장음표시 사용
231쪽
ΤAEOLOGI co-POLITI cI Cap. XVII et ouram pessimis ejus moribus accommodando: u Od quidem Malachias de iis conceptissimis Verbis testatur cis enim, postquam 1acerdotes sui temporis increpuit, eos Dei nominis contemptores ap
pellando, silc eos castigare pergit. Labiaponti ficis custodi istentiam, O lex ex ipsius ore quaeritur, quia Dei missarius si in os recus is a via, fecisis, ut lex multis esset offendiculo iactum Levi
corrupisis, ait Deus exercituum M sic porro eo accusare pergit, quod leges ad libitum interpretabantur, mullam Dei rationem, sed tantum personarum habebant. At certum est, Pontifices haec nunquam tam caute facere potuisse, ut a prudentioribus non animadverteretur, qui proinde, crescente audacia, contenderunt,nullas alias leges teneri debere, quam quae scriptae erant caeterum,decreta, qua decepti Pharisaei, qui, ut Iosephus in Antiquitatibus habet, excommuni plebe maxime constabant traditiones patrum vocabant, minime custodienda esse. Quicquid fuerit, nullo modo possumus dubitare, quin Pontificum adulatio, religionis, degruncorruptio,harumque incredibilis augmentatio magnam admodum, frequentem occasionem dederint disputationibus, altercationibus, quae numquam componi potuerunt; nam ubi homines a dore superstitionis, magistratu alterutram partem adjuvante, litigare incipiunt, nequaquam sedari possunt, sed necessario in sectas dividuntur II. Notatu dignum est, quod Proplaeti, viri scilicet privati, libertate sua monendi, increpandi. exprobrandi, homine in gis irritaVerunt, quam correxerunt; qui tamen Regibus moniti, vel castigati facile flectebantur. Imo Regibus etiam pii saepe uatOlerabiles fuerunt, propter authoritatem, quam habebant udicandi quid pie vel impie factum es et, vel Reges ipsos castigandi si, quod negotium publicum, Vel privatum contra eorum judicium agere sustinebant Rex Asa, qui ex testimonio Scripturae pie regnavit, prophetam Hananiam in pistrinum dedit, vide a. Paralip. cap. 16. quia ipsum libere reprehendere, cincrepare sustinuit, ob pactum cum Rege Armeniae factum; praeter hoc alia reperiuntur exempla, quae ostendunt, religionem plus deici 'Imiliquam incrementi ex tali libertate accepisse, ut jam taceam, quod
232쪽
hinc etiam, quod Prophetae tantum sibi jus retinuerint, magna bella civilia orta fuerint. III. Dignum etiam ut notetur est, quod quamdiu populias regnum tenuit, non nisi unum bellum civile tabuerit, quod tamen abso ite extinctum fuit, Victores Victorum ita miseriti sunt, ut omnibus modis curaverint, eosdem in antiquam suam dignitatem, potemiam restituere. At postquam populit regibus minime Di uetus imperii primam formam in monarchicam mutavit, civilibus bellis nullus fere finis fuit, praelia adeo atrocia commiserunt, ut Omnium famam exuperaVerint cin uno enim proelio quod fidem
sere superat quingenta missi a I sita elitarum necati sunt a Judaeis hi alio contra Israelitae Iudaeorum mulio trucidant, numeruSin Scriptura non traditur ipsum Regem capiunt Hierosolymae murum fere demoliuntur ipsum Templanan ut uae nullum moduna fuisse noscatur omnino spoliant, cingenti fratrum praeda onusti, ct sanguine satiati, acceptis obsidibus, Mege in ana sere vastato
