장음표시 사용
491쪽
gri temperie, laxa, debili, et pituitosa ; ex primarum viarum inertia, dyspepsia, salibus et glutinosii phlegmatis cumulo.
Insantes etiam recens natos fere semper levior hujus Icteri species invadit, quam, apud nos, nutrices et mulierculae vocant the Gum , donec viscida materies, qua in iis obstruuntur primae viae, expurgentur.3tio, Quum porro ductus hi bili feri eadem donentur structura atque intestina, tunica etiam musculosa instruantur: Hujus fibrae spirales aut orbiculares in spasmos ductae, canalium cavitatem ita constringere possunt, ut nihil bilis transmittere quaeant. Haec morbi causa noscitur, quando subito morbus advenit, nullo mali signo praecedente. Viros hypo chondriacos, et Deminas hystericas, maxime exercet ;etiam homines, praesertim pueros, subito terrore per-Culsos, utque cito oritur, cito etiam et facile, soluto nempe spasmo, evanescit. qto, Norunt omnes, sanguinem, omnesque fere inde derivatos humores, stagnando, in mastulas coire solidas et duras : Hinc lapilli in variis Corporis partibus, praecipue Visceribus, toties ab an atomicis reperi
Bilis autem, ista proprietate, qua facillime coagulatur prae aliis humoribus, gaudere Videtur, quum in hepate, in vesica fellea, et canalibus biliosis, tales calculi saepius, quam in alia qualibet corporis Parte, in
Lapilli hi in vesica sellis praecipue generari videntur ; ubi diu forte, sine magno incommodo, latere pos-Ooo sunt,
492쪽
sunt, donec vi quadam extrusi, in angustias ductuum impingant; viamque occludentes, exitum bilis in intestinum praecludant. Hoc a motu quolibet valido, praesertim a vomitu, contingere solet. Quum enim inter vomendum valide comprimatur vesica, lapilli, si qui fuerint, orificiis ductuum adaptati, impetu quodam in haec adiguntur; et si non cito transeant, infixi meatum obstruunt.
Hinc Icterus ab hac causa sere dignoscitur, quum
motum, nixumque corpori S Validum, praecipue autem vomitum, sive natura sive arte excitatum, excipere solent. Dolor porro acutior, maxime sub morbi initio, hanc Icteri speciem comitari solet, ab impactu calculi et distractione membranarum ductuum, quae sensu admodum acuto praediti sunt. Si calculus non adeo magnus fuerit, quin, per ductus tramitem pulsus, tandem in duodenum pellatur, sequitur statim di arrhoea biliota, cessat brevi Icterus, et in Decibus quandoque reperitur lapidea morbi
Si autem tanta fuerat calculi moles, ut per ductus angustias ire nequeat, sed ei infixus haereat, totumque meatum occludat, tum quidem fit Icterus immedica bilis; licet forte non perpetuus, sed repetitis paroxys-mis accedens, recedensque. Quoties nempe nimiabilis copia turget vessica, hujusque fibrae multum distractae dolent, irritatio haec nervOS Omnes vicinos, praecipue vero Ventriculi et diaphragmatis, asscit. Hinc oritur ventriculi aegritudo, anxietaS, nausea, tan .demque vomitus ingens ; cujus impetu turgida vesica praelo quasi comprimitur, et bilis, quum per consuetas vias in intestinum effugere non possit, magna vi in
493쪽
canales minores repellitur, in ramos venae cavae effunditur, totamque sanguinis massam inquinat. Exoneratur hac ratione vesica, cessant dolor et vomitus,
sed fit Icterus : qui tamen sensim evanescit, donec bili iterum distendatur, et doleat vesica ; unde redintegra tur totus paroxysmus. sto, Tumor aliquis, praecipue schirrus, qui saepe numero in hepate nascitur, si ductibus bili feris vicinus aut contiguus fuerit, hosce comprimendo, bilis exitum prohibet, et Icterum producit: Cujus rei exempla nuper in nos comio vidimus. Icterum hunc vix sane medicabilem fateri licet,
signis schirri praegrestis. 6to, Denique, ductuum latera compressione diuturna
coalescere, Vel etiam cum materie contenta concrescere, possunt, ita ut prorsus impervii fiant. Hinc fit Id. terus, cujus causa nullo quantum novi in signo distingui potest, nullique auscultat remedio. Haec autem morbi species, aliaque a schirro orta, ire et redire potest, sicut illa quae a calculo nascitur. Has Icteri causas detexit anato me in cadaveribus Ictericorum incidendis ; sicuti apud Bonetum, in be-
pulchreto anatomico, Videre licet ' ; easden que tantum non omneS confirmavit autopsia, haud ita pridem in nos comi O nostro, quorum unum jam exemplum proferemus, mulieris nempe per aliquot menses Ictero laborantis; cadavere inspecto, latera ductus cyllici concreta reperiebantur, adeo ut vessica sellea, licet atra
. Bonet. observation. Fol. 3. P. 3a .
