Thesaurus medicus: : sive, disputationum, in Academia Edinensi, ad rem medicam pertinentium, a collegio instituto ad hoc usque tempus, delectus,

발행: 1778년

분량: 505페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

aut impetu sacto pellendo: Ergo sanguinis missio, emulsiones blandae, decocta emollientia; clysmata oleola saepe injecta, sementa, et cataplasmata, primum adhibenda : Deinde, cathartici, aut imprimis emeticivi, calculus, si fieri possit, excutiendus. Si schirrus hepatis Ιcteri causa fuerit, maximo in periculo versatur aeger, et morbus immedicabilis pro

nunciatur.

Omnes enim agnoscunt medici, quam difficile sit in arte problema, schirrum resolvere ; aliquid tamen boni

quandoque attulerunt remedia saponacea, attenuantia, diu adhibita, aquae minerales, et cataplasmata resolventia, indies applicata. Concretio ductuum, ut vix ullo signo cognosci potest, lic nulli remedio cedit: Ad sola itaque palliativa hinc confugiendum, quibus forte mali saevities leniri possit. Brevitati studens, remedia singularia, harumque sormulas, omitto, quae dissertatiunculam hanc longiorem quidem, vix tamen occasioni aptiorem, redderent.

SEARCH

MENU NAVIGATION