturi.
LXXIV. Coeterum, quia multi Interpretes intelligenda volunt verba Pauli, quibus praedicit universum Israelem salvatum iri,
non de conversione Iudaeorum,quo sensu nos illa exposuimus; sed de spiritualibus Israelitis,id est,de coetu salvandorum ex Iudaeis&gentibus constante,utile erit verbo attingere rationes,nvibus sententia a nobis adducta nititu .
LXXV. Scopus Apostoli est, revocare genti Ies fidem amplexos ab
insolentiavi contemptu Iudaeorum, ad quem obtinendum apprime facit vaticinium, de illustri associatione Iudaeorum ad communionem Ecclesiae. Hinc enim tale conficitur argumentum. De quo populo spes est, quod aliquando magno numero confitebitur Christum, eum,qui modo fideles sunt, non debent contemnere. De Iudaeis talis spes est. Ergo Quae autem Vis D foret
102쪽
laret hujtu ratiocinii' Tota multitudo credentium salvabi tur. Igitur, qui fideles estis ex gentibus, non debetis insuliare Iudaeis incredulis. LXXVI. Praeterea nullo ure, doctrina de salute omnium eredentium, mysterium dici posset, 'videm tale, quod fideles ali
quandiu latuit. Haec enim est summa Evang. de Christo, omnibus Christianis notissima. At vero quod hic docetur de salute Israelis , mysterium vocatur, quod Paulus jam primum revelat fidelibus gentium, quibuscum ipsi sermo est. Addimus connexionem versuum 23. 46. Omnino hanc postulare expositionem , qui conjunguntur per copulam causalem enim, certo.
indicio, quod sequentia pendeant prioribus eorumq; ratio nem contineant. Tandem dubium vix esse poterit,quin restitutioin salus promittatur isti populo, cui coecitas dicitur ad tempus contigisse is vero fuit populus Iudaicus, idcirco conversio hujus etiam praedicitu Cis. LXXVII. Hinc apparet Pausum vaticinari, de illustri quadam conversione Iudae orii, ante finem mundi futur, cui forte occasionem praebebunt Christiani, ex gentibus oriundi, quorum longe plurimi, solo nominis Christiani titulo fidei actatione
content , vim atq; virtute fidei, adeoq; Christum ipsum, igno randi Quod nimis verum es e omnes fatentur , qui animadvertunt , quousq; partim hypocrisis, sincerae pietati extreme
adversa, partim supina incuria, partim effrenis morum licen tia hodie invaluerint inter eos,qui nomen fidem Christi pro flentur, ideo 'l eveniet forte, ut veluti gentes olim loco incredulorum Iudaeorum in Ecclesiam sunt assumpte, ita hi vicista sim,ingratisssimis istis gentibus rejectis, a Deo assumant ut . LXXIIX.
Probat autem Paulus mysterium hoc, de con Versione Iu daeorum, testimonio scripturae,quod . 16.4 27 talibus verbis adducitur Sicutscriptum ente Venies ex Sion,qP eripiet, aver. ut impietatem a Jacob. Et hoc iliis a me tesamentum cum abstulero peccata corum. Compositum videtur hoc testimonium ex binis Esaiae locis, nempe exv. 2o. c. S'. V. '. c.27. SeqVitur ,
103쪽
ctutem Paulias versionem Graecam , quae verbis nonnihil ab Hebreo textu discrepat,eadem tamen manente sententia. LXXIX. Prior locus ex Hebraeo ad verbum ita habet. Veniet Sio . ni Redemptor,& reversis a transgressione in Iacob Et ego hoc foediis meum scit pangam cum eis. Septuaginta verterunt: Veniet propter Sion, qui liberat,& avertet impietates a Iacob. Et hoc eis a me testamentum, e e baκη Apos oliis autem pro pter Sion, λεκεν-- , reddidit e mων. In hac verborum discrepantia sententia ipsa, quod diximus, salva manet. Etenim utrumq; verum est,quod Christus veneritRedemptor ex Sione, Psi ,1. Sioni, Zach. 9, p. Et praeterea nemo redit a praevaricatione sua, nisi quem ipse converterit IuXta Ie r. 3I, 8 qVem ipse convertit, ab illo iniquitates avertit, vel aufert, id est, remittit illi peccata,& in gratiae sin tam eum recipit. LXXX. Alter locus ex v. q. c. 27. Esse ae ex Hebraeo ita vertendus est.
