Tractatus theologico-politicus continens dissertationes aliquot, quibus ostenditur libertatem philosophandi non tantum salva pietate, & reipublicae pace posse concedi sed eandem nisi cum pace reipublicae, ipsaque pietate tolli non posse

발행: 1672년

분량: 261페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

authotitas nec tamen

quae, quamvis simpliciter circa verum , falsum versari rideati'tur, iniquo tamen animo Proponuntur,&divulgantur. Vc imhas etiam Cap. XV. am determinavimus, at ita, ut ratio nisi minus libera manserit. Aod si denique ad hoc etiim attentam

qi o fides unius cimusque erga Rempublicam, se ut et , D

solis operibus cognoici potest, nempe ex charitate r a proxim nequaquam dubitare poterimus, quin optima respublica ni euici': eandem philosophandi libertatem concedat, quam fidem que concedere ostendimus Equidem fateor, tali liber' te iri commoda quaedam aliquando oriri; verum quid unquam tam sapienter institu una fuit, ut nihil inde incommodi oriri potuer rouomnia legibus determinare vult, vitia irritabit potius, quam corriget in prohineri nequeunt, necessario concedena sunt tu

mei simile saepe damnum sequatur. Quot enim mala ex luxu, invidia, avaritia, ebrietate, aliis similibus oriuntur c feruntur tamen haec, quia imperio legum Prohiberi neqli eunt, quamvis reve

ra vit a sint quare multo magis judicii libertas concedi debet, uae profecto virtus est, nec opprimi potest. Adde, quod nulla ere

de incommoda oriuntur, quae non possint ut statim ostendam)authoritate magistratuum vitari, ut jam taceam, quod haec liber a apprime necessaria est ad scientias, Martes promovendum nam hae ab is tantum felici cum successi coluntur, qui judicium ibo

rum, minime praeoccupatum habent.

At ponatur, hanc libertatem opprimi, homines ita retineri posse, ut nihil aut ire audeant, nisi ex praescripto summarum notestatum hoc profecto nunquam et, ut nihil etiam, nisi v id

ipsae velint, cogitent atque adeo necessario sequeretur, ut homines quotidie aliud sentirent, aliud loquerentur, & consequenter ut des , in republica apprime necessaria, corrumperetur, labominanda adulatio,&perfidia foverentur, unde doli, omnium bonarum artium corruptio. Verum longe abest, ut id fieri possit ut omnes scilicet praefinito loquantur sed contra quo ma is libertas loquendi hominibus adimi curatur, eo contumacius iant ranituntur, non quidem avari, adulatores, reliqui impotentes an 13 mi,

252쪽

mi, quorum summa salus est, nummos in arca contemplari,&ventres distentos habere, sed ii, quos bona educatio, morum integritas, virtus liberiores fecit ua homines plerumque constituti sunt, ut nihil magis impatienter ferant , quam quod opiniones, Quas veras esse redunt, pro crimine habeantur, quod ipsis sceleri reputetur, id, quod ipsos ad pietatem erga Deum, hom1nes movet, ex quo fit ut leges destestari, quid vis in magistratum

audeant; nec turpe, sed honestissimum putent, seditiones hac de causa movere, quodvis facinus tentare. Cum itaque humanam naturam sic comparatamesta constet, sequitur, leges, quae de opis nionibus conduntur , non scelestos, sed ingenuos respicere, nec ad mali nos coercendum, sed potius ad honestos irritandum condi, nec sine magno imperii periculo pefendi posse. Adde, quod tales leges inutiles omnino sunt; nam qui Opiniones, quae legibus

damnatae sunt, sanas cita credent , legibus parere non Porerunt, Qui contra easdem tanquam falsas rejuciunt, leges, quibus haedamnantur, tanquam privilegia recipunt, itidem ita triumphant, ut magistratus easdem postea, etsi velit, abrogare non valeata His

accedunt, quae supra Ca X, ill ex historiis Hebiaeorum II. deduximus Et denique quot scismata in Ecclifaex hoc plerumque

