Roberti Boyle, ... Opera varia, quorum posthac exstat catalogus. Cum indicibus necessariis, multisque figuris aeneis Exercitationes de atmosphaeris corporum consistentium; ... Ab honoratissimo Roberto Boyle ..

발행: 1680년

분량: 102페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

33 De NATURA DETERMINATA

Complura alia Exempla nobis in Medicorum scriptis occurrerunt, quae jam. traditis adiicere supersedeo , clim,ut verum satear , admodum de veritate eorum dubitem , utut quorundam ex iis Scriptores fama inclaruerint. De caetero , plerarumque rerum,jam ex Authoribus lide dignis traditarum , probabilitas confirmari ex eo potest , quod in ulteriorem dii tinctae Effluviorum naturae probationem nunc subjectum eo. Ea verb insigniter evincetur, si Medicamenta, quae benigniori magisque familiari, quam venena, sunt indole & operatione,potis suerint in quibusdam casibus retinete , in particulis suis invisibilibus in Aere vagantibus , eandem c quamvis non tantam ) vim purgandi , qua pollere noscuntur quando tota substantia hauriuntur ore. Hac de re alibi, alia occasione, Exempla quaedam tradidi ; quibus nunc adiiciam , notum mihi ei se Medicinae Doctorem,

qui passim purgatur Electuarij cujusdam odoribus Halitibusve , cujus operatio Cathartica,quando substantia sua hauritur,nonnisi esse languida solet. Alius,mihi familiaris Medicus,cam magnam Radicis Hellebori nigri copiam diu curasset

tundi in mortario,plerique eorum qui in conclavi illo erant, inprimis verb ipieTunsor,eo ipso fuere purgati,eorumque nonnulli satis vehementer. Et Dinim-mus Sennerim alicubi assirmat,ipsum odorem Coloonthio in quibusdam elle purgatiVum.Nec praetereundum est flentio,in canibus a me commemoratis Exhalariones occultis qualitatibus praeditas, c Catharticorum quippe medicaminum

qualitates talibus accensenturi in aerem ascendere, nec tamen calore externo e corporibus,quibus inerant, expelli.

Et si hoc loco Exempla allegate vellem operationum L filuviorum ejusmodi,

quae non migrant in Aerem,operantur tamen solo externarum corporis partium contactu, afferre Instantias pos Iem non Purgantium duntaxat, sed Emeticarum qualitatum in Medicamentis quibusdam,citra haustionem ore factam, citrave injectionem Instrumentis peractam,operantium. Sunt & alia, praeter hactenus tradita, Exemplorum genera,quae determinatam . arguunt indolem in Effluxibus quorundam comorum in aerem trajectis. Probati Authores narrant, Vmbram arboris IVLindis, otiosae, vehementer laedere caput,

adiiciuntque magnae noxae instantias , quae exinde pullulaverit. Et quanquam ipsa Vmbra, qua talis,malorum aded effectuum probabiliter rea non sit;vicinae tamen Plantae EstJuvia noxia satis esse capiti possimi. Ego enim, qui nocivae istius indolis opinione praeoccupatus non eram , proindeque citra Laesitationem ad Iu- glandium umbram in aestuantibus regionibus me recipiebam, experientia adductus sui ut crederem, posse eam aliis inserre Cephalalgiam , cum eam inferret mihi, qui Dei beneficio,parum eram , atque etiamnum sum,illi malo obnoxius. Atque hoc in mentem mihi revocat Observationem , in quam inter ingeniosos quosdam, qui Americam permeaverant, viros incidi, qui passim omnes obsic rant , quodam Concive nostro speciatim idem notante , de venenosa Arbore istanc hine o, non modb ab esu fructuum plantarum venenatarum abstinere v

lucres , sed & quasdam earum ne quidem insidere arboribus ejusmodi velle. Id quod ca de causa memoro, qubd probabiliter eas Natura noxio quodam odore .liave halitu, advolantes aves , offendente i doceat tales arbores devitare. Et