Propterea in hoc expiabitur iniquitas Iacob,&hoc erit omnis fructus, removere peccata ejus Graeci reddiderunt. Propterea auferetur iniquitas Jacob, hoc erit benedictio ejus olανοφελοουμα et 1 o μιαρτam αυτώ, quae posteriora verba Paulus hic
citat sic leviter mutata, os, οῖέλωμιω ,- - μιαρῶας - ν. LXXXI. Aliis videtur Apostolus in posterioribus verbis respicere, ad promissionem descriptam de r.31, 33.&3 . ubi Deus italoqvitur. Hoc foedus est, quod faciam cum domo Israel, post dies illos, dabo legem meam in interiora eorum .in cor eorum scribam eam, ero ipsis in Deum, Merunt mihi in populum. Et non docebit quis proximi suum,aut vir fratrem suum,dicens: agnoscite Dominum 'Voniam omnes agnoscent me a minimo ad maximum,quoniam propitius ero iniquitatibus eorum,& peccatorum eorum non recordabor amplius. His igitur locis, teste Paulo, mentem sermonum Propheticorum divinitiis
edocto, Spiritus Dei praedixit illustrem Judaeorum conversionem, in qua non paucae qVaedam personae, sed ingens multitudo ex populo illo Evangelium fidem Christi admittet.
104쪽
LXXXII. Ex iis ero, quae hactenus dicta suerunt de gente Iudaicaeolligit Apostolus,quid sentiendusit de animo Dei erga illum populum,ut inde discere possent fideles gentium, qualiter se
erga eundem gerere deberent,ita enim pergit ,28. Secundum Evangetium quidem inimici, propter vos 3 secundum electionem autem dileciti , propter Patres. Habent haec verba speciem occupationis, qua objectionem gentilium animo concipit Paulus,& ad eam respondet. Etenim ex moribus Judaeorum ita poterant colligere Iubemur qVidem nori contemnere Iudaeos, illisve insultare. Verum cur non licet insultare inimicis Dei,
quales illi jure merito censendi, tum propter Evangelium, quod non modo non admittunt sed etiam hostiliter perscqvuntun ;tum propter nos gentiles, quibus gratiam Dei in Evangelio revelatam extreme invident. Videmur ea propter nobis recte facere, quod illos,quibus Deus inimicus est, nos etiam pro inimicis habeamus.
LXXXIII. Ad hanc objectionem respondet Apostolus, concedendorem Iudaeorum ita se habere, ut propter adductas causas inimici sint Dei, id est,Deum sibi infensumin inimicum habeant sed opponit alias rationes,propter quasDeus isti genti adhuc bene
velit,& conversionem ejus promotam cupiat,secundum electionem,inquit iteritisint propterpatres Gemina hic causa adducitur,cur Deus isti populo etiamnum benignus sit. Altera est
promissio facta patribus,quod vellet es Deus ipsorum post illos in sempiternum; Altera est electio reliquiarum in populo Judaico, propter quas adhuc invitari debent ad amplectendum Evangelium, de gratuita propter Christum justificatione ia-lut . LXXXIV.