illo rcgno relicto, arma deponunt, non fide, sed imbecillitate Judaeorum securi facti Nam paucis post annis, Judae Orima viribus refectis , novum proelium rursus committunt, in quo iterum Israelitae victores evadunt centum tiginti millia Judaeorum trucidant, mulieres liberos eorum usque ad ducenta millia captivos ducunt, magnamque praedam iterum rapiunt atque his, aliis praeliis, quae in historiis obiter narrantur, consumpti, praeda tan dem hostibus fuerunt. Deinde si etiam tempora reputare Velimus, iquibus absobita pace frui licuit, magnam reperiemus discrepantiam laepe enim ante reges quadraginta, semel quod omni Opinione imajus octoginta annos sine bello externo, Vel interno concorditer transegerunt. At postquam Reges imperium adepti sunt, quia non amplius ut antea pro pace, libertate , sed pro gloria certandum erat,omne praeter uiatun Salomonem cujus virtus, sapientia scilicet, melius in pace, quam in bello constare poterat bella gessisse legimus, accessit deinde Xitiabilis regnandi libido, quae plerisque iter ad regnum admodum cruentum fecit. Denique leges durante populi regno incorruptae manserunt,4 constantius obier-Vaeae fuerunt. Nam ante reges paucissimi fuerunt Prophetae,qui pinpulum
233쪽
TAEOLOGI co- POLITICI Cap. XVIII. 11philum monerent, post electum autem Regem, permulti simul fuerunt Hobadias namqtie centum a caede liberaVit, eosque abscondidit, ne cum reliquis Occiderentur nec Videmus quod populus ullis falsii Prophetis deceptus fuit, nisi postquam imperium regibus cessit, quibus plerique assentari student. Adde quod populus, CujuSplerumque animus, pro renata, magnus, vel luimilis est, a cile se in calamitatibus corrigebat, ad Deum contertebat legesque restituebat, 'oc modo sese etiam Omni periculo expediebat contra reges, quorum animi semper aeque elati sunt, nec flecti absque ignominia possunt, pertinaciter Vitiis adhaesertuat, usque ad
Ex his claris me videmus I. quam perniciosum d religioni, SCReipublicae sit, facrorima ministris iis aliquod decretandi, vel imperii negotia tractandi, concedere; contra Omnia multa coimstantius sese habere, si hi ita contineantur, ut de nulla re, nisi rogati respondeant, ut interim recepta tantum, maxime usitata doceant, exerceamque. II. Quam periculosum sit adjus divinum referre res mere speculativas, legesque de opinionibus condere, de
quibus homines disputare solent, vel possimi ibi enim violentisse sim regnatur, ubi opiniones, quae uniuscujusque juris sunt, quo nemo cedere potest, pro crimine habentur imo plebis ira, ubi hoc
sit, maxime regnare solet: Pilatus namque, ut Pharis orum irae concederet, Christum, quem innocentem noverat, crucifigere jusTit. Deinde ut Pharisaei ditiores a suis dignitatibus deturbarent, quaestiones de religione movere caeperunt,&Tfaducaeos impietatis accusare, ad hoc Pharisaeorum exemplii , pessimi quique hypocritae eadem rabie agitati, quam elum juris di Vini vocant, vi ros probitate insignes, virtute claros, ob id plebi invisos, ubique persecuti sunt eorum scilicet opiniones publice detestando, saevam multitudinem ira in eosdem incendendo. Atque haec prOca licentia, quia specie religionis adumbratur, non facile coerceri potest, praecipue ubi summae potestates sectam aliquam introduxerunt, cujus ipsae authores non sunt. Quia trua non ut uris divini interpretes, sed ut sectarii habentur, hoc est, ut qui sectae doctores in is divini interpretes agnoscunt; ideo magistratuum au- Dd a thori
234쪽
thoritas circa haec apud plebem parum alere solet, at plurimum doctorum authoritas, quorum interpretationibus vel reges submitti debere putant. Ad haec ergo mala vitanda nihil Reipublicae tutius excogitari potest, quam pietatem, Meligionis cultum in solis operibus, hoc est, in solo exercitio charitatis,in justitiae poenere. de reliquis liberum unicuique judicium relinquere sed de his postea fusius. III. Videmus quam necesse sit, tam Reipublicae, quam religioni, summis potestatibus jus de eo, quod fas nefasuque sit, discernendi, concedere Nam si hoc jus, de