De rejectione Judæorum et adoptione Gentium ex capite [9-11] epistolæ Pauli ad Rom Nicolaus Pauli Scandorphius

발행: 1643년

분량: 112페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

IIX. inoniam vero sensus infirmitatum nostrarum , memoria plurimorum lapsuum valde turbant hanc fiduciam , tenendum est,filialem nostram adoptionem non pendere ex propria nostra sanctitate, aut ex nostris operibus meritisve sed ex sola fide amplectente promissiones gratuitas , atq, recumbente in misericordiam Dei,&meritum filii ipsius Iesu Christi. Vide Johan. I, I 2. Gal. J.V. 26, 27. Rom. 8, I. Unde sequitur quod neque amittatur filialis adoptio per nostras infirmitates lapsusve ,

sed per solam incredulitatem. Marc. Io, Io Joh. 3, 3. 46. atq; per illos lapsus 'eccata, quae conscientiam vastant,vi fidem

excutiunt I.Tim.I,Iy. IX. Sed ut ad textum redeamus, si addimus huic argumento

tib exemplo Apostoli desumpto, qualis ipse fuerit, antequana ad fidem Christi converteretur, blasphemus scilicet,& acerriamus persequutor Ecclesiae omniumq; amplectentium Evangelium, quod Iudaeis omnibus notissim rim erat, essicacissime illud faciebat aderigendum Sympatriolas ipsius, ne de salute sua desperarent, si vel maxime adversum Christum Ecclesiam ejus extrema quaeq; tentassent, modo tandem Evangelio fidem adhiberent. Et hoc est quod ipse dicit, .Tim.I. v. IJ, I 6. Ego fui primus omnium peccatorum .sed ideo misericordiam consecutus sum, ut JΕsus Christus ostenderet in me omnem longanimitatem, in exemplum iis, qui credituri es ent in ipsum in via

tam aeternam . .

Altera negationis ratio desumitur a praescientia DEI, quando ita loquitur Apostolus. Non repulit Deu opulumsuum, quempraescivit. Veluti superius cap. ς,8 tradidit distinctionem

inter filios carnis Ilios promissionis, quorum hi in semine Abrahami a Deo reputantur, eo quod insistant vestigiis fideli, Abrahami ita hic docet Deum praecognovis vinam ex posteris Abrahami fidem patris sui imitaturi es sent, quos tanquam seculiarem populum suum, in iternum inquam eji

cie a

82쪽

Consolationis plenissimum est , praecognitos a Deo ad

vitam aeternam, salute non excideres sed custodiri virtute Dei, per fidem ad salutem.I. Pet.I,3. Qui autem scire volet, an pertineat ad istos praecognitos,probet seipsum, an sit in fide, studeatque retinere fidem bonam conscientiam , ita demum reposita erit illi corona Iustitiae , quam justus Iudex reddet omnibus diligentibus apparitionem ejus, 2.Tim.4,8. XII. Probat autem Apostolus distinctionem adhibitam testimonios ripturae. Exponit enim quomodo Deus Eliam rophetam simili tentationi obnoxium , quod omnes Israelitae a Deo reprobati essent, ipso excepto , olim consolatus sit , colla. tionemq; inter Eliat&suum tempus inst ituit. Ita vero loquitur . 2.3.q. do . An nescitis in Elia quid dicitsi iptum Demadmodum interpenticum adversu Issaelem,dicens e Domine Prophetas tuos occiderunt eae altaria tuasibverterunt in ora ri sum lus,2 qmerunt animam meam. Sed quid dicit illi divinum restonsium 8 Reliqui mihi eptem millia, qPi non curvaverunt genua

Baal. Si ergo in hoc tempore reliqpiae,se dum De Iionem gnatis factaesunt. XIII. Nota est historia ex cap. 1 v. i. Regum tibi esse bellegitur,

missis nuntiis , interminata esse Eliae mortis supplicium , ob Prophetas Baalim occisos ; ille vero metuens Jes ab elis minas,

fuga sibi consuluisse,4 quod nulla spes restituendi religionem

reliqua videretur, mori optasse atq; tandem in eam querelam erupissse, quae hic a Paulo adducitur Zelo, inquit,Zelatus sum pro Domino Deo eXercituum, quoniam dereliquerunt foedus tuum filii Israel, altaria tua diruerunt,& Prophetas tuos gladio occiderunt,&relictus sum ego solus, quaerunt tollere animam meam. XIV.