Hae rationes firmantur argumento ducto a constantia&immutabilitate Dei v. 29. Sine poenitentia enim, αριε αμ ελη I, simi dona es vocatio Dei. Quibus verbis hoc dicere vult Apostolus,quod Deus verus sito constans in servandis promissis,ut
illorum ipsum nunquam poeniteat inoniam igitur obstrinxit se Iudaeorum genti foedere sempiternoo fieri non posse,
105쪽
promissio illa irrita reddatur sed ejus vi aliqvos semper electos
in eo populo mansuros,qui Deo dilecti erunt: salvabuntur . Unde porrcrsequitur, gentilibus Evangelium & fidem Christi amplexis, contemptu Iudaeorum abstinendum esse . LXXXV. Abutuntur hoc loco Calviniani, ut probent dogma suum, quod semel renati fide iratia Dei excidere non possint. Vertim diligenter observandum est, amissionem gratiae, quan possibilem esse Apostolus v. 2 o sup r docuit, non asscribendam esse ulli μεγαελειοι in Deo sed propriae hominum culpae Adeoq; non sequitur, si dona gratia Dei Hi ιαεληs sunt, ut ipse
ex se nunquam moveatur,ad faciendum ea irrita, vel ad subtrahendum gratiam suam hominibus, neq; ipsi homines oblivione salutis collatae, neglectu mediorum, quibus fides confirmatur conservatur , aliisve peccatis contra conscientiam admissis, donum fidei excutere possim . LXXXVI. Urgemus scripturae testimonia, quae contrarium plane evincunt a. par. IJ,2 Ρropheta Asiaria Regem Asia his verbis alia loquitur Gel, ova vobiscum, si fueritis cum eo, vi quaesiveritis eum, invenietur a vobis; si vero dereliqueritis eum,derelinquet vos Apoc. 2,J Jubetur D. Johannes ita scribere ad Angelum Ecclesiae Ephesinae Memor esto unde excideris, age poenitentiam,&fac prima opera; sin minus venio cito&move bo candelabrum tuum de suo loco. Et v. Io ita scribit ad An. gelum Smyrnensem. Esto fidelis usq; ad mortem, dabo tibi
16 Ioh. i , r. ω6. Et manifestissima sunt verba D. Pauli, I.Tim .i,1 ro Milita bonam militiam , retinens fidem bonam conscientiam. Quam' Vidam repellentes, circa fidem naufragium fecerunt. Urgemus etiam exempla Lothi incestuosi, Gen. IV. v. 33. 33. Aronis in idololatriam prolapsi,EXod.32, 2.&c. Davidis adulteri homicidae a. Sam. II, 4.&4J- cap. Ia,' Petri ab negantis Christum,Mati. 26, 7 q. c.
Praeterea operae pretium est hic expendere an non effato
106쪽
se, adversentur alia scripturae loca quibus poenitentia Deo tri-hu itur,veluti Gen. 6, 6.y. .Sam.IT,IJ. 3J Jer 26V.J IJ. 4'. De hisceri ejus generis aliis scripturae loquutionibus scienduim , est , quod Deus dicatur poenituisse, non quod eventum rerum . ignorarit, multo minus quod dolore alijvo perturbatus fuerit, consiliive sui mutationem susceperit sed quia ex operibus in oculis hominum incurrentibus,egit,quae videmus homines agere, quando promissionum illos poenitet, facta priora illis displicent. Tribuitur itaq; poenitentia Deo αιΘρα metria τίς ηπὶ εργηlικως, iat significetur mutatio in ipsis rebus, praescientiata divina manente immutabili.
Sed continuat Apostolias sermonem suum de conversione Judaeorum, probat,exemplo gentilium con Versorum , eam possibilem es , v.3o.& I. his verbis: Sicut enim e vos aliquando non credidisis Deo, unc autem misericordiam conseqPut sis , per
illorum incredulimtem mis si nunc Non crediderunt , per Te-snam misericordiam, ut i misericordiam conseqvantur. Quo sensu dicantur gentiles misericordiam consequuti, per contumaciam Judaeorum,supra adv. II. dictum est nempe quod Iu-d .eorum incredulitas non causa, sed occasio duntaxat fuerit . conversionis gentium. Sic vice versa misericordia, se gentibus contigit, non fuit causa incredulitatis Iudaeorum, sed occasio v dam,dum hi malignoZelo gentibus salutem invidendo, eandem etiam a semetipsis repulerunt A. LXXXIX. Applicatio autem empli conversionis gentilium ad institutum D. Pauli ita habet Quemadmodum vos gentiles, qui olim increduli eratis Deo, misericordiam consequuti estis, ut ut conversio vestraJudaeis, multiplicem idololatriam vestrati intuentibus, non modo dissicilis ed etiam impossibilis fere visa sit ita Iudaei,qui modo non credunt, aliqVando misericordiam consequi possunt, licet hoc mirum vix possibile videatur in oculis vestris , qui contumax ipsorum odium adversus Evangelium expenditis. Ut
107쪽
XC. Ut vero demonstret Apostolus, aeque facile esse Deo con vertere salvare Judaeos, atq; fuit illi facilis conversio genitu, &praeterea utriq; populo ex aequo patere januam gratiae divinat, elegantissimum subjungi Epiphonema v. 32. his verbis conceptum Conclusit enim De omnes ub incredulitatem, ut omnium misereatur. CLQui scire volet, quo sensu Deus dicatur concludere omnes sub incredulitatem, expendat, quod est Gal. 3, 22 ubi scriptura dicitur conclusisse omnia sub peccato,& cum utroq; loco co ferat, quod supra est,.3,9. quod scilicet ostenderit Paulus addu istis causis assertionis suae,Judaeosin Gr cos omnes es e sub peccato. Ex is orum locorum collatione manifestum evadit,Deum in sacris scripturis,' per sacrarum scripturarum θεοπνε-ους interpretes, voce sententia Legis convincere omnes homi nes peccatorum, ut intelligere possint, se destitutos es omni propria Iustitia, atq; adeo se reos es irae divinae mortique&damnationi aeternae obnoxios. Ita autem Voce Legis omne homines constringit Deus, non quod eos perdere velit, sed ut . eorum omnium misereatur, si agnoscere velint, sibi miseri eor dia opus esse,&admittere Evangelium 'Vod veniam peccatorum salutem,grati propter Christum,an nunciat .
