장음표시 사용
471쪽
altera distabat tria millia passuum. Ea quae prope
paludem sita erat, multo majorem aegrorum numerum habuit, quam ea quae a paludibus distabat. Sed,
ut extra omne dubium ponatur haec quaestio, tabulam exactam humiditatis siccitatisque aeris semper servabam, hygrometro ad hoc opus facto : Diem quoque, quo unusquisque aeger corripiebatur, notabam: Hasce observationes forte fortuna postea conserens, numerus aegrorum exacte humiditati aeris respondebat; a Vigesimo nono Iunii, ultimo nostrae militiae die in castris, ad duodecimum Iulii, ne unus quidem ullo morbo correptus fuit. Durante hoc tempore, neque tam humidus, neque tam siccus, quam in tentorio meo, aer erat. Sub vesperem duodecimi hygrometer aerem
humidissimum ostendebat. Ab hac ipsa nocte incipiebat haec constitutio, et tres milites remittente correpti erant. Aere valde humido per octo dies existente, multi quotidie in hunc morbum incidebant. Decem sequentes dies sicciores, numerusque quotidie correptorum diminuebatur. Duo sequentes dies valde humidi, ideoque magnum aegrorum incrementum. Ita pari passu morbus cum aeris humiditate, non Oculis sed instrumento mensurata, procedebat, quantum mihi licebat observare. Ideo eadem aeris qualitas, nempe humiditas, quae instrumentum movebat, Corpora nostrorum militum assiciebat. Quam solido fundamento, quam certa observatione, innititur investigatio causae hujus febris remittentis lSolis desectio inter causas hujus morbi ab aliquibus habebatur ; sed non causam primariam esse abunde ex hoc patet, quod morbus duodecimo die incipiebat, illa vero quarto decimo conspiciebatur. Attamen ut humiditatem
472쪽
ditatem augmentaret, haud sanae philosophiae incongruum videtur. bi lunae solisque conjunctiones tantam marinarum aquarum molem movent, quare non quoque movebunt nostram atmosphaeram octies centies leviorem, humiditatemque in ea natantem ad se attrahent, quae iterum in terrae superficiem decidet, separantibus sese hisce corporibus. Observatio quotidiana coeli mutationum hanc conjunctionem sequentium, hoc probare videtur. Alia quoque enum crabatur causa, nempe, mutatiodietae a carne ad rusticorum dietam tenuem ex herbis, Iacte ebutyrato, &c. Haec non causa primaria, quia illi, qui non cum rusticis comedebant, aeque ac alii, immo ipsi rustici, morbo correpti ; attamen corpus aptius hae causae reddere possunt, quo facilius ab humiditate assiciatur. Retenta in hoc aere humido perspiratione, sanguis inflammatur, cor arteriaeque stimulantur, citiusque se contrahunt; ergo oritur febris cum omnibus suis symptomatibus. Delirium est inter primaria symptomata, quia vasa Cerebri tenera non possunt tantam retentae perspirationis quantitatem, tamque vitiosam, tolerare, sine summo incommodo. Ab eadem causa insomnium provenit. Ab exaltatis et retentis humoribus magna bilis quantitas separatur, in ventriculum abunde ejicitur, ibique dolorem et tumorem creat. Hi humores exaltati, si intestina petant, di arrhoeam symptomaticam excitant. Si vis naturae vim febris superet, tunc in intermittentem degenerat: Si ab sanguinis inflammatione prosternantur vires vasorum, tunc morbus mutatur in Veram febrem continuam peia
simi generis, quia ruini S virium superstruitur. Non itaque
473쪽
itaque mirum est, si paroxysmus antea descriptus tam saepe exitialis sit. Prognosis et paroxysmo et remissione dependet. Quo symptomata in priore mitiora, et major a febre immunitas in posteriore, eo magis favorabilis prognosis : Quo saeviora symptomata in paroxysmo, et febris major in remissione, eo periculosa or. Brevis remissio indicat quoque periculum. bi urina, antea rubra, nunc tenuis evadit, in discrimine aeger est. Caveat medicus qui in nullo versari periculo aegrum declarat, quia omnia ad votum succedunt. Fallax enim est hic morbus. Hodie omnia favorabilia, et fortasse per quinque dies fuerunt, nulla existente febre, nullisque querimoniis ; attamen morti inevitabili paucis abhinc horis aeger condemnatur. Syden hamus, incipiente secunda intermittentis constitutione, dicit, Magis in- dies ad continuarum speciem accedens, tacto cere- bro tandem haud paucos extingueret.' Loquitur ibi de intermittentibus, sed ad remittentes, uti videtur, appropinquabant. Hinc non semper verus est hie Hippocratis aphorismus q3. sed . o. Quocunque au- tem modo febres intermittunt, quod sine periculos sint, significat.'