in in emini,

52쪽

memini, quosdam ex Navigatoribus nostris regulam hanc sis,quibus soli 3 appellere contingit in Insulis littoribusque incognitis, praescribere, licere scilicet citra periculum iis . uctuum partibus vesci, quas illi perceperint Volucres,ceu benignas Praegustatrices,phisis adinomordiile. Mevius Florentium a Sennerto citatus narrat de Ombardo quodam , eum, cum in domo quadam, cujus nomen addit,in urbe Florentiae , ingentem araneumn gricantem ad flammam candelae tam incautὸ cremallet ut halitus illius suis natibus attraheret, mox vehementer suisse perturbatum , inque deliquia animi prolapsum , totaque nocte sequenti circa praecordia perquam male astet bina pulsa Med languido ut vix percipi ullus potuerit': quanquam postmodum Theriacae, Diamosci,& pulveris Zedoariae beneficio fuerit restitutus. Mentem subit, me aliquot abhinc retrb annis, clim essem in Hibernia, plantam aliquam quibusdain regionis illius locis peculiarem ,) quam incolae Mambu vocant, decerpsiste , idque ob miras traditiones quae de ea circumferu'tur, quarum praecipuis noli subesse verum expetiundo deprehendi. Exploratum ta- men habens, satis miras & violentas esse ipsius operationes , lubens obsequebar primario Medico illius regionis , qui, ut ipsi modos quosdam eam corrigendi Proponerena , rogitabat : Dumque ipsi exeonerem unum , qui requirebat illius contusionem, narrabat mihi ea occasione , se, Extractum ejus cum Aceto consecturum, justille lervum suum , ut eam probe in mortario contunderet; quod climexequi incepisset servus, ipsum mox obsequii sui poenitentia ductum stitisse. Et Medicus ipse , quamvis in mediocri distantia constitutus, adse sensit corpuscula in aerem inde emisia, ut caput ipsius, inprimis vero Acies , ad enormem de-LOrinemque molem intumesceret, tumore illo ad insigne temporis spatium du- Non vacat multa alia Exempla afferre Determinatae naturae Effluviorum fatis exhilum quae ner aerem vagantur; nec oeus fortasse id suerit, dummodb revolvere tecum placuerit haec duo quae nunc subiungam. Prim est, multa corpora Odorifera,uti iunt Ambra,Muscus,Cibetum, Jcc.quemadmodum totius substantiae suae adhaesione suffiimigare potis sunt Pelles, Linteamina, &c. sic progrestu temporis ivllire corpora quaedam ad recipiendam actionem eorum disposita, licet ab iis longius distent. Iterum, in Febribus pestilentialibus, pluribsisque aliis morbis contagioss, puta Peste,Variolis, vel Morbillis, eundem Determina

tum morbum inficere lanos, non immediato duntaxat infecti hominis contactu, eoede citra eum, solo nempe halituum contagiosorum interventu , qui ex corpore ejus in ad rem di manant. Atque his ita enarratis , quae a Te expendi velim, claudam hoc Caput Experimento, quod fortasse magnam ejus partem non leviter Onfirmabit. LMecum igitur revolvens, quem postem optimum excogitare modum , quo ostenderem ad oculum,Effluvia citra calorem evecta, & per aerem volitantia, O retinere suam indolem pol se,cr effectus producere in determinata corpora, quos

e vulgo Philosophus qualitatibus occultis adscriberet ; recordabat , deprehemuiue me per Experimenta , aliis conliliis peracta, vo latilia Sulphureaquς

53쪽

salia ita operari in Acida quaedam , Mercurio sublimata , ut mirabilem pri

ducerent diversitatem Colorum , inprimis vero colorem Atramento sum ; qua

de causa probabile judicabam , instituto meo satisfactum iri s. luenti Experi

mento.

Capiebam unciam , & amplius , volatilis istius Tincturae Sulphuris, qualem alibi' Te docui , conficiendae scilicet ex Calce viva , Sulphure cic Sale Anam niaco ; eamque concludebam phiala , duplicis saltem illius quantitatis capaci.