Sententia quaerelae Propheticae haec est Mirabatur&summopere dolabat Elias , tantopere invaluisse in populo Dei Idololatriam & tyrannidem Baaliticam, ut neq; trium an

norum

83쪽

norum&sex mensum siccitas , eamq; sequuta fames gravistima, neq; stupendum miraculum inlitus delapsi ignis, qui non, tantum holocaustum&ligna imposita altari ab Elia exstructo, consumpsit, sed&aqvam affusam pulverem lapides absumpsit, neq; repentinae diu desideratae pluviae , movere possissent Regemo populum, ut agnoscerent serio , doctrinam Eliae esse verbum Domini, eiq; fidem adhiberent, obsequiumq; praestarent licet hoc ipsum tot tantis editis miraculis Deus uia11ice quae silerat. Hinc in illam cogitationem incidit Prophetet, quod in tali rerum statu nullus plane superesset qui Deum recte

agnosceret sincere coleret . . XV. At vero Deus, qui novit suos,a.Tim.2,Ι9. eosq; in manibus

suis notavit, Esaiae Hy,I6. docet Eliam, sereservasse sibi, in tam. tristi rerum statu, non exiguum numerum vere fidelium , qui

impia' culturi ex animo adversarentur,licet illi non Prophe tu oculis, sed solius Dei conspicui essent Residuos, inquit, facciam septem millia, quorum omnium genua non sunt curvata coram Baal, 'vorum omnium os non est osculatum eum. Ubi septem millia pro multis millibus , numerus finitus pro infinito more scripturis usitato, ponitur . . XVI. Meminerimus historiae hujus, ubi animadvertimus , vel regnante tyrannide Idololatrica, res Ecclesiae accisas es e , vesinvalescentibus contemptu verbi, securitate & vitiis aliis, piorum numerum ad tenues angustias redigi,&firmiter nobiscum statuamus, Deum habere reliquias fidelium, quos filio dedi ita, quosq; nemo rapiet de manibus ejus, atq; hac cogitatione, et-jam quando omnia identur despero tissima esse, conscientias fuctuantes tranqVillabimus. XVII. Confirmat etiam querelaEliae, eous' invalescere posse eratores in religione,&errantium multitudinem atq; pdtentiam, tu non possit monstrari locus, numerosus saltem Millustris, in

quo rectus Dei cultus, jussit prascriptum verbi divini, publi

84쪽

eὶ viget inod ipsum testantur tempor Abrahami, domo

parentum idololatrica evocati. Osua: Zq.V.2.3 Eli, I. Sam.3, r. quando verbum Deitarum erat , non erat manifestaviso; Saulis, quo regnante non rest Visiverunt arcam Domini,I.Par.13,

v. . Salomonis in nefandam idololatriam prolapsibI. Reg. o, seqq. HX. Negant quidemssontificii his oriam Eliae rei te a nostris allegari ad probandum defeci um visibilis Ecclesisae,& urgent , qvod viguerit istis temporibus ministerium publicum in re gno Iudi, sub Rege Iosaphato Achab ovi est νω adeoq; verelam Prophetae de solo regno decem tribuum intellectam vo.

Verum reponimus ipsis, quod Iosaphat, licet primis annis

regni sui,circa idololatriam exstirpandam&instaurandam veram religionem, industrius fuerit,a .Par.l7. V.6.7 seq. postea tamen cum impio Achabo lassinitatem contraxerit ri sociata arma adversus Syros conjunXerit, 2. Par. I 8 1. seq. Addimus et . jam Iosaphatum non consuluisse ministerium Hierusolymita num, cum bellum pararet, non Iehu Hanani filium prophetam Domini,de tuo legimus I. Reg.I6,I. 2.Par. I', I. Non Eliam, cujus gelus: miracula non potuerunt non esse ipsi notissima ne que sequutum es e consilium Micheae bellum disruadentis sed audivisse Prophetas Baalim iisq, obsequutum es se,unde patet , hos ipsi in pretio fuisse, non Prophetas Domini, non pios sa cerdotes, qui Hierusolymis etiamnum reliqui fuerunt. XX.

Neq; dubitari potest,quin Athahaslia Achabi,nupta Io

ramo filio Iosaphati novem omnino annos ante bellum Syriacum, mature coeperit acere semina Idololatriae & tyrannidis, postea ipsius suasu exercitae a Ioramo, statim a morte patris Iosaphati, descriptae .Par. 2I.V.q. . 6.IJ.