Orta sunt: quod a stratus doct Orum controversia legibus dirimere voluerunt; nam ni homine spe tenerentur leges, magistratum ad se trahendi, &de suis adversariis, communi vulgi applausu triumphandi , honores adipiscendi, nunquam tam iniquo

animo certaren nec tantus furor eorum mente agitaret. Atque haec non tantum ratio, sed etiam experientia quotidianis exemplis

docet nempe similes leges, quibus scilicet imperatur, quid uia secuique credendumst, contra hanc aut illam opinionem aliquid dicere, vel scribre prohibetur, saepe institutas fuisse ad largiendum, vel potius cedendum eorum ira, qui libera ingenia ferre nequeunt, torva quadam authoritate editiosae plebis devotionem facile in rabiem mutare, cin quos volunt instigare possunt Atquando satius foret, vulgi iram , furorem cohibere, quam leges inutiles statuere, quae violari non possunt, nisi ab iis, qui virtutes,&artes amant, crem publicam in tantam angustiam redigere, ut

253쪽

THEOLOGI co- POLITI cI Cap. XX. et iviros ingenuos sustinere non possit: Quid enim majus rei publicae malum excogitari potest , quam quod viri honesti, quia diversa sentiunt, simulare nesciunt, tanquam improbi in exilium mir- tanturi quid inquam magis perniciosum, quam quod homines ob nullum scelus, neque facinus, sed quia liberalis ingenii sunt, pro

hostibus habeantur,m ad necem ducantur, quod catasta, malorum formido, pulcherrimum fiat theatrum ad summum tolerantiae, virtutis exemplum cum insigni majestatis opprobrio ostentandum: qui emini honestos norunt, mortem ut scelesti non timent, nec supplicium deprecantur eorum quippe animus nulla turpis facti poenitentia angitur, sed contra honestum , non supplicium putant , pro bona causia mori pro libertate gloriosum quid ergo talium nec exempli acuitur, cujus causam inertes, animo impotentes ignorant, seditiosi oderunt, honesti amant nemo sane ex eadem exemplum capere potest, nisi ad imitandum Vel saltem ad adulandum Ne itaque assentatio, sed ut fides in pretiost, ut summae potestates imperium optime retineant, nec seditiosis cedere Cooantur, judicii libertas necessario chia cedenda est homines ita regendi sunt, ut quamvis diversi, Contraria palam sentiant, concorditerramen vivant. Nec dubitare positimus, qui haec ratio imperandi optima sit, minora patiatur incommodi quandoquidem cum hominum natura maxime convenit. In imperio enim democratico quod maxime ad fatum naturalem accedit,omnes p cisci ostendimus, excommuni decreto agere, at non judicare, ratiocinari, hoc est, quia omnes homines non possunt aeque eadem sentire, pacti sunt, ut id vim decreti haberet, quod plurima haberet sust agia, retinendo interim authoritatem eadem, ubi meliora viderint, abrogandi quo igitur hominibus libertas judicandi minus conceditur, eo a statu maxime naturali magis receditur,&consequenter violentius regnatur Ut autem porro constet, ex hac libertate nulla oriri incommoda, quae non possint sola summae potestatis aut horitate vitari: iac sola homines, etsi palam contraria sentientes facile retineri, ne invicem laedant exempla

praesto sunt nec opus mihi est ea longe petere urbs Amsteledamum

254쪽

mum exemplo sit, quae tanto cum suo incremento, omnium nationum admiratione hujus libertatis fructus experitur in hac enim florentissima republica, urbe praestantissima omnes cujuscunque nationis, ictae homines summa cum concordia vivunt, ut alicui bona sua credant, id tantum scire curant, num dives, an