Medela hujus morbi in diverso statu diversas indicationes requirebat.
Indicatio in statu febris continuae vel remittentis erat, ut ad intermittentem reduceretur; in statu febris intermittentis, ut omnino morbus tolleretur. AEquilibrio inter vires naturae et morbi servato, per se in veram intermittentem degenerabat. Ad medelam me accingens, dubius haesi, an evacuationibus insistere, an omnino omittere, OporterC
474쪽
Haud erubescens confiteor postremam rationem priua
secutum suisse, adductum similitudine hujus morbi ad intermittentes, et gravi byden hami sententia ; dicit enim, Quod, in initio secundae constitutionis, pri-
mus insultus a poplexiae similis erat, a vi febris, ca- put petentis.' In hoc casu omnes evacuationes vetat. Initio ejus sententiam secutus sum ; sed cito errorem perspexi, evacuationumque necessitatem inveni. Ve. nae sectione celebrata, severiora symptomata evanue runt, morbusque citius ad intermissionem perductus fuit. Neque magis justae theoriae, quam praxi, consentaneum est : Primo, quia Vis morbi retunditur, ut non caput cum tanto impetu petat, deliriumque ibi excitet. Secundo, sudores, si non copiosi, melius promoventur, et generales deVeniunt. Tertio, nullius
pretii objectio est , quia remittens est similis intermitatenti, quando consideratur, quod Venae sectio saepe in
Quousque pulsus plenitudo requirit, celebranda est ,
ita ut aliquando tribus vicibus venam secare necesse esset, attamen semel plerumque sussciebat. Summa erat necessitas evacuandi materiam biliosam in primis viis depositam : Vomitu purgantibusque perficiebatur. Quando primis momentis delirabat aeger, vidi delirium solvi Vomitu naturali supervenibente. Hac de causa Videtur, quod irritantis et fere causticae bilis magno quantitas promovet delirium, si non originem praebet. Ergo quam primum vomitus requiritur. Sed qui non eum suam potestatem ultra primas vias exercere existimat, adhuc in cunabulis me. dicinae versatur. Vis ejus mechanica omne corpus concutiens, porOS aperiens, haud contemnendos in se-
475쪽
hribus effectus habet. Hinc saepe sudores promovebantur, quibus morbus penitus solutus fuit, vel ad intermittentem citius adducebatur.
Alia methodus primas vias evacuandi perficiebatur purgantibus, si alvus constipata erat. Experientia confirmavit, quod aloes remedium ad hoc opus efficacissi
Haec regula, ventriculum et intestina bene et saepe depurandi, est una e praecipuis in hoc morbo, ergo nunquam negligi debet.