XX LEt sane ipsa verba querelae Propheti cae eonvincunt,illum de utroq; regno loquutum esse, quando dicit, altaria tua, Domine,destruxerunt motum enim est non alibi, quam Hieru-solymis

85쪽

solymis jussu Dei altaria extructa esse Horum igitur altarium demolitio Prophetam aegre habebat , non idololatricorum is, quae Ieroboamus ejusq; idccessores in Regno Israelis exstruxe

rant . XXII.

Sed videamus, quomodo historiam Eliae Loraculum ipsi redditum praesenti instituto ac com rho det Paulus Sic ergo, inquit,v. 3. D in hoc tempore, et Pi secundum electionem grantie

XXIII

inem admodum olim Eliae tempore , cum omnes Israelitae, summi, infimi, cultui Baalim addictio sic cuncta desperati ima esse viderentur Deus aliquot sibi servaverat verae religioni addictos 'vos ab aeterno ex gratiae legerat,ut ut illi Prophetae non fuerunt noti ita nunc quoq; licet universi fere Israelitae,eo usq; in coecitatem coetumaciam prolapsi es e comperiantur, ut Christo Evangelio ejus passim contradicant , Ioli. 7, 48. cap. 9, 22 Act.1J, ΑΤ. cap. 28, 22 manent tamen reliquiae oboedientium Evangelio, qui salvabuntur,illi scilicet,quos De ex mera gratia elegit ad vitam aeternam, ut ut iidem ab homi

nibus non cognoscantur, ut digito monstrari possint .

XXIV. Meminit Apostolus electionis gratuitae , ut reprimeretta, Iudaeorum fasstum , qui falso existimarunt electionem Talua terra e operibus pendere. Pergit autem Mopponit interis gratiamin opera,ut omne operum meritum a causis salutis nostrae excludat. Ita enim loquitur,. . Siaamminuita, amnes ex operibuN, alioqPin gnati jam non erit nutia. Sin ex operibis iam non exgnatia, alioqpin opus jam non essit vis. XXV. Argumentatur hic Paulus a natura contrariorum . qyae se mutuo ita excludunt, ut uno posito alterum necessario removeatur qualem contrarietatem, in negotio electionis, gratiae& operibus tribuit. Dicit quin gratiam, ex qua pendet electio nostra, adeo non admittere opera , tanqVam concausam ,

ut si ea admisceantur, desinates gratiari id quod Augustinus elegan-

86쪽

Heginterita expressit Gratia non est gratia ullo modo, nis sit gratuita omnimodo Vice versa assirmat electionem , si ea operibus tribuatur,nullo pacto ad gratiam referri posse, hoc etiamsi fieret, desineret opus esse opus. XXVI.

Ratio hujus oppositionis in promptu est. Etenim quod

ex gratia confertur, donum est, quod vero operibus rependitur, debitum est. Debitum autem&donum ita stibi invicem repugnant, ut neutrum de altero recte dici possit. Usus est haeratione ipse Apostolus, supra c. q.V. F. ubi ita loquitur. Ei qui:

operatur,merces non imputatur secundum gratiam, sed secun dum debitum. Et vero qui non operatur , credit autem in

eum, qui justificat impium, imputatur fides ejus ad justitiam. XXVII.

Ex collatione horum locorum patetin electionem stificationem nostram ita pendere ex gratia Dei, ut in neutro

horum articulorum, opera operum V merita, tanqVam συνω-

2ον, gratiae adiungi debeant. Et diligenter notandum est, quod Paulus loquatur in genere de Operibus, ut sciatur, non .santum opera, quae homo facit ante conversionem suam , sed etiam illa, quae regenerationem ipsius sequuntur, a negotio sa-- Iutis excludi. .

XXVIII

Neq aliter fieri potest, si gratiae Dei de merito Salvatoris suus honos constare debeat. Concurrit enim in bonis operiabus faciendis voluntas hominis renata, unde fideles συνεργει Dei dicuntur. in operibus illis,quae post regenerationem faciunt. Si ergo his operibus electioin justificatio tribuuntur, non jam soli gratiae divinaedi merito Christi, sed etiam voluntati hominis, tanquam causae instrumentali concurrenti, salus nostra adscribitur. Ratum igitur manet , quod tum electio, tum justificatio nostra pendeat, non ex iii operibus,quae DEUS intra nos virtute Spiritus sancti facit , in quibus ιργι ipsius sumus, sed in solidum ex unico isto opere oboedientiae Christi, de quo scriptum est Esaiae 53, 3.Torcular calcavi solus, de po-pplis non Vir mecum. . Ex