Tumque accepta papyro, cui aliquid inscriptum fuerat atramento visum fugiente, eam sex unciarum spatio a phiala seposui, quae, deobturatacdmelset,incipiebat,admitto aere, albicantes fumulos in ipsam emittere , quorum beneficio; quod chartae inscriptum erat , nequicquam obstatue ejus a liquore distantia,mox s. se legendum praebebat, quanquam non ita subito plane ac si charta, eodem liquore limpido conscripta, ad eandem distantiam directe super orificio phialae teneretur. Cumque aliquot mundae papyri schedas conscribi curallem , idque novo calamo tincto in liquida solutione Sublimati facta in aqua, volupe crat visu, aliquas extiteris nonnullarum schedarum , ad commodam a phiala distantiam p ositarum, factas futile plane legibiles, hasque magis, illas verb minus nigras , pro varia earum a liquore fumante distantia , aliarumque circumstantiarum diversitate , appara se. At magis mirandum erat, me qualdam ex schedis illis, licet latere illo, quod conscriptum erat, averso , directe super phialae orificio tenente vel collocante, umquam contentus in ea liquor aliquot pollicumspatio esset orificio ii ferior, latentes tamen literas non modo factas fuisse legibiles, sed conspicuas δε, tio quartae partis minuti horarii, accurato horolosio, rei ejusmodi apto, menturatae, experimento pluries repetito. Atque , uti observanti est obvium ; in quibusdam circumstantiis Liquorem sumantem solutionemque Sublimati Praecipitatum mirum producere, argentei propemodum coloris; ita in Experimentorum nostrorum uno alterove invenimus colorem similem, a liquoris illius halitibus productum in aliqua Atramenti illius excoloris portione. Neque adeo necerum est liquorem adhibere visibiliter sumantem ad liquorem invisibilem in distantia denigrandum. Etenim in eam rem , felici succellu , non pari tamen cum eo, quod jam recitavi, binos liquores adhibuiqquibus nec Sulphur, nec Sal Armoniacum, nec Sublimatum incrat. Quae alia Experimenta peregerim Volatilis nostrae Tincturae sulphuratae beneficio, hoc loco commemorare nil attinet: Unicum duntaxat Expetimentum,llodsortasse mirum satis Tibi videbitur , non omittam, quia non confirmabit isodo Experimenta praegressa, sed & magnam partem Exercitationis praecedentis,ostemdendo scilicet insignem Subtilitatem de vim penetrativam Effluviorum, quae potius languide emitti, quam agiliter evibrasi videntur. Postquam igitur chartae alicui aliquot literas soluto Sublimato inscribi cu-xallemus , complicavimus chartam hanc , conscripto latere introratim versae, eamque inclusimus medio lex soliorum chartae , supra se invicem positorum,

54쪽

EFFLUVIORUM

non vero intra se invicem immis turn , ad sorinam insuper Epistolae ordinariae complicatorum , ut marginibus chartae includentis intra se invicem insertis, non pollent sumi in chartam consccipiam nisi folia ipsa penetrando pertingere: Hoc tacto, illud fasciculi latus,in quo commil Iura nulla erat, & cui, si deberet aliquo transmitti, Inscriptio esset appingenda, phialae orificio se perponebatur, quod ut jam ante monitum aliquot pollicum spatio superficiei liquoris sis perius erat, ibique per minuta decem relinquebatur;quibus elapsis,cum chartas tollerem aperiremque, invenimus, halitus talia omnia , cui conscripta inclusa fuerat, pervasisse. Etsi enim folia non apparebant decolorata alterat ave, antὸ latcntes tamen ch racteres conspicui erant.