Epis pastica, quamvis non morbum tollebant, attamen egregios habebant effectus in re millione ad intermissionem convertenda. Vis paroxysmi parum minuebatur, attamen sequens remissio magis vacabat febre, siti, et omnibus doloribus. Conveniebant quoque acida et nitrosa. In hoc morbi statu tota intentio erat, ut ad intermissionem reduceretur morbus. Sydenhainus in secunda constitutione dicit, Quando ad febres Continuas appropin- quant, et remissio non nisi parva est, corticem Peru-
vianum in hoc statu praescribi debere.' A magno illo viro dissentire mihi liceat, neque unquam hujus consilii auctor essem, ut cortex in pulsu febrili proponatur, quia ipse in hac re plura vidi ex illo incommoda. Aliquando febris devenit continua et pes limi generis, quanquam paroxysmi sistuntur; saepe evenit quod pulsus febrem retinet indomabilem, cum arida cute, per aliquot septimanas, haud immediate lethalem, sed vix medicinis succumbentem. Ab hac erronea praescribendi methodo, cortex sine causa culpatur, et ab hac, infamia ejus apud multos progressa. Ergo tractanda est uti febris continua, an-
476쪽
te dicta methodo, et cxpectanda intermissio, quae ex indole hujus remittentis eveniebat nono vel decimo die. Quando pulsus sine sebre erat, ingerebatur corintex, qui certissime morbum tollebat. Elix. vitrio l. medicam. amar et equitatio sanitatem
Methodi sudorificae periculum quoque iaci. Aliquando paroxysmus unus vel alter hoc modo sistebatur, seci semper fere qui tuor diebus reveniebat. Aliquando hac methodo morbus magis ad febrem continuam ver gebat . ideoque desistebam. In mortali paroxysmo antea descripto, medicina, uti mihi videtur, nihil perfecit ; .mortis enim praenuncius est Multum incassum tentatum, neque citus febris symptomatumque progressus ullum ex illo exitum spe. rare permittit. A capite tam cito assecto, et sequente
di arrhoea, a priore certe Concludendum erat, quod cerebrum intestinaque inflammata fuerunt. AEgeruntis, post intermissionem quinque dierum, nullo vexatus sym plomate, levi di arri, Oea excepta, mane hoc paro Xysmo correptus, tacto cerebro, ante noctem ad plures migrabat. Aperto cadavere, nulla in cerebro vel cerebello inflammatio, neque intestina a suo naturali colore mutata. Tantum valet ratio nostra. In
fluidis inhaerere omnis hujus morbi causa videtur. In duobus aegris hoc paroxysmo correptis, intermisso erat paucis horis ante mortem ab omni febre sympio matibusque. An cortex magna quantitate hoc tempore ingestus aliquam attuli fiet utilitatem P experimentum certe fecissem ; sed nunquam suspicabar pa-roxy mum reversurum. Haud pejorem exitum habu .istet morbus. D. estant
477쪽
Restant symptomata quaedam tollenda vel minuenda, quae aegrum, durante vel cessante morbo, excruciabant. Dolor capitis revera huic morbo familiaris. Hoc symptoma tam grave est, ut dies noctesque aegrum excruciet, aliquando in anteriore, aliquando in posteriore capitis parte situm. Epis pastica parva tem poribus applicata omnino tollebant. hae pe antea e X- pertus fueram, dolorem capitis minui parva inflammatione in temporibus excitata, applicatione exterioris pellis citri ad haec loca, cogitabamque, si majorem inflammationem ibi excitare poteram, majus beneficium consecuturum. Et is pasticis experimentum feci, et res ad votum successit: Quinquaginta enim hoc symptoinate laborantes paucis horis liberabam.
Vix credibile qu anta vis hisce inest ; spatio enim quatuor horarum tollitur hoc symptoma CXcrucians. quod
aliter per plurimas septimanas duravisset. Saepius au fugiebat hoc symptoma, parvis epispasticis temporibus applicatis, quando ne hilum quidem profecerunt epis pastica magna inter scapulas applicata. Experientiare iterata comperi, quod quo propius ad locum affectum applicantur epis pastica, eo meliorem effectum habent.