87쪽

Ex iis cluae hactenus dicta sunt,de constantia promissionum divinarum certitudine gratuitae electionis, talem infertis conclusionem, V. I. id igitur Z pod quaerebat Isiue hoc non assequuturi'. Eu Tio autem consequuta ' coetermunt occaecatri

Israelis nomine intelligit populum Iudaicum, de quo dicit , quod non assequutus sit Iustitiam coram Deo valentem , licet eam quaesiverit. Causa hujus ex praemissis patet quia Iudaei non ex gratia Dei , sed ex operibus propriis justificari voluerunt. Hoc ipsum est, quod superius cap. q.vers.3I. . docui . Israel sectando legem Iustitiae, ad legem Iustitiae non pervenit. Quaret quia non ex fide, sed quasi ex operibus. Per Electionem intelligit Iudaeos Electos, quos docet consequutos esse justitiam, quoniam ex gratia Dei per fidem eam quaesiverunt, retro v. F. O 6. IO cap. 'ireliqgis opinione propriae justitiae oc-

coecatis. XXX.

Caeterum acturusApostolus,de excoecatione majoris pamtis Judaicae gentis , non utitur suis verbis, sed adducit vaticinia Esaia Davidis, ut tanto vehementius adversariorum animos

percellat, simul omnibus constet, doctrinam ipsius cum doctrina a Prophetis tradita rectissime convenire. Et primo qui . dein Esaiae testimonium allegat, vers. 8 his verbis conceptum . emadmodum scriptum ne Dedit eis Deus Spiritum compunctionis, oculos ut non videant aures ut non audiant, in praesententis diem. Adducuntur hic duo distincta vaticinia,quorum prius extat, Es a. c.29.V.9. Ubi reprobis 'Spiritus soporis, velut Paulus,LXX. Interpretes sequutus, hic vertit . compunctionis tribuitur Alterum sumptum est ex c. 6. v. q. ubi iisdem tribuuntur oculi inures clausae quibus neq; audire,neq; videre possunt. XXXI. Agit Esaias c. 2'. de excidio urbis Hierusolyniae ob negle .cta mandata Dei, k admissas traditiones humanas. Exponit ,

quantus, instante jam desolatione, futurus esset stupor populi; tantus scilicet, ut neq; intellecturi essent superiorum Prophetaxum Vaticinia in literas relata neq; fidem adhibituri Prophe Ba tis

88쪽

ti, suis, qui simul urbi interitum minitarentur, ,habitatoribus ejus consilia ministrarent, quomodo imminens periculum evadere,& aeterna suae saluti consulere possent. XXXII. Hoc vaticinium accommodat Paulus,ad extrema coeci- taxem Iudaeorum sui temporis, eamq; docet ab Esaia praevisam ωpraedictam esse quod scilicet,ad conciones Christi apostolorum, adeo futuri essent stolidivi stupidi, ut non tantum,

quasi veterno profundisamoimmersi,non intellecturi es en . propriorum suorum Prophetarum oraculi, in vero suo sensu adidoctrinae Evangelicae confirmationem producta sed etiam

opinione veteri fascinati, odio incredibili prosequuturi senteos, qvi conari vellent, ex periculosisima lethargo ipsos suscitare. Atq hoc vult Paulus, quando, septuaginta se utitus, . Spiritum, compunctionis , hic Vocat , quem. n Spiritum soporis Esaias appellavit. XXXIII. inando autem Deo tribuitur,quod immiserit Iudaeis Spiritum soporis' compunctionis , intelligendum hoc est, de actione Dei judiciaria, qua, ob antegres a contumaciam, punierit eos desertione gratiae auxilii sui, unde factum est , ut propriae coecitati&libidini Satanae relidii, magis magisq ad

verbum Domini obduruerint quod judicium inexplicatione sequentium vaticiniorum, ut aliorum omnium ejus generis immo te tenendum 'ernetuo repetendum est.

XXXIV.

Ca 6.V.9.&deinceps, similiter praedicit propheta ex coeca trionem populi Iudaici, quam immissurus es et ipsis Deus, tanquam justisssimam pinnam praecedentis contemptus verbi sui, quae ex coecatio animorum, sub symbolo oculorum non videndentium,& aurium non audientium describitur.