Non suppetit mihi otium disquirendi , an de quousque juvare nos Experimentum hoc possit ad quosdam Tonitruum effectus explicandos , vel etiam in explicando mirabili illo Phanomeno in priori Capite delibato quod nuper in Regno Neapolitano accidisse perhibent, post ingentem illam Eruptionem , quam

dicunt exceptam suille Crucium antehac memoratarum apparitione,quarum nonnullae in interioribus linteaminum , cum cura plicatorum , partibus deprehensae fuerunt. At de his aliisve hujusmo . nunc dii serere non vacat, possitne scilicet ab Experimento nostro quicquam de sumi, quod apic queat ad explicationem eorum adhiberi. Qua de causa nil amplius adiiciam, nisi qubd deinceps, ulteriori Experimenti gratia, librum accepimus imprel Ium, qui tuin sortὸ ad manum erat, quemque instituto nostro prae aliis aptum judicabamus, eb qubd solia ejua, lata cum essent,commodias possent chartam parvam, in eorum medio collocandam,a late-rali Exhalationum accessu praemunire. Inserta itaque libro huic charta illa, eoque orificio phialae apposito, quanquam duodecim omnino folia iis interposita essent, literae tamen illae,qaibus contingebat omnium directissime collocari, atramentosae redditae fuerunt brevi trium L ad summum J minutorum spatio;quamiis liquor ille tamdiu fuerat asservatus, totiesque faciendis Experimentis deobturatus , ut probabile sit,eurn permultas ex maxime spirituosis adeoque penetrativis partic

lis suis deperdidisse.

55쪽

n8 INSIGNI EFFICACIA

EX ERCITATIO

INSIGNI EFFICACIA

EFFLU VIORVM.

Ut in rebus naturalibus aestimandis negativae sensuum suorum ii formationi, Ratione non ut par est consulta, nimium fidere solent, parvam admodum, levemque tantam utplurii mim habent de potestate & efficacia Uuviorum opinionem. Imaginantur vero ejusmodi minuta corpuscula si talia elie concedunt quae maximam partem haud apta sunt ad agendum in tenerrimum agillimumque lenium, Visum, nullam in alia cor ora notabilem operationem habere posse.Sed enim hunc errorem ejusmodi es Ie reor, qui, quemadmodum minime Philosophos deceat, ita non parum ossicere,cum ipsi Philosophiae,tum sortassis etiam Medicinae poterit. Quare etiamsi instituti mei natura impraesentiarum id non exigeret,

argumenti tamen momentum me invitaret ut ostendam, aeque male landatam ac nocivam elle hanc Suppositionem. Re autem vera, si subjectum hoc attente consideremus, possumus observare; Quamquam Verum sit,caeteris pari ,corporum magnitudinem plurimis in casibus, contribuere huic ipsorum in alia operationi; tamen,cam materia vel corpus, in praecisa tua natura. sit iners & motus expers subjectum , massae partem unam agere in aliam nonniti ex locali eius motu, cujus operationes Acilitatitur,diversificanturque per figuram, molemtatum, texturam , cum Agentis, tum Patientis. Quare, si corpuscula, etsi admos minuta,satis numerosa sint,debitumque in tus gradum obtineant hae quoque particulae, praesertim apte consormatae, quando eas contingit corpori occurrere , quod texturae suae congruitas disponat ad eas potis luis admittendas, ipsarumque seu amicas seu hostiles impressiones recipiendas; talia in patiente pollunt operari, qualia visibilia, multoque crassiora corpora, at minus convenienter dc conformata dc mota, omniab inepta essent in eodem corpore ellicere.

56쪽

Et qud minori me cum dissicultate allerere sinas, coiporum Effluvia, utcumque minuta, eximia praestpre posse , observem liceat; sex saltem esse vias,quibus corporis Effluvia notabiliter in aliud possint operari: a. Magno emissoruna corpusculoruin numero ; 2. Penetrante & pervadente natura sua ; 3. Celeritate aliisque motus sui modificationibus ; q. Congruitate & incongruitate molis N consorinationis ad corpora in quae debent agere ; 3. Motibus unius partis iustam , quos excitant vel inducunt in corpore in quod agunt,pto structurae ipsus ratione ; de 6. Aptitudine ac vi qua facere possiant ut magis Catholica Vniversi agentia ipsa adiuvent. Quamquam vero sussicienter fortaste probari queat, multos este casus , in quibus coipus,quod particulas emittit,in aliud corpus no tabiliter agere possit, hac vel illa e singulis rationibus modd a me recitatis ; paLsim tamen res magni momenti perficiuntur duorum pluriumve ad eundem esterium Concurrentium societate. Quare cum in sequenti scripto Instantiam aut Phaenomenon ad ullum E supra memoratis Capitibus refero, velim intelligi, me

