장음표시 사용
241쪽
TAEOLOGIcO- POLITICI Cap. XIX. at que neminem posse proximum pietate colere secundum Dei mandatum, nisi pietatem, religionem publicae utilitati accommodo trit nullus privatus scire potest, quid rei publicae utile sit, nisi ex
decretis summarum potestatum, quarum tantum est, ne Otia publica tractare ergo nemo pietasem recte colere, nec Deo obedire potest, nisi Omnibus summae potestatis decretis obtemperet Atque hoc ipsa etiam praX confirmatur. Quem enim, sive civem, si e
extraneum, privatum, vel imperium in alios tenentem summa potestas reum mortis vel hostem judicavit, nemini subditorum eidem auxilium ferre licet. Sic etiam quamvis Hebraeis dictum fuerit, ut unusquisque socium tanquam se ipsum amaret vide Levit cap. 19. Vers, ', S. tenebantur tamen eum, qui contra edicta legis aliquid commiserat, udici indicare vide Levit. Cap. s. vers 1.&Deut cap. g. Vers 8 9. &eundem, si reus mortis judicabatur interficere. vide Dexit Capo 7 vers . Deinde ut Hebraei libertatem adeptam possent conservare, terras, quas occUparent, imperio absoluto retinerent, necesse fuit, ut Cap. XVII ostendimus,
religionem suo soli imperio accommodarent, seseque a reliquis nationibus separarent , ideo iis dictum fuit, dilige proximum tuum, odio habe inimicum tuum vide Matth. Cap. 3. vs L postquam autem imperium amiserunt, Babiloniam captivi duecti sunt, Jeremias eosdem docuit, ut incolumitati etiam9 illus civitatis in quam captivi ducti erant, consulerent, postquam Christuscos per totum orbem dispersum iri vidit, docuit ut omnes absolute pietate colerent quae omnia evidentissime ostendunt, religionem
reipublicae utilitati accommodatam semper fuisse. Si quis autem jam quaerat, quo ergo jure Christi discipuli, qui viri scilicet privati, religionem praedicare poterant Z eosdem id fecise dicojure pol statis quam a Christo acceperant, adversus Spiritus impuros; vide
Matth. Cap. o. vers 1 9 upra enim in sine Cap. 6 expres emonui, omnes fidem Tyranno etiam servare teneri, excepto eo , cui Deus certa revelatione singulare contra Tyrannum auxilium promiserio quare nemini inde exemplum sumere licet, nisi etiam potestatem habeat ad facienda miracula, quod hinc etiam conspicuum fit, quod Christus discipulis etiam diaeerit, ne metuerent eos, Ect
242쪽
cui occidunt corpora vide Matth. Cap. io vers. 8.)quod si hoc unicuique dictum fuisset, frustra imperium statueretur, illud Salomonio Prov. Cap. 24 vers et t. fili mi time Deum, regem, impie dictum fuisset, quod longe a vero abest atque adeo nece1
sario fatendum authoritatem illam, quam Christus discipulis dedit, iis tantum singulariter datam fuisse, nec inde exemplum aliis sumi posse. Caeterum adversariorum rationes, quibus jus sacrum a jure civili separare volunt, hoc tantum penes summas potestates 1llud autem penes universam ecclesiam esse contendunt, nihil moror; adeo namque frivolae sunt , ut nec refutari mereantur hoc unum
silentio praeterire nequeo, quam misere ipsi decipiantur , quod ad hanc seditiosam opinionem veniam verbo duriori precor 9 confirmandam exemplum sumant a summo Hebraeorum Pontifice, penes quem olim jus sacra administrandi fuit quasi Pontifices illud ius a Mose non acceperint qui, ut supra ostendimus, summum
solus imperium retinuit ex cujus etiam decreto eodem privari poterant; ipse enim non tantum Aharonem, sed etiam filium ejus Eleazarum, nepotem Pinetiam elegit, authoritatem pontificatum administrandi dedit, quam postea Pontifices ita retinuerunt, ut nihilominus Mosiis, id est, summae potestatis substituti viderentur Nam, ut jam ostendimus Moses nudum imperi successsorem