factis discernendi, ipsis divinis Prophetis concedi non potuit, nisi cum magno Reipublicae, Meligionis damno, multo minus iis concedendum crit, qui nec futura praedicere sciunt, nec miracula possunt facere. Vertur de hoc in sequenti ex professis agam. LV. Denique videmus quam exitiale sit populo, qui sub regibus non consuevit vivere, quique jam leges conditas habet, Monarcham eligere Nam nec ipse tantum imperium sustinere, nec regia authoritas pati poterit leges, jura populi ab alio minoris authoritatis instituta, multo minus animum inducere ad easdem defendendum, praesertim quia in iis instituendis nulla ratio Regis, sed tantum populi, Vel concilii, qui regnum tenere putabat, haberi potuit atque adeo Rex jura populi antiqua defendendo, ejus potius serVus quam dominus videre-rur. Novus ergo Monarcha summo studio novas leges statuere conabitur, jura imperii initium usum reformare, populum eo redigere,ut non tam facile Regibus dignitatem adimere possi quam dare. At hic praeterire nequaquam possum, non minus periculosum etiam esse Monarcham a medio tollere, tametsi omnibus modis Constet eundem tyrannum esse Nam populus regiae authoritati asse suetuS, eaque sola retentus, minorem contemnet, audibrio h bebit, ac proinde, si unum e medio tollat, necesse ipsi erit, ut olim Prophetis, alium loco prioris eligere, qui non sponte, sed necessario tyrannus erit. Nam qua ratione videre poterit ciVium manus caede regia cruentatas, eosque parricidio, tanquam re bene gesta, gloriari di quod non, nisi ad exemplum in ipsum solum statuendum, commiserunt. Sane, Rex esse vult, nec populum Regum judicem, suumque dominum agnoscere, nec praecario regnare, prioris
235쪽
TAEOLOGI co- POLITICI Cap. XVII 13111ortem vindicare debet, contra sui causa exemplum statuere, ne populus iterum tale facinus committere audeat. At mortem tyranni civium nec non facile vindicare poterit, nisi simul jusdem prioris tyranni causam defendat, ejusque facta approbet, consequenter Omnia prioris tyranni Vestigia sequatur. Hinc igitur factum, ut populus saepe quidem tyrannum mutare, at ni quam Ollere, nec imperium monarchicum in aliud alterius formae mutare potuerit. Hujus rei fatale exemplum populus Anglicanus dedit, qui causas quaesivit, quibus specie uri monarcham e medio tolleret at, O sublato, nihil minus facere potuit, quam formam imperii mutare, sed post multina sanguinem effusum huc perventum est, ut noVus monarcha alio nomine salutaretur, quasi tota quaestio de solo nomine fuisset qui nulla ratione persistere poterat, nisi stirpem regiam penitus delendo, regis amicos vel amicitia suspectos
necando, otium pacis rumoribus aptum, bello disturbando, ut plebs novis rebus occupata, intenta cogitationes de cede regia alio diverteret. Ser igitur animadvertit populiis se pro salute patriae nihil aliud fecisse, quam jus legitimi regis violare, resque
omnes in pejorem statum mutare. Ergo gradum, ubi licuit, reVO- care decreVit, nec quieVit, donec Omnia in pristinum suum statuni
restaurata vidit. At forsan aliquis exemplo populi Romani objiciet, populum facile poste tyrannum medio tollere, sed ego, codena
nostram sententiam Omnino confirmari existimo: Nam quamvis populus Romanus longe facilius tyrannum e medio tollere, tormam imperii mutare potuerit, propterea quod jus regem ejusque succes rem eligendi penes ipsum populum erat, quod ipse utpote ex seditiosiis, flagitiosis hominibus conflatus nondum c-gibus obedire consueverat; nam ex sex, quo antea habuerat tres interfecerati tamen nihil aliud fecit, quam loco unius plures tyrannos eligere, qui ipsum externo, interno bello misere conflictum semper habuerunt, donec tandem imperium iterum inmonarcham, mutat etiam tantum, ut in Anglia, nomine, cessit. Quod autem ad ordines Hollandia attinet, hi nunquam, quod scimus , Reges habuerunt, sed comites, in quos nunquam jus imperii