Saepe evenit ut tota membrana cellulosa, immo abdomen, aqua impleatur. AEger post remittentem hydrope laborabat; sed, superveniente di arrhoea naturali, ab aqua omnino liberatus fuit. I sic natura ipsa methodum medendi demonstrat. Sed plerumque, propter imbecillitatem, hanc viam sequi haud ausus fui. Egregie proficiebant ad aquam tollendam incisiones ad pedes, per quas aqua gradatim emuebat tota, non solum e membrana cellulari, sed etiam ab abdomine, uti
478쪽
uti vidi. Hoc sine virium jactura perficitur, corroborantibus eodem tempore propositis. Nihil febre hectica magis curatu dissicile in arte medendi scio. Est error aliquis in diaeta, vel in tem pestivus corticis usus, qui hanc sebrem excitat. Nullas habent querelas, nullum patiuntur dolorem, sola adest sitis pulsusque celer : Hac febre impeditur omnino restitutio sanitatis. Ad hanc tollendam conducebant repetitae sanguinis missiones parva quantitate, et epis pastica saepius repetita. Qus ad medicinam prophylacticam observatum erat,
quod milites corripiebantur in majore proportione, quam centurion CS, quod temperati citius, quam bibaces, vim morbi sentiebant. Plurimos scio ab libem orbo servatos cortice cum amaris. Conveniebant quoque lene exercitium, Vinum rubrum, balneum frigidum, fumataque ni cottana. Caveant omnes a nocturno aere, praecipue matutino, et ab isto potu, Punt happellato. Nunc pauca sub specie quaestionum veniunt, de quibus non adhuc mihi certe constat. laesi. I. An humiditas omnium remittentium in. termittentiumque febrium causa sit 8 In hisce duabus descriptis constitutionibus, praecipue postrema, clare patet humiditatem harum remittentium Veram causam fuisse. An non sequitur, quod aliarum causa sit 8 Eadem in aere humiditas ortum praebere videtur intermittentibus, quia I. Veniunt temporibus anni humi dissimis, nempe, vere et autumno. 2. Aufugiunt tem
poribus siccissimis, nempe, hyeme et aestate. 3. In locis aquosis, paludosis, Flandria, Hollandia, Zelandia s
479쪽
dia, Effexia, Cantia, comitatu Lincolniensi, semper
habitant. Dolendum est, quod humiditas aeque ac calor non semper mensuratur ope hygrometri, quia haud minores in nostrum corpus effectus habere vide
Quaesi. a. An sola inter remittentes et intermittentes differentia proveniat a calore praeterito Vel praesenti ξ Hi morbi, uti videtur, ab aeris humiditate proveniunt, causaque ergo debet esse, qua major febris in uno, quam in altero, oritur. In hisce duabus constitutionibus descriptis, calor praegressus maXimus erat, quo humores nostri ad majorem putredinem ad-Vehebantur ; ergo major aptitudo ad motus febriles. Observationes quoque Wintringliami, in suo Commentario Nosologico, hanc sententiam quoque confirmant; nam calida tempestas decimi sexti anni, decimi septimi, decimi octavi, decimi noni remittentes producebat. Annus vigesimus non egregie calebat, ergo grassabantur intermittentes et remittentes ; aestas vigesimi primi frigida, humida, et pluviosa intermittentes solas habebat. Ergo ad intermittentes producendas convenit humiditas, sed ad remittentes non solum requiritur humiditas, sed certus caloris gradus. A laesi. g. An humiditas operetur fibras nostras relaxando i Quomodo agat in nostrum corpus ad moriabum producendum humiditas, haud tam facile dictu est, neque ab aliquo tentatam explicationem adhuc scio. Quaestio accuratam disquisitionem meretur. A- quae effectus est, ut, quando partes animalium perva dit, particulas constituentes a se dimoveat, attractionem
480쪽
nem minuat, fibrasque ex hisce particulis constitutis longiores faciat ; sed hic non sistit ; impedit quo minus se restituant hac naturali elasticitate qua pollent. Fibra enim elongata iterum suum locum recuperat, dum nihil impedit ; sed particulae hae aquosae non permittunt. Hoc facile experimento patet in corio et intestinis selis aridis. Non tantum effectum in naturali quam in arida si bra potest habere aqua, attamen quantum sufficit ad vigorem earum distrahendum, sed
quo subtilior et quo magis comminuta aqua, eo sortior ejus vis. Omnibus notum est, quantam rela Xandi potestatem fomentationes habent; sed pars non in
lamentationem immittitur, lana enim in viribus ejus imbuta et fere ad siccitatem pressa partem morbosam circumdat, et particulas ejus avolantes cum illa communicat. Vapor aquae, cum parte communicatus per fistulam, plus mihi videtur relaxare, et majores effecistus praestare, quam methodus praecedens. Saepe enim celeriorem progressum una hora vapore aquae
feci, quam quatuor horis fomentatione. Humiditas aeris in hisce aquosis particulis, Per atmosphaeram volitantibus, consistit; ergo estectus antea descriptos praestabit. Corpus enim humanum, in aere humido degens, semper lamentatur aquosis istis particulis, magis magisque relaxatur, donec cum sanitate haec relaxatio haud amplius consistere potest. Suaest. q. Annon e vi fibrarum diminuta sequitur impedita perspiratio Sanctoriana 8 banitas hominum extruitur perspiratione insensibili. Quantitatem et normam hujus excreationis primus Sanctorius in Italia invenit et ponderavit. Dolendum est quod nudasii a