Exaequantur hoc modoJudaei gentiles, quatenus,in natiira sua corrupta miseri sunt peccatores, jubenturq; conversionem fatu tem omnem soli misericordiae divinii solidum asscribere, unde edicitur , quod gentili Judaeo insultare non posit, cum utriq; pariter coram Deo rei sint, utriusq; Deus. aequaliter misereri velit.
Docet praeterea hic locus, uod Deus non sit acceptor per sonarum, sed quod sit aeqvalis in omnes, qui a lege argui,&promisionibus gratiae credere volunt. Adeoq; qui modo in fide stat, non debet arroganter contemnere eum, qui fide &gratia , excidit, quasi desperata omnino sit ipsius conversio. Sed meminisse debet, velleDeum omnium misereri,atq; sic etiam istius
108쪽
errantis,uta ipse convertatur: salvus fiat, I. Tim.2, . . pet. I, 9 EZech.33,II. inem autem Deus salvatum vult, huic tu ne sis
offensioni, ut conversionem ejus impedias, vel eandem ei invideas sed multo magis praeoccupatum in aliquo delicto , instrue spiritu mansueto,considerans teipsum ne tu tenteris, Gal. 6,I. XCIV. in hactenus prolixe disputata sunt de Judaeorum res ctione, gentiumq; in illorum locum adoptione, , icissim de
illustri Judaeorum conversione, futura ante finem mundi, ea rapiunt Apostolum in admirationem simul, claudem sapientiae 4udiciorum Dei, quam suam admiratio hem cum exclamatione proponit v. 00 his verbis: O profundis divitiarum,
sapientiae, recognitionM Dei, qram inperscrurabita sunt judicia eius, Aram inservestigabiles viae ejus
XCV. Non admiratur Paulus Stoicum illud decretum, de absoluta quorundam hominum p r destinatione ad vitam,aliorumque reprobatione ad mortem, qVam doctrinam adversarii veritatis ipsi assingunt. Etenim tantum abest, ut verba Apostoli hanc interpretationem admittant, ut eadem magis ex iis, quae immediate praecedunt, potenter refellatur. ino modo enim ille dicendus est,ex absoluto odio, certos homines a gratia sua rejecisse, atq; a merito Christi mediis salutis exclusisse, laquo Spiritus sanctus testatur,quod omnes homines peccatoruarguat& convincat,ut Omnium misereatur, omnium, inquam,
qui non ipsi misericordiam Dei gratuitam, in Evangelio oblatam, pertinaciter repudiant. Ignorat sane sacra scriptura tale occultum Dei judicium, voluntati ipsius in verbo revelata contradictori oppositum, quo ex se ivorundam tantum misereri velit, licet verbis profiteatur, quod velit omnium misereri, quod velit omnes homines salvos fieri, ad agnitionem veritatis pervenire,I.Tim .a, . quod nolit aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam converti, 2.Pet. q. XCVI. Sed hoc admiratur Apostolus, quod Deus nunc hos vocet& illuminet, nunc illos, quod hoc tempore repudiatis Iudaeis,
109쪽
oentes ad Ecclesia consortiti minuitet; de vicissim Iudaeos ali. qua natu incredulos, tum demum convertere velit,ubi gentium plenitudo introierat. Adeoq; servit haec admiratio compescendae temeritati rationis humanae, qua in omnc somnium actionum divinarum causas inquirere, at ossic ultra illud, quod scriptum est sapere Volum US.