translatum fuit Nam, ut ipsi praepotente ordines Hollandiae in Dd 3 indu-
236쪽
a I TR ACTAT Usisaductione, tempore comitis Leycestriae ab ipsis edita, palam faciunt, sibi authoritatem semper reservaverunt, ad eosdem comites sui ossicii monendum d potestatem sibi retinuerunt, ad hanc suam authoritatem, civium libertatem defendendum, seseque de isse dem, sit in tyrannos degenerarent, vindicandum, isos ita retinendum, ut nihil, nisi concedentibus, lapprobantibus ordinibus, cilicere possent. Ex quibus sequitur, jus supremae majestatis semper penes Ordines fuisse, quod quidem ultimus comes conatuScst usurpare quare longe abest, quod ab eo defecerint, cum pristinum suum imperium paene jam amis iam restauraverunt. His igi-ttir exemplis id, quod diximus Omni confirmatur, quod scilicet uniuscujusque imperii forma necessario retinenda est, nec absque periculo totalis ipsius ruinae mutari potest, haec sunt, quae hic opera pretium notare duxi. T XIX.
nditur, jus circa sacra penes ummaspotestates omnino eqse, Religionis cultum externum Reipublicae paci accommodari debere,fRe te Deo obtemperare velimus.
los habere, a solo eorum decreto iis omne pendere;non tantum civile intelligere volui, sed etiam sacrum iam hujus tiam Minterpretes cs e debent, vindices atque hoc hic expresse notare volo, di de eo ex profestis in hoc capite agere, quia phirimi simi, qui pernegant, hoc jus, nempe circas cra summis potestatibus competere, neque eos interpretes uris divini agnoscere volunt; unde etiam licentiam sibi sumunt, easdem accusandi, traducendi, imo ab Ecclesia ut olim Ambrosius Theodosium caesarem excommunicandi. Sed eo hac ratione
imperium dividere, imo viam ad imperium affectare, infra in hoc ipso capite videbimus nana prius ostendere volo, Religionem Vina juris accipere ex solo corum decreto, qui jus imperandi habent; Deum nulliuia singulare regnum in homines habere,nisi per eos, qui
imperium tenent, praeterea quod Religiolus tutus, ct pietatis
237쪽
, consc- THEOLOGICo-POL 1 Tic Cap. XX. exercitium Reipublicae paci, rutilitati accommodari, OilIE-quenter a solis summis potestatibus determinari debet, quaeque adeo ejus etiam interpretes debent esse. Loquor expresse de pietatis exercitio . extern Religionis cultu non autem de ipsa pietate,&Dei interno cultu, si Vemediis, quibus mens interne disse ponitin ad Deum integritate animi colendum internus enim Dei
cultus, ipsa pietas uniuscujusque juris est ut in fine Cap. VIIostendimus quod in alium transferri non potest. Porro quid hic per Dei Regnum intelligam ex Cap. XIV. fatis constare existimo in eo enim Ostendimus, eum legem Dei adimplere, qui iustitiam, charitatem ex Dei mandato colit unde sequitur illud Regnum Se Dei, in quo justitia dc charitas vim juris,&mandati habent Atque hic nullam agnosco disterentiam, sive Deus verum justitiae&charitatis cultiim lumine natiirali, stive reVelatione doceat, imperetque nihil enim refert, quomodo ille cultus revelatus sit, modo summum jus obtineat, si immaque lex hominibus sit. Si i ritur jam ostendam justitiam, iliaritatem vim juris . mandati ion posse accipere, nisi ex jure imperii, facile inde concitidam, quandoquidem jus imperii penes silmina potestates tantum est Religionem vim uris accipere e solo eorum decrero, qui jus imperandi habent, Deum nullum singulare regnum in homines habere,