clegit, sed ejus omnia ossicia ita distribuit, ut poster ejus vicarii visi fuerint, qui imperium, quasi rex absens esset, non mortuus, administrabant. In secundo deinde imperio hoc jus absolute tenuerunt Pontifices , postquam cum pontificatu jus principatus etiam adepti sunt. Quare jus pontificatus ex edicto summae potestatis semper dependit, nec Pontifices id unquam nisi cum principatu tenuerunt. Imo jus circa sacra penes Reges absolute fuit ut ex mox dicendis in fine hujus capitis patebit praeter hoc unum, quod manus sacris in templo administrandis admovere non licebat, quia omnes , qui suam genealogiam ex Aharone non ducebant, profani habebantur, quod sane in Christiano imper1o locum nullum habet atque ideo dubitare non possvimus quin hodierna sacra quorum administratio singulares mores, non autem familiam requirit, unde nec ii, qui imperium tenent, tanquam profani ab ea-
243쪽
dem secludniatur solius uris summarum potestatum sint; nemo, nisi ex eorum authoritate, vel concessu us potestatemque cadem adminisi randi, eorum ministros eligendi, ij cclesiae fundamenta,ejus. que doctrinam determinandi, stabiliendi, de moribu si pietatis actionibus judicandi, aliquem excommunicandi, vel in Ecclesiam recipiendi, nec denique pauperibus providendi habet. Atque haec non tantum demonstrantur ut jam fecimus vera; sed etiam apprime necessaria, tam ipsi religioni,quam reipublicae conse vationi esses norunt enim omnes, quantum jus, aut horitas circa sacra apud populum valeat, quantum unusquisque ab ejus ore pendeat, qui eandem habet ita ut asirmare liceat eum maxime in animos regnare, cui haec aut horitas competit. Si quis ergo hanc summis potestatibus adimere vult, is imperium dividere studet, ex quo ne Ces ario, ut olim inter Hebraeorum Reges,, Pontifices contentiones, discordiae oriri debebunt, quae nunquam sedari positant: mo qui hanc aut horitatem summis potestatibus adimere studet, is viam ut jam diximus ad imperium an ectat. Nam quid ipsae decernere possunt, si hoc iisdem ius denegatur: nihil profecto nec de bello, nec de pace, nec de ullo quocunque negotio si sententiam alterius expectare tenentur, qui ipsas doceat, num id, quod utile judicant, pium sit, an impium; sed contra omnia potius ex illius decreto fient, qui jus habet judicandi, decretandi, quid pium vel impium, fas, nefasque sit. Cujus rei exempla omnia viderunt secula, quorum unum tantum, quod instar omnium est, adferam. Quia Romano Pontifici hocjus absolute concessum fuit, tandem omnes paulatim Reges sub potestate habere incepit, donec etiam ad summum imperii fastigium ascenderit is quicquid postea
monarchae, praecipue Germaniae Caesares conati sunt, ejus aut horitatem vel tantillum diminueres, nihil promoverunt, sed contra candem eo ipso multis numeris auxerunt. Verum enim vero hoc idem, quod nullus Monarcha nec ferro, nec igne Ecclesiastici solo tantum calamo facere potuerunt ut vel hinc tantum ejusdem potentia sacile dignoscatur,ac praeterea, quam necesse sit summis potestatibus hanc sibi aut horitatem reservare. Quod, si etiam ea, quae insuperiore capite notavimus, considerare velimus,
244쪽
vidcbimus hoc ipsum religionis pietatis incremento non parum etiam conducere Vidimus enim supra ipsos Prophetas, quamvis
Ui Vina virtute praeditos , tamen quia privati viri erant, libertate sua
monendi, increpandi, exprobandi, homines magis irritavisse, quam correxiste, qui tamen a Regibus moniti vel castigati facile flectebantur. Deinde ipsos reges ob hoc tantum quod ipsis hoc jus non absolute competebat, saepissime a religione descivisse, ccum ipsiis fere totum populum, quod cliam in Christianis imperiis ob eandem causam saepissime contigisse constat. At hic Disan me aliquis rogabit, quisnam ergo, si ii, qui imperium tenent impii csi e velint; pietatem jure vindicabit Zantum etiam iidem ejus interpretes habendi sunt: Verum ego contra ipsum rogo, quid si Eccletiastici, qui etiam homines sunt&privati, quibus sua tantum negotia curare incumbit vel alii penes quos jus circa sacra esta vult, impii e si velint, an tum etiam ejusdem interpretes habendi sunt8 Certum quidem est, quod si ii, qui imperium tenent, qua juvat,