494쪽
tra viscidaque bile distenta, ne vel guttula tamen in intestinum duodenum, vesica felle a sortiter compressa, exprimi potuerit. Cum omnia I fieri phaenomena pendeant vel a bilis defectu in primis viis, vel ab ejus effectu in sanguinem ; expedit quaedam de ejus natura et indole priua exponere, quam rationem symptomatum aggrediar. Quanta sit bilis efficacia, quantaque vis in oeconomia animali, vel exinde patet, quod natura maximam suam in ea elaboranda posuisse videtur solertiam. Insignis nimirum et prorsus singularis est secretionis biliosae apparatus : Non enim secernitur bilis, sicut reliqui humores, ex sanguine arterioso, cujus exiguam tantum partem hepar recipit, habita ratione ad ingentem suam molem ; sed e sanguine venoso, in Vena magna portarum collecto, qui ex omnibus in abdomine sitis visceribus res luit; quae deinde, more insolito, in minores minoresque ramos continuo divisa, et ad omne hepatis punctum propagata ; arterioso munere fungitur, et materiem bilis quam apportat, ab ultimis ramulis dimittit, quae per ductus bili seros vel in vesicam fellis deflectit, vel in intestinum duodenum assuit; dum superstes a secretione sanguis, in vena camva receptus, ad cor redit.
Bilis duplex habetur, hepatica nempe et cystica 3
quae tamen posterior a priore non differt, nisi majore amaritie, flavedine, spissitudine. Haec diversias non tam ab origine, natura, aut secretione diversa, pendere videtur, quam quidem a mora et stagnatione in vestica; quae enim bilis hepaticae portio hanc vesicam ingreditur, subducta ibi aut dissipata parte tenuiore aquosa, sensim in cysticam crassescit. Hepatica longe copiosissimas
495쪽
sissima, perpetuo fluore in duodenum distillat; cystica
nutem non sponte profi uere videtur, sed expellitur, quoties novi chyli praeparatio ejus ope maxime indiget. Uterque humor constat aqua, oleo, sale, et minuti sesimis terrae particulis intime unitis, adeo ut non nisi summa ignis vi disjungi queant. Flavedinem et amaritiem suam imprimis debet, copioso quo scateat O leo, diuturno tritu fere ambusto et rancido. Bilis ergo eit sapo penetrantissimus, nec acidus neς alcatinus ; omnes concretiones tenaces et oleolas, sive vegetabiles sive animales, facile resolvens et liquefaciens: Egregium itaque praestat usum in primis viis, varia scilicet alimentorum principia, aquam nempe, salem, et oleum intime unit, et in chylo parando consociat: Ciborum etiam partes crassiores attenuat et sol
Vit, ut per vasa laltea facilius rapi possint. Ex analysii chemica saepius instituta, constat bilem majorem longe in se habere aeris fixi quantitatem, quam alium quemlibet in corpore humorem Quod
etiam verum est de calculis inde natis ; nascitur itaque suspicio, latentem aerem in calculis generandis reliquarum partium attractionem aut cohesionem multum augere , eo etenim expulso, reliqua calculi
principia disjuncta fatiscant.