nisi percos qui imperium tenent At quod cultus justitiae .charitatis vim uris non accipit, nisi ex jure imperii exi antecedentibus patet ostendimus enim Cap. XVI in statu naturali non plus juris rationi, quam appetitu esse, sed tam eos, qui secundum leges appetitus, quam eos, qui secundum leges rationis vivunt jus ad omnia, quae Osi int, habere. Hac de causa in statu naturali peccatum concipere non potuimus, nec Deum tanquam judicem homines propter peccata punientem, sed Omnia secUndum leges universa natura communes serri, cundem casum ut cum Salomone loquar justo, a impio, puro, ac impuro&C. contingere, mullii miOCum justitiae, nec charitati se Ar, ut verserationis documenta, hoc est, ut in Cap. IV. circa legem
divinam ostendimus ipsa divina documenta vim uris absolute haberent, necesse fuisse, ut unusquisque jure suo naturali cederet
238쪽
tum demum nobis primum innotuit, quid justitia, quid injristitia, quid equitas, quidque iniquitas esset Justitia igitur, & absolute
Omnia verae rationiS documenta, .consequenter erga proximi amacharitas, solo imperii jure, hoc est per ea quae in eodem Cap. Ostendimus a solocorum decreto qui jus imperandi habent, vim juris, mandati accipiunt &quia ut jam ostendi in solo justitiae,&charitatis, silve verae Religionis jure Dei regnum consistit, sequitur,ut volebamus, Deum nudum regnum in homines habere, nisi per eos, qui imperium tenent in perinde, inquam , est, sive Religionem lumine naturali, sive prophetico revelatam concipi mus demonstratio enim universalis est, quandoquidem religio e dem est, ἰ Deo seque revelata, silve hoc, silve illo modo hominibus innotuisse supponatur; ideo, ut etiam religio prophetice revelata vim uris aplud Hebraeos haberet, necesse fuit, ut unusquisque eorum jure suo naturali prius cederet omnes ex communi consensu statuerent,iis tantum obedire, quae ipsis a Deo prophetice revelarentur, eodem prorsus modo ac in imperio democratico se ri ostendimus, ubi omnes communi consensu deliberant, ex solorationis dictamine vivere in quamvis Hebraei suum jus praeterea in Deum transtulerint, hoc magis mente, quam opera facere potuerunt: Nam re ipsa ut supra vidimus jus imperii absolute retimierunt, donec ipsum in Mosen transtulerunt, qui etiam deinceps rex absolute mansiit,&per eum solum Deus Hebraeos regnavit. Porro hac etiam de causa, quod scilicet religio ex solo jure imperuvim juris accipit Moses nullo eos suplicio aflicere potuit, qui ai te pactium, inui consequenter sui adhuc juris erant, Sabbatum viola; erunt vide Exodi Cap. 13 . vers his. sicuti post pactum vide Num Cap. 13 vers 3 6. postquam scilicet unusquisque jure suo,
turali cessit, Sabbatum ex ure imperii vim mandati accepit. Denique hac etiam de causa destructo Hebraeorum imperio Religio revelata vim juris habere desilit; nequaquam enim dubitare possisemus, quin simul ac Hebraei jus suum in Babilonitum Regem transtulerunt, continuo regnum Dei, jusque divinum cessaverit. Nam eo ipso pactum, quo promiserant, omnibus, quae Deus loqueretur, obedire,
239쪽
obedir quodque Dei regni fundamentum fuerat, omnino sublatum est, nec eo amplius stare poterant, quandoquidem ab eo tem pore non amplius sui Juris ut cum in desertis, vel in patria essen Ised Regis Babiloniae erant, cui in omnibus ut Cap. VI ostendimus obedire tenebantur quod etiam Jeremias eosdem Cap. a vers expresse monet Conmi , inquit, paci civitatis , ad quais: captivos duxi Nam ipsius incolumitate vobis erit incolumitas At1ncolumitati illius civitatis consulere non poterant, an Quam imperii ministri captivi enim erant,sed tanquam servi ; se scilicet.
