장음표시 사용
481쪽
su a experimenta non mundo proposuis et, sine futili illa et erronea ratiocinatione quam saepe amplectitur. Dicit quod aer externus, per arterias in profundum corporis penetrans, potest reddere corpus levius et gravius ; levius si tenuis et calidus, gravius si crassius et humidus sit. Iii sexto, sect a. aqua gravior Ct aer coenosior et ponderosior convertunt insensibilem perspirationem in ichorem, qui retentus et deinde non resolutus magna ex parte in cach ex iam facessere solet. In octavo, sect. 2. in coenoso prohibetur perspiratio, meatus implentur, sed non densantur, fibrae laxantur, non roborantur, et pondus perspirabilis retenti laedit et sentitur. In proximo non solummodo dicit quod perspiratio retinetur aere coenoso, sed quod fibrae etiam laxantur. Experientia ergo testatur quod humi ditate perspiratio impeditur : Quomodo fiat, videamus. Haec secretio insensibilis provenit ex vasis minimis hiantibus in cute : Ut materia haec subtilis promoveatur in vasis, et ex corpore expellatur, nec ectario requiritur vis et actio quaedam in ipsis vasis ; sed haec viselasticitate fibrarum dependet, quae minuitur humiditate aeris; ergo retinebitur materiae perspirabilis iportio ad sanguinem inflammandum, morbumque fui generis producendum. Ad hanc rem firmandam te .sior experientiam ; pulsus enim meus pulsationes septuaginta sex perficit spatio unius minuti, aere sicco; sexaginta septem solummodo, aere humido, uti periculo saepius facto comperi. Fortasse quoque in prima fortius quam in secunda tempestate pulsat, sed nullam virium certam mensuram habemus. Hinc ratio facilli me patebit, quare die coenoso corpus gravius sentitur, mens vacillat, ingeniique acies hebescit.
482쪽
R aest. s. Annon a fibra laxa perspirabilique materia, summe exaltata et retenta, rite suat febris certis temporibus remittens y Nihil magis veritatem causae demonstrat, quam facilis symptomatum deductio ab hac ipsa causa. Perspirabilis materia retenta et laxa fibra originem tali morbo praebere valent. Quan do febris a retenta perspiratione Oritur, cor arte riaeque cum majore impetu et velocitate, quam ante, sese contrahunt. Ab hac vi resistentia cutis, antea hu-
miditate relaxata, superatur, materiaque febrilis per vias culaneas secedit. Attamen tantam sanguinis inflammationem vis vaserum superare non Valet; ergo febris adhuc remanet, sed non tanta quanta antea, Eadem remanente relaxatione, iterum impeditur perspiratio, iterum redit paroxysmus, iterumque in sudoribus terminat. Hinc oriri videtur febris remittens. Sed haec omnia, ea qua par est modestia et diffidentia, Professorum judicio subjiciuntur. Morbi hujus pro virili observati historiam describere, a proposito haud alienum fore putavi ; praecipue cum in hoc celeberrimo medicinae emporio summum gradum ambientibus solenne sit peritiae suae specimen aliquod
483쪽
Ex Auctoritate Reverendi admodum viri,
ACADEΜ ῖ ED IN BURGENAE Praefecti;
AmpIissimi SENATUS ACADEΜICI consensu, Et nobilissimae FACULTATIS ΜEDICAE decreto,
SCOTO-BR IT ANNUS. Ad diem et a. Augusti, hora locoque solitis.