Esaiae de coecitate Iudaeorum vaticinanti adjungitur Regius Psaltes, qui Psal. 6 q. v. 13. et . in eandem plane sententia

die stupore hujus populi disseruit Verba ipsius ab Apostolo

89쪽

citata ita habent, V.'.&Io. Et David dicit: Fiat mensa ipsorum i is in laqueum,s in captionem in scandalum, in retributi nem illis. Obscurentur cuti eorum, et non ideam , dorsinae eoaa rumsemper incurva. QVae sunt verba ipsius Filii Dei, commi hnantis imprecantis cincitatem contumacibus. Evangelii hostibus. XXXVI Mensae nomine intelliguntur sacrae literae , quae possim histruere hominem ad salutem per fidem quae. est in Christo Ie 'su, a Tim. J V IJ.' inquibus Proponitur cibus in vitam aeteria anam permanens,JOh. 6.V. 26. Hae sacrae literae Deo ad sadat dudaeis pernitiosae evaserunt, dum illas prae conceptis opinionibus&erroneis explicationibus perverterunt. Quoniam enim imaginabantur sibi terrenum Mes iam, potentia, vi storiis &splendore mundano illii strem, scripturas magis magisq; depravarunt, atq hac ratione semetipsos implicuerunt atq; irretiverunt, non secus atq a Vestaqueis .ferae decipulis capiti natur unde etiam factum est, ut gravis i meo ad furorem usque offensi sint, quoties audiverunt Apostolos oracula Propheta- cum de JEsu Nazareno eXponere . . . XXXVII. . Atq; hoc omne evenit illis in retributionem, scilicet pr - cedentis suae contumaciae, contemptus veritatis coelestis. Hue pertinetii id Apostoli nostri . Thesi a. v. Io. seq. ΤΟ - niam non receperunt veritatem, ut salvi fierent. Ideo mittet

illis Deus efiicaciam erroris, ut credant mendaci γ, in V non is crediderunt veritat , sed consenserunt iniquitati, Qqod ver , additur, dein cur Vatione dorsi ,e innuitur, contumaces EU- angeli hori es, adeo demum perterre seri pavoribus a nata conscientiae, ut non audeant sursum aspicere, id est, ut desiperabundi spem omnem cons qVendi, emam abjiciant. XXXV X. Habemus hic luculentam descriptionem ea coecationis: eontumacium hostiurn Evangelii. Illos Deus, pwpter ante gressa enormia peccata , contemptum gratiae in Evangelio oblatae, ex justo suo judicio deserit Satanae permittit, qui tan-

90쪽

quam spiritus soporis aures eorum obturat, oculos exeoeea haecorda aggravat,ut neq; auribus audire,neq; oculis videre, nec .eorde intelligere possint; A tanqua Spiritus compunctionis, induratorum animos tanto odio adversus veritatem inflammatut ex illius praedicatione magis magisq; deteriores reddantur' atq; sic in exitium proprium praecipites ruant inorum me' ditatio excitabit in animis nostris reverentiam erga Evangeluum,&serium verae pietatis studium, nefastidio verbi dcco temptu coelestis veritatis, tristissimam exececationis oenam cum aeterno ex itio conjunctam, nobis attrahamu, ' XXXIX. Descriptioni exececationis Iudaeorum subjungit Apostolus novam quaestionem,V. II. his verbis expressam. Dico eraeo Nunquia ita impegerunt, ut caderente Sensus est. Nunquid omni bus illis Iudaeis,quihactenus Evangelio contumaciter contrais dicunt, omnis reditus ad veritatis agnitionem praeclusus est adeo ut omneso singuli aeternum perituri sint, id quod inde videtur seqvi,quia dictum estigente in Iudaeorum locum adoptatas esse . L.

Huic quaestioni respondet per inficiationem ratione sua , sussultam,dum, eode ita pergit,Absit . sed eorum fusal comtigitgentibus, ut i iadaemulationem provocemur. Hic quando affirmat lapsu Iudaeorum salutem gentibus contigisse, non causam salutis gentium, sed occasionem saltem describit Etenim

si vel maximeJudaei gratiam in Evangelio ipsis oblatam admi sissent, gentes nihilominus ad ejus participationem fuissent vocatae. Hoc igitur Vult dicere, quod Iud orum contumacia, in oppugnando EV/ngelio occasionem praebuerit Apostolis convertendi se ad gentes. Patet hoc ex Act. 13. v. 3. 6. Ubi Iudaeis contradicentibus concioni Pauliis blasphemantibus,ria legitur respondisi e Vobis oportebat primum annunciari verbum Dei; quoniam vero repellitis illud, & judicatis vosmet

an dignos vita aeterna, ecce,convertimur ad gentes. XLI.

Addit vero Apostolus tantum abfuisse, ut in Iudaeorum

SEARCH

MENU NAVIGATION