ire velint, sive jus circa sacra habeant, sive minus, Omnia tam sacra, quam profana in deterius ruent: longe citius, si qui viri privati seditiose jus divinum vindicare velint Quapropter hoc iisdem jus denegando nihil absolute promovetur, sed contra malum magis augetur, nam hoc ipso fi ut necesssario sicuti Hebraeorum Reges quibus hoc jus non absolute concesssium fuit impii sint,
consequenter ut totius Reipublicae damnum& malum ex incerto,&contingente, Certum,' necessarium reddatur. Sive igitur rei Veritatem, sive imperii securitatem, sive denique pietatis increment una spectemus, statuere cogimur jus etiam divinum, sive jus circa sacra a decreto summarum potestatum absolute pendere, easque ejusdem interpretes csh, dc vindices; ex quibus sequitur, illos Dei verbi ministros csse, qui populum ex aut horitate summarum potestatum pietatem docent, prout ipsa ex earum decreto publicae utilitati accommodata est.
Superest jam causam etiam indicare, cur semper in Christiano imperio de hocjure disceptatum fuit; cum tamen Hebraei nunquam, quod sciam de eodem ambegerint. Sane monstro simile videri poseici, quod de re tam manifesta, tamque cccssaria quaestio semper fuerit,
245쪽
THEOLOGICo-POLiTI cI cirp. XX. ara fuerit,&quod funamae potestates hoc jus nunquam absque contro- Verita imo nunquam n j si magno seditionum periculo, religionis detrimento habuerint Profecto, si hujus rei nullam certam causania ilignare possemus, facile mihi persuaderem, omnia, quae in hoc capite ostendi, non nisi theo retica esse, sive ex earum speculationum genere, quae nunquam ex usu esse possunt: Etenim ipsa primordia hristianae religionis consideranti hujus rei causa sese omnino manifestat Christianam namque religionem non reges primi docuerunt, sed viri privati, qui, invitis iis, qui imperium tenebant, quorum subditi erant, privatis Ecclesiis concionari, sacra officia instituere, administrare, soli omnia ordinare,&decretare, nulla imperii ratione habita, diu consueverunt; cum autem multis jam
elapsis annis religio in imperium introduci incepit, Ecclesiallici
eandem, sicuti ipsam determinaverant, ipsos Imperatores docere debuerunt, ex quo facile obtinere potuerunt, ut ejus doctores, interpretes, de praeterea Ecclesiae pastores, quasi Dei vicarii agnoscerentur,&ne postea Reges Christiani hanc sibi autoritatem capere possent, optime sibi caverunt Ecclestici, prohibendo scilicet matrionium supremis Ecclesiae ministris, summoque religionis interpreti. Ad quod praeterea accessit, quod Religionis dogmata ad tam magnum numerum au Xerant, cum Philosophia taxonfuderant ut summus ejus interpres summus Philosophus,&Theologus esse, plurimis inutilibus speculationibus vacare deberet, quod tantum viris privatis , de otio abundantibus contingere potest At apud Hebraeos longe aliter res sese habuit Nam eorum Ecclesia simul cum imperio incepit,&Moses, qui id absolute tenebat, populum religonem docuit, fac ra ministeria ordinavit, eorumque ministros elegit. Hinc igitur contra factum est, ut autoritas regia apud populum maxime valuerit,&ut jus circa sacra Reges maxime tenuerint. Nam quamvis post mortem Mosis nemo imperium absolute tenuerit, jus tamen deCretandi ram circa sacra, quam circa reliqua, penes principem ut jam ostendimus,erat deinde, ut populus religionem, pictarem edoceretur, non magis Pontificem, quam supremum Iudicem adire tenebatur. Vide Deut cap. 7. versi, ii. Rege denique quamvis non aequale ac Moses jus habuerint,
246쪽
buerint, omnis tamen fere sacri ministerii ordo, Melectio ab eorum
decreto pendebat David enim fabricam templi totam concinnavit, vide Paralip. I. cap. 28. vers II, et,&c. ex omnibus deinde