485쪽
Vicecomiti AIR THRAY, Domino HOPE, &c. Amplissimae curiae ad politicam apud Scotos administrationem dirigendam Constitutae Ex proceribus uni: Ad summa reipublicae onera sustinenda idoneo, Si dulce et honestum otium omni negotio pulchrius non haberet; Cui Deus divitias, et quod rarius Artem fruendi dedit; Qui ad ostentationem nihil Ad conscientiam omnia refert Recteque facti mercedem; Non ex populi sermone, sed ex facto petit ;Cujus inter caeteras Virtutes Egregiam animi liberalitatem; Imprimis testatur Nosocomium regium Edinense Munificentiae ejus publicae
Patrono suo, summopere colendo, Has studiorum primitias Sacras esse vult
487쪽
UUM hujus academiae legibus, non sane scribendi pruritu impulsus, dissertationem quandam medicam hac occasione edendam mihi incumbat ; morbum tractandum suscepi, cognitu facilem, curatu vero saepe dissicillimum ; qui Icterus, Aurigo, Morbus Regius, et Arcuatus, auctoribus Graecis aut Latinis, appellatur ; lingua nostra vernacula, the nundice. Hic subito quandoque accidit, nullo symptomate praevio; saepius autem antecedit dolor in hypochondrio dextro acutus, nonnunquam obtusus, cum sensu pon-
488쪽
deris, lassitudine, inertia, et somnolentia ; cutis, ungueS, et praecipue tunica oculi albuginea, insolita flavedine dehonestantur. Urina interim flavo rubra apparet; et, immersa lintea aut chartulas, croceo colore tingit. Saliva quae in homine sano, insipida est, quandoque amarescit ; cibosque suo sapore inquinat. Haec symptomata plerumque comitantur sitis, cibi fastidium, nausea, aliquando etiam Vomitus. Flatibus, torminibus, borborygmis, saepe vexatur aeger. Foe-Ces alvinae pallent aut albescunt, et pigra stringitur alvus. Adulto morbo, spirandi dissicultas, cordis palpitatio, singultus, et praecordiorum angustiae, accedunt. Dum in dies crescunt lassitudo et inertia ; objecta externa flavedine tincta apparent ' ; prurigo saepe et cutis ariditas adsunt. Morbum denique inveteratum excipere solet hydrops medelam haud admittens '; aut lenta febris accidens, aegrum emaciatum e medio tollit. Experientia medicos docuit, Icterum optime sanaridi arrhoea biliosa superveniente, quandoque etiam sudoribus copiosis, vel etiam urinae hypostaticae pro-
Icteia causa in genere videtur esie, quicquid ductus biliosos, cysticum nempe, aut communem, ita occludit, aut male assicit, ut bilis praecipue cysticae exitum in intestinum duodenum prohibeat. Namque Icterus non adeo ab impedita, in hepate, bilis secretione, oriri videtur, quicquid dicant auctores fere Omnes Veteres, et recentiorum nonnulli, quam
489쪽
quidem ab ejusdem jam secretae et elaboratae, praesertim, ut opinor, cysticae, repulsa et regurgitatione in sanguinem, quem suo colore, sua amaritie, caeterisque qualitatibus, inficit. Saepe enim observantur ingentes hepatis schirri, abscessus, aliique morbi; quibus vel parca admodum, vel nulla fieri potest, bilis secretio, sine tamen Ictero
Sunt qui inter hujus morbi causas memorant, nimiam bilis visciditatem et crassitiem ; sed si nimis crassa esset, quae per ductum cholidochum eiu ueret, Ionge ineptior foret, qui per canales incredibiliter angustiores in sanguinem retroiret. Opinioni vero huic repugnare videtur historia morbi cujusdam; ubi nullum Icteri signum apparebat. Inspecto autem cadavere, vesica fellea in immensam molem distenta, bili multo viscidiore ac in statu naturali '. Causae praecipue quae hunc morbum producere o servantur, sunt :
Imo, Inflammatio. ado, Mucus tenax, ductus obstruens. 3tio, SpasmuS.
to, Calculi ductibus impacti. sto, Tumor Vicinus, schirrosus praecipue, ductus
comprimenS. 6to, Ductuum concretio.
490쪽
Cuivis interim in anatomicis versato patebit, has causas vel solum ductum cysticum assicere posse, quo casu bilis hepatica continuo, et quidem aucto rivo in duodenum profluens, chylopoeli absolvendae inserviet; vel ductum communem occludent et obstruent, unde nascitur Icterus longe deterior, pluribus et gravioribus phaenomenis itipatus ; quum hepar, congestis humoribus gravatum, nullatenus in intestina se exonerare possit, et alimentorum concoctio, utriusque bilis ope et virtute, destituatur. Imo, Licet hepatitis, seu acuta hepatis inflammatio saepe contingat, et quidem facile subsistere possit sine utero ; nemo tamen, ut opinor, inficias ibit, quin si inflammatio ad membranas ductus cystici aut communis propagetur, aurigo etiam inter reliqua morbi hujus symptomata evenire possit. Tunicae enim ductuum inflammatione tumescentes, meatum intercludent; adeoque bilis egressum in duodenum intercipient. Hinc Icterus quandoque hepatitidem comitatur ; saepius tamen deficit.
Haec Icteri causa, febre, aliisque inflammationis signis, distinguitur.
Ido, Mucus tenax, aut viscosa quaelibet materies, ductuum meatus, horumque orificia, ita quandoque obsidet et opplet, ut exitum bili egressit rae praecludat. Talis autem in ipsis his canalibus sponte quandoque nascitur, quum initar intestinorum tunica interiori villosa, multis lacunis mucosis, reserta instruantur. Hanc Icteri causam esse, quae remediis facile cedere solet, merito suspicari licet; cognita praesertim ae