pro pximario illud Capite duntaxat habere,ad quod praecipue illa instantia rclar

tur citra exclusionem resiquorum.

HAEc vero velut concessa a flumens , quae sicut spero suffcienter in priori Tractatu de Subtilitate Effluviorum probata sunt; facile concessum iri autumem, corporis emanationes perquam minutas esse posse ; unde recte inferri. queat , parvam materiae portionem, magnam ipsorum emittere multitudinem poste. Magnum autem agentium numerum , multis in casibus ipsorum compensarcparvitatem posse, tum praesertim, cum per modum uniud agunt ut loquuntur, fortasse facilius concederetur , si eam in rem aliqua: familiares instantiae animaru

verterentur.

Non solum leviores illas terrarum Eluviones,quae vicinos operiunt campos, sed eas quoque, quae integras regiones submergunt , formidandas inundationes fieri videmus a corporibus singulatim ita minutis ac sunt guttae pluviae , quando adeo consertim decidunt, ut Nimbum faciant.Sin iliter talium minutorum corpusculorum aggregata, ac sunt arenae grana, simul sussicicnti numero cumulata, brevia ericiunt,in quae maximae naves interdum impacta confringuntuI,quimino pluribus in locis ipsi mari limites ponunt.. Et quamquam pulveris pyrii granum unum alterumVe aut tertium , non eam habeant vim , ut multum noceant, duo tamen vel tria ejusmodi granorum dolia inflammata satis sunt ad naves ac domos dissipandas , ruique prodigiosas ess-ciendas.

Sed ejusmodi instantias a parvis quidem, attamen visibilis nolis , corporibus suppeditatas, multiplicare desinam, quamprimum indicavero, ipsas memoratas. Fulviae Pri a continere ex conssuentibda vaporuin multitudinibu4 communiter 'int

57쪽

44 De INSIGNI EFFICACIA

in ipsarum ascensu invisibilibus;conaborque propositum ostendere duabus tribus

ve instantiis ex Invisibilium particularum operationibus deductis. Ac primb, quanquam Aquei vapores omnium, inter Esiluvia nobis cognita, imbecillimi ac minime efaces reputentur; attamen cum Pluviae tempestate, idisorum multitudo per a. ra dis Pergitur, exindeque ad agendum in corpora pluviae objecta disponitur , tum iptorum operationem valde esie notabilem videmus, non in salibus modo dillis luendis , quales sunt Matini,Tartarei,&c.atque in putrefacientibus mutationibus , quas in corporibus plurimis producunt ἔ verum

etiam in ea, quam in quercinis aliisque solidis lipnis faciunt, intumescentia ; difficultate illa teste, quam in aperiendis claudenditque soribus, pixidibus, arculis alii hae ligneis fabricis, cam imminente pluvia, tum pluente coelo , saepὸ reperimus;tametsi alioquin eae fabricae tacili motu,ob aptas idoneasque sibi confirma

tas cavitates, prius aperirentur.

Illud quoque pollem urgere; Chelium aliorumque Musicorum instrumentorum chordas, etsi latis firmas ad magna pondera sustinenda;tamen si penitus te ut saepe fit in relinquantur, superveniente humida tempestate non sine impetu sonituque disrumpi .sed magis ad meum faciet scopum si hac occasione,quod alias fisus annotavi commemoravero: Cupidus scilicet experiundi quid multitudoaqueorum vaporum posset,extremo funi,longo quidem,sed non cras Io , trochle que ex parte bustentato, plumbeum pondus sic appendi feci,ut humum non tangeret;cumque pondcri sit temporis ad extendendum senem quantum pollet dat esset,liumente tempestate animadverti, aqueas particulas,invisibiliter in aere abii dantes. sic in funem egisse,eumque sic contraxisse,ut is appeosum pondus centum circiter librarum,si recte memini, elevaret.