Levitis viginti quatuor millia elegit ad psallendum, sex millia,
ex quibus Judices, iraetores eligerentur, quatuor deinde millia janitorum, quatuor denique millia, qui organis canerent. Vide Husdem libri cap. 3 vers. . . Porro eosdem in cohortes quarum tiam primarios elegit,divisit, ut unaquaeque suo tempore, servatis vicibus, administraret. Vide verss. ejusdem cap. Sacerdotes itidem in tot cohortes divisit; sed ne omnia singulatim recensere tenear, lectorem refero ad lib. 2. Paralip. cap. 8 ubi vers.
scit. 13. dicitur, culti Dei, sicuti eundem Mosis insiluerat, isse ex mandato Salomonis in templo administratum, vers 1 , quod ipse
Salomon cohortes acerdotum in serus ministerisso Levitarum c. constituerit, secundu ussum viri divini Davidis. Et versu denique 1 testatur Historicus, quod non rece serunt apraecepto Regis imposito sacerdotibus, o Levitis in num re, neque in aerariis administrandis, ex quibus omnibus, ciliis Regum historiis sequitur evidentissime, totum religionis exercitium, sacrumque ministerium a solo Regum mandato dependisse. Cum autem 1upra dixi, eosdem jus non habuisse, ut Moses summum pontificem eligendi Deum immediate consulendi, Prophetas, qui ipsis viventibus prophetarent, damnandi nulla alia de causa id dixi, quam quia Prophetae ex autoritate, quam habebant, novum Regem eligere poterant, leniam parricidio dare, at non quod Regem, si quid contra leges audebit, in judicium vocare liceret, jure contra eundem agere. Quapropter si nulli fuissent Prophet qui singulari revelatione veniam parricidio tuto posment concedere, jus ad omnia absolute tam sacra, quam civilia omnino habuissent; quare hodiernae summae potestateS, quae nec Prophetas habent, nec recipere jure tenentur, Hebraeorum enim legibus addicti non sunt hoc iis, tametsi caelibes non sint, absolute habent, semper retinebunt, modo tantum Religionis dogmata in magnum numerum augeri, neque cum scientiis confundi sinant.
247쪽
Ophnditur, in Libera Republica unicuique sesentire, quae velit, ct quae sientia dicere risere.
SI aeque facile essu animis ac linguis imperare, tuto unusis
quisque regnaret, nullum imperium violentum foret: Nam unusquisque ex imperantium ingenio viveret, ex solo eorum decreto quid verum, vel falsum bonum vel malum, aequum vel iniquum esset, judicaret. Sed hoc, ut jam in initio Cap. XVII notavimus, fieri nequit, ut scilicet animus alterius juris absolute sit quippe nemo jussuum naturale, silve facultatem suam libere ratiocinandi, de rebus quibuscunqnejudicandi, in alium transfere, neque ad id cogi potest. Hinc ergo fit, ut illud imperium violentum habeatur, quod in animos est,in ut summa majestas injuriam subditis facere, eorumque ususurpare videatur, quando unicuique praescribere vult, quid tanquam verum amplecti, tanquam falsum rejicere quibus porro opinionibus uniuscujusque animus erga Deum devotione moveri debeat haec enim uniuscujusque juris sunt, quo nemo, etsi velit, cedere potest. Fateor, judicium multis, paene incredibilibus modis praeoccupari posse, atque ita, ut, quamvis sub alterius imperio directe non sit, tamen ab ore alterius ita pendeat, ut merito eatenus ejus juris dici possit Verum quicquid ars hac in re praestare potuerit, nunquam tamen eo perventum est, ut homines unquam non experirentur, unumquemque suo sensu abundare, totque Capitum, quam palatorum esse discrimina Moses, qui non dolo, sed divina virtute judicium sui populi maxime praeoccupaverat, utpote qui divinus credebatur, &divino asilatu dicere, facere omnia, ejus tamen rumores sinistras interpretationes fugere non potuit,&multo minus reliqui Monarchae, I hoc aliqua ratione posset concipi conciperetur saltem in monarchico imperio, at minime indemocratico, quod omnes, vel magna populi pars collegialiter tenet; cujus rei causam omnibus patere existimo.