Debemus itaque, exemplo Pauli, ita admirari oeconomiam Dei in gubernatione Ecclesii .ae,ut acquiescamus in iis, Paerevelata sunt, non scrutemur ea,quae Dominus occulta esse voluit. Utrinq; graviter peccatur, sive negligamus ea , Vae Deus patefecit, inq; verbo suo perscribi curavit, d sequamur proprias imagiriationes c placita; sive judicium nobis sumamus de iis, de quibus scripturae tacent. Ita Judaei, neglectis clarissimis vaticiniis de gentium vocatione ad Ecclesiam , existimarunt, non alios haeredes re promissionum, quam ex semine Abrahami natos gentiles autem vice versa, quum xiderens:
Iudaeos propter repudiatum Evangelium ejici judicarunt eos ita Deo rejectos este, ut nullus ad gratiam aditus ipsit unquam pateret. Sed debebant illi script dras consuluisse: audivisie, in quibus passim occurrunt testimonia de aggregatione gentium ad consortium Ecclesiae : hi vero debebant abstinuisse a iudicio, de voluntate Dei in scripturis non perspicue revelata.
Ad sapientiam & judicia Dei occulta reserimus, quod una genti citius, alteri serius Evangelium de filio suo revelet; quod unam regionem privet luce verbi sui, alteri eadem diutius frui Dermittat, cum utraq; gratia in Evangelio oblata aeque negligenter usa sit quod contemptum verbi sui,& scelerum licentiam, atrocibus suppliciis in uno populo puniat, in alio non item. In his smilibus Dei actionibus admiramur sapientiam & judicia ejus, nobis quidem ignota, semper tamen j
stissima,neq; verbo revelato unqvam contraria .
XCIX. Praeterea admiratur Paulus illam Dei sapientiam , qua novit e re pessima, nempe peccato, bonum elicere, nimirum mi
110쪽
sericordiae suae manifestationem. Etenim, dum omnes homines convincuntur peccatorum, atq; eo ipso arguuntur , quod
destituantur omni propria justitia, illustrem Deus reddit gratiam suam, qua peccatoribus gratis offert&largiri vult justitiamin vitam aeternam. Et iam hoc est consilium qu dieium Dei, quo ratio humana offenditur, utq; non uti subjici , sed conatur statuere propriam justitiam, quemadmodum de Iudaeis loquitur Apostolus noster supra cap. io, 3. Captivanda est igitur omnis cogitatio efferens se adversus cognitionem Dei, sub obsequium Christi, a Cor. Io, J. humiliter agnoscenda est, tum profundissima naturae nostrae corruptio, in vae hanc sequitur, extrema omnium hominum miseria, tum inaestimabitalis Dei gratia, in Christo miserentis nostri, quibus alias aeternum pereundum fuisset D.
inod vero dicit Apostolus de profunditate sapientie Dei;
deq; inscrutabilibus judiciis& viis ejus, illud more suo confirmat testimonio scripturae, quod V q. ita habet: is enim vis mentem Domini autorris consiliarius jmfuit 'Desumpta sindverba ex v. is cap. Esaiae. Ubi Propheta'Vaerit, an aliquis in opere creationis instruxerit Spiritum Dei , vel consiliari usi ejus fuerit. Quae quaestio prudenter iste hic accommoda
tur, ad oeeonomiam Dei circa vocationem Gentium audeorum,de quo hactcnus prolixe actum est Vult autem hoc dicerePaulus in emadmodum causae operum Dei in creatione , cur hoc modo ion aliter, singulas res produxerit , nemini, hominum patent, ,eluti non tenetur ulli rationem earumis reddere ita neq; patent cuiqvam causae, cur nunc Iudaeos, moX gentes vicissim Judaeos vocet Deus; item, cur huic genti modo largiatur verbum suum, illa praeterita,&c. neq; tenetur hominibus istas causas exponere . CI. Hoc sensu accepta verba Apostoli:, non evertunt certi u-dinem fidei nostrae, de voluntate consilio Dei circa salii temo nostram. Novimus enim Deum tradidisse filium suum , pro