ad vitandes seditiones, in omnibus obedientes praestando, imperi; ira leges, tametsi a legibus, quibus in patria consueverant, admodum diversa observando, c. Ex quibus omnibus evidentissime sequitur oeligionem apud Hebraeos, vim uris a solo imperii Jure acCepisse, eo destructo, non amphus tanquam justum singularis imperii, sed catholicum rationis documentum haberi potuisse rationis inquam; nam Catholica Religio nondum ex revelatione 1nnotuerat Absolute igitur concludimus reli ionem, sive ea lumine naturali, sive prophetico revelata sit, vim mandati accipere ex solo eorum decreto, qui jus imperandi habent, Deum nullum singulare regnum in homines habere, nisi per eos, qui imperium tenent. Sequitur hoc etiam, clarius etiam intelli itur, ex dictis 1 Cap. IV. ibi enim ostendimus, Dei decreta aeternam c-r1tatem,&necessitatem omnia involvere, nec posse concipi Deum tanquam principem vel legislatore leges hominibus ferentem lapropter divina documenta lumine naturali, vel prophetico revelata vim mandati a Deo immediate non accipiunt, sed necesszario ab iis, vel mediantibus iis, qui jus imperandi,&decretandi habent adeoque non nisi mediantibus iisdem concipere posiimus Deum in homines regnare, resque humanas secundum justitiam, aequitatem dirigere, quod ipsa etiam experientia comprobatur; nam nulla divinaejustitiae vestigia reperiuntur, nisi ubi justi regnant, alias ut Salomonis verba iterum repetam eundem casum justo, ac in-Justo, puro, Cimpuro contingere videmus quod quidem plurimos, qui Deum in homines immediate regnare, totam naturam in eorum usum dirigere putabant, de divina providentia dubi e tare
240쪽
Tα Ac TATU Stare fecit. Cum itaque tam experientia, quam ratione constet jus divinum a solo decreto summarum potestatum pendere, sequitur,casdem etiam ejusdem esse interpretes , qua aurem ratione jam videbimus; nam tempus est, ut ostendamus, cultum religionis e ternum,in omne pietatis excercitium reipublicae paci, conservationi debere accommodari, si recte Deo obtemperare velimus. Hoc autem demonstrato facile intelligemus, qua ratione summae potestates interpretes religionis, pietatis sint Certum est, quod pietas erga patriam summa sit, quam aliquis praestare potest, nam sublato imperio, nihil boni potest consistere, sed omnia in discrimen veniunt, sola ira, impietas maximo omnium metu regnat unde sequitur nihil proximo pium praestari posse, quod non impium sit, si inde damnum totius reipublicae sequatur, contra nihil in eundem impium committi, quod pietati
non tribuatur, si propter reipublicae conservationem fiat. Ex Gr. pium est, ei, qui mecum contendit,in meam tunicam vult capere, pallium etiam dare At ubi judicatur, hoc rei publicae conservationi perniciosum esh, pium contra est, eundem in judicium vocare, tametsi mortis damnandus sit Hac de causa Manlius Torquatus celebratur, quod salus populi plus apud ipsum valuerit, quam ergasilium pietas. Cum hoc ita sit, sequitur, salutem populi summa messielegem,cui Omnes, tam humanae, quam di vinae accommodari debent. At cum solius summae potestatis officium sit, determinare, quid saluti totius populi, imperii securitati necesse sit, quid neces esse judicaveri imperare linc sequitur, solius etiam summae potestatis os ictum esse, determinare, qua ratione unusquisque debet proximum pietate colere, hoc est, qua ratione unusquisque Deo obedire tenetur. Ex his clare intelligimus, qua ratione summae potestates interpretes religionis sint , deinde quod nemo eo recte obedire potest, si cultum pietatis, qua unusquisque tenetur, publicae utilitati non accommodet,&consequenter, si Omnibus summae potestatis decretis non obediat. Nam quandoquidem ex Dei mandato omnes nullo excepto pietate colere tenemur, neminique damnum inferre, hinc sequitur, nemini licere, Opem alicui Cum alterius, multo minus cum totius reipublicae damno serre adeo-