248쪽
216 TRACTATUS Quantumvis igitur summae potestate jus ad omnia habere, juris, pietatis interpretes credantur, nunquam tamen facere poterunt, ne homines judicium de rebus quibuscunque ex proprio suo ingenio ferant, is eatenus hoc, aut illo affectu assiciantur. Verum quidem est, eas jure posse omnes , qui cum iisdem in omnibus absolute non sentiunt, pro hostibus habere, sed nos de ipsarum jure jam non disputamus, sed de eo, quod utile est; concedo enim casdem jure posse violentissimi regnare cives
levissimis de caussis ad necem duceres, at omnes negabunt , haec salvo sanae rationis udicio fieri posse imo quia haec non sine magno totius imperii periculo DCere queunt, negare etiam positamus easdem absolutam potentiam ad haec, similia habere, consequenter neque etiam abstitutum jus jus enim summarum potestatum ab earum potentia determinari ostendimus. Si itaque nemo libertate sua judicandi, sentiendi, quae vult, cedere potest, sed unusquisque maximo naturae jure dominu suarumcagitationum est , sequitur, in republica nunquam, nisi admodum infelici successu tentari posse, ut homines, quamvis diversa, contraria sentientes, nihil tamen nisi ex praescripto summarum potestatum loquantur mam nec peritissimi, ne dicam plebem, tacere sciunt. Hoc hominum commune vitium est, consilia sua, ct si tacito opus est, aliis crederes illud ergo imperium violentissimum erit, ubi unicuique libertas dicendi, docendi, quae sentit negatur, contra id moderatum, ubi haec eadem libertas unicuique conceditur. Verum enimvero nequaquam etiam negare posumus,
quin majestas tam verbis, nam re laedi potest, atque adeo si imposibio est, hanc libertatem prorsus adimere subditis, perniciosissimum contra erit, eandem omnino concedere; quapropter nobis hic inquirere incumbit, quousque unicuique haec libertas, sal-Varei publicae pace, salvoque summarum potestatum jure potest,&debet concedi, quod hic, ut in initio a XVI. monui praecipuum meum intentum fuit. fundamentis reipublicae supra explicatis evidentissime sequitur, finem ejus ultimum non esse dominari, nec homineS metu retineres, alterius iuris facere , sed contra unumquemque metu liberare
249쪽
TAEOLOGIcO- POLITICI Cap. XX. et a liberare, ut secure, quoad ejus fieri potest , vivat, hoc est, ut jus suum naturale ad existendum, Operandum absque suo,&alterius damno optime retineat. Non, inquam, finis reipublicae est homines ex rationalibus bestias , vel automata faceres, sed contra ut eorum mens, corpus tuto suis functionibus fungantur, ipsi libera ratione utantur, ne odio, ira, vel dolo certent, nec animo iniquo invicem serantur. Finis ergo R ei publicae revera libertas est. Porro ad formandam Rempublicam hoc unum necesse fuisse vidimus , nempe ut omnis decretandi potestas penes omnes, vel aliquot, vel penes unum esset. Nam quandoquidem liberum hominum judicium varium admodum est in unusquisque solus omnia scire putat, nec fieri potest, ut omnes seque eadem sentiant, uno ore loquantur, pacifice vivere non poterant, nisi unusquisque jure agendi ex solo decreto suae mentis cederet. Jure igitur agendi ex proprio decreto unusquisque tantum cessit, non autem ratiocinandi udicandi adeoque salvo summarum potestatum jure