Hisce praemisis, ratio symptomatum, quae morbum arcuatum vel comitantur, vel ei superveniunt, facile
intelligi potest; licet quaedam ex singulari morbi causa potius oriri videantur. Ponderi
496쪽
Ponderis sensus, anxietas, et aegritudo circa hepa tis regionem, licet a distenta nimium vesica fellea nasci utcunque possint in quolibet Ictero; praecipue tamen oriri videntur miseris istis aegris, quibus ductus
communis cholidochus obstruitur ; tunc enim utraque bilis sensim magis accumulata, non modo vesicam, sed et omnes suos ductus extendit; qui turgidi facti, vasa sanguifera vicina, et eadem capsula inclusa, compriment, magnamque sanguini transfluxuro resistentiam parient. Hinc gravatum aegrotat hepar, et compatiuntur viscera omnia abdominalia, quae se in id exonerare debent; languet simul ciborum concoctio, et chylopoesis, quae sine bile in intestinis perfici nequit. Hinc etiam magna ex parte oriri videtur lassitudo, torpor, somnolentia, quae Ictericos saepe detinet; vel quia haec symptomata aegritudinem viscerum abdominalium plerumque comitantur; Vel quia, gravato hepate, et compressis aut nimium resistentibus vasis inferioribus, major sanguinis quantitas in superiora pellitur; hujus copia cerebrum obrui incipit, omnesque actiones animales torpent. Dolor obtusus fieri potest, a bile sensim in vesica aut ductibus accumulata, harumque fibras nimium exten
Acutus autem ab inflammatione, sive Icteri causa sive effectu ; quin et a subito calculi dilapsu ex vesica in ductum, cujus fibras vel mole sua distrahit, vel angulis et asperitate irritat et dilacerat. In Ietero autemperiodico acutus dolor imprimis vomendi vi excitari solet ; quando, egressu bilis impedito, turgida vesica repetitis ictibus tunditur, percusiis etenim fibris prius, diis
497쪽
distractis, fieri nequit, quin hoc morbo laborantes ais
cerrimis excruciantur doloribus ; donec tandem eo impetu a bile in sanguinem pulsa relaxentur, interim novo sensim congesti humoris facto cumulo renovatur paroxysmus. Icterus itaque periodicus fit, iique reditque, vel quoties obstaculo quovis firmiter occluditur ductuum via, et repetitis vicibus nova bile turgent, et deinde per vomendi vim evacuantur bilis receptacula ; vel quoties plures lapilli, in vesica nati, successive in ductus impacti, et aliquamdiu haerentes, successive
etiam in intestina tandem expelluntur. Nausea autem et vomitus a nervorum irritatione et consensu oritur, eadem ratione atque in dolore nephritico contingere solet. Vomitus porro hicce, saevum licet videatur symptoma, et acrem excitet dolorem, est tamen providae naturae molimen et remedium
utile, ad tumida et distenta bilis receptacula exoneranda. Vias interim novimus nullas quibus bilis in vasa sanguifera repelli possit, praeter venulas ilJas absorbentes, qui in interiore vesicae superficie hiant, et in homine sano tenuiorem bilis hepaticae partem excipiunt, ut humor superstes in cysticam meraciorem mutetur. Hi itaque soli videntur esse canales, qui redundantem in vesica humorem auferre possunt, quando ductus cysticus obstruitur. Si autem, hoc libero manente, obturetur ductus communis, hic bilis, sive in vesica sive in tubulis congesta, vomendi impetu reprimi potesst; motu retrogrado per poros biliarios in
Venae portarum et cavae ramulos, atque his viis sanguini admisceri. In decora cutis savedo, oculorum, unguium, urinae,
498쪽
et salivae, pendet L sanguinis sero, et lymphae adrni stae, bilis colore tinctis.