pauper sit, rium bona fide, an dolo solitus sit agere Carterum Religio, vel secta nihil eos movet; quia haec coram judice ad Justificandam, vel damnandam causam nihil juvat &nulla omnino tam odiosa secta est, cujus sectarii modo neminem laedant, suum unicuique tribuant, honesteque vivant publica magistratuum authoritate, praesidio non protegantur: Contra cum olim Rem Onstrantium, Contrare monstrantium controversia de religione Politicis Oidinibus provinciarum agitari incepit, tandem in schisma abiit, multis tum exemplis constitit, leges qu de Religione conduntur, ad dirimendas scilicet controversias homines magis irritare , quam corrigere, alios deinde infinitam x iisdem licentiam sumere, praeterea sthismata non oriri ex magno veritatis studio fonte scilicet comitatis,in mansuetudinis sed ex magna libidine rcgnandi ex quibus luce meridiana clarius constat eos potius schismaticos esse, qui aliorum scripta damnant vulgum petulantem in scriptores seditiose instigant, quam scriptores ipsi, qui plerumque doctis tantum scribuiri, dolam rationem in auxilium vocant deinde eos revera perturbatores esse , qui in libera republica libertatem judicii, quae non potest opprimi, tollere

tamen volunt.

His ostendimus I. impossibile esse libertatem hominibus iscendi ea, quae sentiunt, adimere. II hanc libertatem, salvo jure,& authoritate summarum potestatum uniquique concedi, 'andem unumquemque servare posis, salvo eodem jure , si nullam inde licentiam sumat, ad aliquid in Rempublicam tanquam jus introducendum, vel aliquid contra receptas lege agendum. III. hanc eandem libertatem unumquemque habere posse, servata reipublicae pace, nussa ex eadem incommoda oriri, quae facile coerceri non possint. IV eandem salva etiam pietate unumquemque habere posse. v. leges quae de rebus speculativis conduntur inu-

255쪽

THEOLOGICo- POLITICI Cap. XX. 33tiles omnino esse. VI. Denique ostendimus, hanc libertatem non tantiam servata Reipi ablicae pace, pietate, tuminarum potestatum jure posse, sed ad haec omnia conservandum, etiam debere concedi; nam ubi ex adverso eandem hominibus adimere laboratur,& discrepantium opiniones, non autem animi, qui soli peccare possunt, in judicium vocantur, ibi in hones os exempla eduntur, quae potius martyria videntur, quaeque reliquo magis irritant, Mad misericordiam, si non ad vindictam plus movent,quam terrent; bonae deinde artes, rides corrumpuntur, adulatores,i perfidi foventur, Madversarii triumplaant, quod eorum irae concessiimst, quodque imperiuna tenentes suae doctrinae, cujus interprete habentur,sectatores secerint, ex quo sit, ut eortim authoritatem, Jus usurpare audeant, nec jactare erubescant, se a Deo immediate electos, sua decreta divina, summarum autem potestatum contra humana esse,

quae propterea divinis, hoc est, suis decretis, ut cedant volunt quae omnia nemo ignorare potest reipublicis aluti omnino repugnare. Quapropter hic, ut supra Cap. XVIII. concludimus nihil rei publicae tutius, quam ut pietas, Religio in solo Charitatis,

Aquitatis exercitio comprehendatur,&jus summarum potestatum tam circa sacra,quam profana ad actiones tantum reseratur,caeterum unicuique sentire quae velit, 'uae sentiat, dicere concedatur.

His quae in hoc tractatu agere constitueram absolvi. Superest tantum expres e monere, me nihil in eo scripsisse, quod non libentissime examini, judicio summarum Potestatum Patriae meae subjiciam: Nam si quid horum, quae dixi, patriis legibus repugnare, vel communi saluti obesse judicabunt, id ego indictum volo scio me hominem es e, errare potuisse, ne autem errarem sedulo curavi, apprime, ut quicquid scriberem, legibus patriae, pietati, bonisque moribus omnino responderet.

256쪽

Errata Tvpographica sic corrigenda.

ibidem

3 9- ibid.I in a s facit i. fecit. - Io quod lux, l. aut quod lux. 3 quod clarissime clare, i. quod ad huc clarius ostendit. ut ipsos l. ne ipsos. -29 existentiam&aeternam veritatem l . ut aeternam Veritatem. 3 judicant. l. indicant. Iis que l. quae . . quod scilicet c. l. quid scilicet haec vera methodus Scripturam interpretandi dissicultatis adhuc habeat. -3 Saepe 28. Dele Saepe . -2 persona singularis adde Verbi acti vi. - sed hoc minus i. nimis. -i Libros Veteri l. tam Veteris. et praestantissimus . . praestantissimis.

SEARCH

MENU NAVIGATION