Invisibiles vapores E pariete cubiculi,gypso vel calce recens inducti, emuentes non iis sensibiliter nocivi l unt,qui in transitu duntaxat illud visunt,uel tantillo

temporis ibatio in eo morantur,etsi carbonum ligneorum foco instructus. sit caminus: Verumtamen multas habemus instantias eorum,qui vel una nocte in ejus. modi locis cubantes,sequenti die,aut etiam citius, multitudine noxiorum vaporum,qui eo tempore cilluxerant,sui cati fuere. Atque hic ad rem es Ie arbitror illud observare;nimirum,magno nobis adiumento fore ad multitudinem EHuviorum animadvertendam,magnumque ab illis es-fectum expectandum,s consideremus,ea non una vice consertim E corpore ea suppeditante emitti, sicut globuli e bombarda grandinatim eiiciuntur,sed tanquam ventos vaporosos ex Isioli pila probe calfacta emanare,aut tanquam aquas e sonte, continuata scaturigine,ubi recentes semper particulas urue alteris succedunt; adeo ut,etiamsi tot cfiluvia corporis, quot uno emitti tempore pollunt, sat serent numerosa ad agendum in superficiales duntaxat ejus partes, nihilominus sequentis

minuti emanatio,paulo penitius intrare possit,ac minimis quibusvis temporis particulis talia stipplementa suppeditantibus , & sortasse vapores jam introgresses urgentibus,particulae tandem in permultos invasi corporis poros intrare,adeoquem penicillios pervadere Parica queant. .

58쪽

PErgo nunc osten re secundo loco subtilem atque penetrantem Effluviorum

naturam,sua multitudine,multis in casibus, cooperari polle ad insignes effectus producendos. Eilluvia veri, penetrantis admodum est e natui ae , compluriabus evincere exemplis possumus , quamquam nunc quid cur ejusmodi sint haud inquiramus. Non solum enim Aquae sentis Spirusque Nitri invisibiles vapores tirplurimum exiguo tempore S loco frigido sc penetrant subera,quae vitra illa,quibus continentur, obturant, ut ea in flavam pultem redigent ; ted ipsae quoque Mercurii emanationes, interdam instar coagulati aut fluentis Mercinii, in capitibus ossibusque eorum qui inaurant, vel Venerea laborant lue, si diuti vel imprudentius illius expositi sumis fuerant, repertae fuerunt, licet nunquam Hydrargyrum in crassa sua substantia per os hausistent. Ac nimium saepe Gymici reperiunt, in suis Laboratoriis , Sulphuris, Antimonii, Arsi nici, aliorumque diversorum mineralium sumos efficere , ut ii vacillent ac fortassis etiam cadant, qui absque debita cautione vasa tutant, quibus ea distillantur sublimanturve. Cujus equidem rei complura exempla , sane tristia, mihi suppetunt. Atque deiptarum fumorum Animalium vi penetrativa persuaderi facile pollumus; si coii- rideremus , quam cit 3 tempestate pestilenti, contagiosas, quamquam invisibiles. exhalationes cor pervadant, aliasve internas partes inficiant. Tamessi autem in pluribus horum casuum ad contagionem invehendam adiuvet sanguis, tamen antea parti. ulas morbificas ingredi corpus oportet , quam sanguinis inficere Massam queant. Ac in iis quae eminus a Torpedine inseruntur stupefactionibus, quae praecipue partes assiciuntur, eae neetuosae sunt,cum manus,lum brachii; quae quidem eorum membrorum & intimae sunt partes de munitissimae. Spiritus quoque Salis Armoniaci Egomet ad olfaciendum conficio, cujus invisibiles s