Pellucidis etiam oculorum humoribus, vitreo scilicet et aqueo, flavedine tinctis, objecta per flavum medium conspecta, flava apparent. Bilis amarities salivam, adeoque alimenta comesta, suo sapore inquinat. Rus autem acrimonia materiem perspirabilem acuens, pruritum in cute excitat.
ecum albedo et alvi tarditas, a desectu bilis oriuntur ; qui in statu corporis sano foeces alvinas suo colore inficit, et intestinorum fibras leni stimulo in
earum expulsionem solicitat. Hinc etiam deest appetitus, cibi oritur fallidium et nausea, quum sine bile lente procedat alimentorum coctio, diu quippe in primis viis morantur, hinc cruditatis signa aegri saepe
Verum quandocunque impediti prius reserantur ductus, bilis copioso rivo intestina ruit; dein sequitur fluxus alvi biliosus, optimum sanitatis praesagium. Si inveteraverit Icterus, commixta bilis totam sanguinis massam tandem fundit, et in laticem aquosam solvit; quae, pro sua tenuitate, facile secedens in membranarum cellulas, in majoribus corporis cavitatibus sensim accumulatur, et hydropem Variam, plerumque funestum, creat. I inc itaque aqua inter cutem, Icterum diuturnum fere semper excipit.
Dyspnoea, praecordiorum angustiae, et cordis palpitatio, pulsusque inordinatus, praecipue aegros lacessere solent; nascente, aut jam nato pectoris hydrope, quando scilicet cor et pulmones, congesta lympha, obrui incipiunt, Denique,
499쪽
Denique, lenta febris Ictericos tandem consumere solet; quia acris bilis omnes humores inquinans, suo stimulo, cordis et vasorum fibras in frequentiores contractiones irritat.
Eventus Icheri varius praedicendus erit, pro ratione causae, symptomatum, aetatis. Spem sanitatis promittunt morbus recens, symptomata mitia, et aetas juvenilis, si causa mali fuerit spasmus constringens, aut mucus poros biliosos obsignans, ex aegri dia thesi et temperie plerumque cognoscenda; si non nimis profunde flaveat, cutis nec in colorem nigri cantem vergat;
si bilis aliqua vel vomitu rejiciatur, Vel Deces alvinas adhuc colore suo tingat; si apte satis absolvi videantur ciborum digestio et chylopoesis ; si superveniat urinae imprimis, autem alvi fluxus biliosus. Icterus etiam benignus est, qui febri superveniens post septimum diem, morbum critice solvit, si mollia simul sint
hypochondria v. Pessimi autem omnis sunt et morbum, vel diuturis num, vel plerumque lethalem praenunciant, aetas aegri senilis, vires jam multum detritae. Symplomata multa et magna ; color cutis ex favedine nigrescens ;Deces albae, et alvus sicca, sine quovis bilis indicio inprimis viis ; tarda alimentorum concoctio ; frequens morbi reditus ; di arrhoea colli quativa ; hepar durum et
schir rosum'; abdominis tumor et durities ; hydrops P p p supervenien S,
500쪽
superveniens, dyspnoea, cordis palpitatio, et pulsus inaequalis ; febris denique hectica cum siti et anxietate: Quae posteriora omnem sanandi spem adimunt. Dubiam autem prognosin reddit concursus varius symp-Ismatum mitiorum cum atrocioribus quibusdam.
Nulla generalis medendi methodus in morbo regios latui potest; quoniam pro variis Icteri symptomatibus, sanandi remedia diversa, pro causae diversitate, adhibenda sunt. Si itaque inflammatio morbum vel produxerit, Vel comitet ut, sanguinis misso, et alia remedia antiphlogistica, statim adhibenda sunt. Si a spasmo morbus originem duxisse videatur, intemperie spasmis multum obnoxia, opium, et anti hy sterica dicta remedia in usum vocari debent. Si a glutinoso muco in temperie phlegmatica Oriatur Icherus, medicamina saponacea et biliosa, attenuantia et resolventia, praescribenda, atque purgantia
Si autem calculus bilis vias obturaverit, longe major nascitur medentibus labor. Haec enim Icteri causa nec facile cognoscitur, nec curatur. Experimentis compertum est, calculos e bile, remediis lithon tripticis minus cedere, quam ex urina, genitos : Praecipua ergo spes, licet incerta, ponitur in lapilli expulsione, qui instituitur, Imo, Ductus laxando, minusque resistentes reddendo. ado, Calculum per patulas redditas vias nixu