nemo quidem contra earum dccretum ag 'CPotest, at omnino sentire, 6 judicare,in consequenter etiam dicere, modo simpliciter tantum dicat vel doceat, tota ratione, non autem dolo ira, odio, nec animo aliquid in rempublicam ex aut horitate sui decreti introducendi, cfendat EX. r. si quis legem aliquam sanae rationi repugnare ostendit,in propterea eandem abrogandam es censet, si simul suam sententiam judicio summae potestatis cujus tantum est leges condere, abrogare submittit, nihil interim contra illius legis praescriptum agit, bene sane de epublica meretur, ut optimus quisque civis sed si contra id faciat ad magistratum ini-qu: tatis accusandum, vulgo odiosum reddendum, ve editiose studeat invito magistratu legem illam abrCgare, omnino perturbatorcst, rebellis. Videmus itaque qua ratione unusquisque, salvo jure M authoritate summarum potestatum, hoc est, salva reipublicae pace, ea, quae sentit dicere,in docere potest nempe si decretum Omnium rerum agendarum iisdem relinquat, sinihil contra earum decretum agat, etiamsi saepe contra id, quod bonum judicat, palam sentit, agere debeat quod quidem salva iustitia&pietate facere potest, imo debet, si se justum, itum praestare M a vult:
250쪽
vult Nam , ut jam ostendimus justitia a solo summarum potestatum decreto pendet, adeoque nemo, nisi qui secundum earum recepta decreta vivit, justus esse potest Pietas autem per ea, quae in praecedente capite ostendimus summa est, quae circa pacem, de tranquillitatem reipublicae exercetur 'atqui haec conservari non potest, sit unicuique ex suaemcntis arbitrio vivendum emet adeoque impium etiam est ex suo arbitrio aliquid contra decretum summae potestatis cujus subditus est, facere, quandoquidem, si hoc unicuique liceret, imperii ruina inde necessario sequeretur. Quinimo nihil contra decretum dictamen propriae rationis agere
potest, quamdiu juxta decreta summa potestatis agit, ipsa enim ratione suadente omnino decrevit, jus suum vivendi ex proprio suo judicio , in eandem transferre : Atqui hoc ipsa etiam praxi
confirmare possumus; in conciliis namque tam summarum, quam. minorum potestatum raro aliquid fit excommuni omnium membrorum suffragio, tamen omnia excommuni omnium decreto, tam scilicet eorum, qui contra, quam qui pro sust agium tulerunt,
fiunt. Sed ad meum propositum reverto qua ratione unusquisque Iudicii libertate, salvo summarum potestatum jure, uti potest, ex fundamentis rei publicae vidimus. At ex iis non minus facile determinare postimus, quaenam opiniones in Republica seditiosae sint Caenimirum, quae simul ac ponuntur, pactum, quo unusquisque jure agendi ex proprio suo arbitrio cessit, tollitur. X. r. si quissentia , summam potestatem sui juris non esta, vel neminem promissas stare debere, vel oportere unumquemque ex suo arbitrio viverein alia hujusmodi, quae praedicto pacto directe repugnant, is seditiosus est, non tam quidem propter judicium, &opinionem, quam propter factum, quod talia judicia involvunt, videlicet, quia eo ipso, quod tale quid sentit, fidem summae potestati tacite, vel expres datam solvit Lac proinde caeterae opiniones, quae actum non involvunt, nempe ruptionem pacti, vindictam, iram&c seditiosae non sunt, nisi forte in Republica aliqua ratione corrupta, ubi scilicet superstitiosi, ambitiosi, qui ingenuos ferre nequeunt, ad tantam nominis famam pervenerunt,