mi, calore haud excitati, adeo penetrantis naturae sunt,ut non mota nares, Oci

los, gutit ira, saepe quoque stomachos eorum quos pervadunt absque tamen Emetica facultate ) potenter alliciant, sed etiam clim olfaciendi organa se obit ructa es lent, ut neque suavibus neque scelidis asscerentur odoribus, si penetrantes sumi & paululo mometuo sibi viam fecerint, & meatus sic aperuerint, ut paulo post alias etiam res aeger olfaceret. Eodemque penetrante Spiritu, Viro cuidam Illustri non ita pridem restituta est olfaciendi facultas, quam multis ante annis amiserat, si tamen unquam praeditus ea fuit pari cum caeteris gradu. Atque ejus generis exempla quam facile memorarem , nisi ad alium locum pertinerent. Unum luc addam ; nimirum, ipsius aquae calidae vapores ad texturam etiam duis

rorum solidorumque corporum , quae salini este generis haud se ecta sunt, solvendam esse idoneos. Id vetb ex Philosophica L ut Chymici loquuntur Dal-cinatione apparet, qua solida cornu cervini frusta in pulverem facile sciabilem rediguntur, lisper aquam suspensa, dum eorum vapores ascendunt in distillatione , de citra sornacis adiumentuin. Quae communiter in acre natant, ac singulis

ia sect

59쪽

46 De INSIGNI EFFICACIA

ferὸ noctibus decidunt exhalationes , formi roris, unde aqueae esse iudicantur, in compluribus ZO Torrida locis adeo penetrantis naturae sunt, quemadmodum ab oculatis testibus didici , ut saepe & cultros & enses in vaginis, exigua quoque horologia in suis capsulis inficere rubigine valeant, nisi in loculis utque

contectaec ircumferantur. Quin etiam in ipsemet Anglia, complura vidi corpo-Ia dura,in quae vapores in aere natantes ita penetrarunt,ut ea penitus Diabilia eti

cerent. .

Verum enimverb tot instantias, pluribus in locis, Effluviorum penetrationis exhibui, ut plures hic addere haud fuerit necellum. Qaare ut ostendam sicut a tea jam a me in hujus Capias principio indicatum est, ) Eilluviorum penetrandi mim ac multitηdinem se invicem posse multum juvare, subjungam nunc ; Non debere ut plurimum EMavia a nobis considerari, tanquam corpusculorum exam

na,quae exteras tantum corporum, quae invadunt,partes diverberenti, Ded tanquain

corpuscula, quae cum propter magnum & crebrb instauratum ipsorum numerum, tum etiam proptςr extremam partium exiguitatem, se ipsa densis copiis insinuant in minutos,quae invadunt,corporum poros, ac saepe in maxime intimas iplorum partes penetrant. Ergo, quamquam unumquodque singulare corpusculum ejusque diistincta actio parvi sit momenti, habita ratione multitudinis partium, corpus, in quod agitur, componentium; attamen, parvorum horum agentium multi tudine simul operante in correspondentem minimarum corporis,quod pervadunt, panicularum numerum idonea esse pollunt, ad potentes eficius in illud corpus quod ex ejusmodi partibus constituitur peragendos. Id quod ex eo, quod superiori Capite memoravimus, est manifestum. Neque enim lanis probabiliter ad talis tum pondus elevandum aptus suillet,etsi ventus pervehemens eum adflasset, cujus impulsu perpendicularem amisisset rectitudinem ; at valla aquearum particula rum in poros funis gradatim iiitrantium sicut innumerabilium cuneolorum multitudo, adeb dilatare potos ejus pollet, ut fila vel saleolas cannabis, ex quibus conflatus erat lanis,intumescere faceret, idque tanta vi, ut appensum Pondus tu nis abbreviationem haud posset impedire , ade6que necessse es Iet idipium exinduelevari. Saepius autem quam semel egomet cognovi solida graviaqtie mincialia. corpora in frusta dili racta suille ab a et is humiditate , quamvis ea domi probe a

pluvia munita asservaremus.

CEleritatem verb motionis perminutorum corporum , praesertim suis multitudinibus conjunctorum, posse res perquam notabiles cilicere, ex miris a gui potest effectibus accens Pulveris pytit,Auri fulminantis , Flammarum, invia tibi liter corpora , in quae agunt, tangentium, necnon Turbinum invisibiIium ex- balationum, aliarumque aerearum particularum quos Ventos appellamus. Sed doniam hujus generis Instantiae ad p.aecipuum hujus tractatus scopum non

ciunt, haud iis i notabor ; subjungAm autem alias, qua quamquam pςr sv

60쪽

militis notabiles sint, magis tamen erunt praesenti instituto congruae. Corpuscula ex quibus odores constam, ultro citroque in aere ceu in quido . vehiculo natare,a plerisque,ut Muidem reor, conceditur,nec dissiculter probatur. verlim alibi ostendi, motum Eliluviorum ex quibusdam satis odoratis coi poribus expiratorum nimis lentum elle ad sensibilem in odoratus organa imprcssionern faciendam; nili vapotes illi ad nares majore vi seriendas adjuventur ab Aere secuineos tum impellente, quando nares fluenti ad instar subintrat in inspirationis actu. Ac manifestum feci, frequenti cum Vcnatorum, tum Aucupum,tum mea quoque observatione , canes venaticos ac sagaceς, corvosque , & alia quaedam animalia, odoribus odoratisve Effluviis multo magis assci perdicum, leporum , pulveris tormentarii, &c. quando ventus ab objecto stat versus sentoria , quam cam pactem contrariam, quorsumcunque demum animalium nares observentur, modo

imbutus sit odorum fumis Aer. Quapropter inde proficisci differentia videtur, bd quando ad ventum obversae nares sunt, aeris fluxus vi sua vapores agit innsori uin, quod secus haud faceret. Agilitatem verb motus quandam requiri , ac magis quam alias conducere ad attractiones Electricas, ex ea argui potest, quam passim reperimus, Succini, Achatis, aliorumque Electricorum corporum afflicandorum necessitate, quo frictu facimus ut eos emittant halitus , quibus perquam probabile est ipsorum actionein peragi. Et quamquam alibi a me ostensum est , praecedaneam hanc frictionem haud semper ad omnia Electrica corpora exci ada aaecelsariam esse;

in iis tamen , quae sine ea quandoque attrahere feci; multo vegetior erat post at uitionem operatio, cum illa, ut ego quidem autumo , reciprocum inter stabili res partcs motum cieat, eoque ipso exoneret, &, ut ita dixerim, explodat attrahentia corpuscula . uotum quidem realis emissio, tametsi probabiliter ex iis, quae jam dicta iunt,argui queat; validi ijs tamen probari pose videtur ex quadam, quam ab hinc multis annis feci , observatione , quamque nuper audivi dudum a doctissimo Fabro factam ei se. Haec autem fuit observatio . Si, sumpto quodam valide cxcitato Electrico , idipsum certo quodam temporis momento , quae quidem circunstantia magnam admittit varietatem , passim tamen id ferme fiebat, statim ac corpus probe esset defrictum ) ad justam distantiam a suspenso

filo aliove levi corpore , sortassis etiam leviusculo pulvisculo, collocassemus, tum neque pilum neque caetera attrahi ab Electrico, sed inde abigi, ut videbatur , ab agiliter moventibus sumulis , quae e Succino aliove levi corpore emit

tuntur

Confirmare hoc Argumentum uno alterove cognato Phaenomeno possem,

iusi nimium ex iis mutuarer quae jam alibi circa Electricitatis Historiam conscripsi. Quandam substantiam novi, quae quamquam per distillationem conficiatur,

frigida nonnili lenem admodum nec ingratum odorem emittit; at ubi ; quod eam continet, vas calfactum est, etsi nullam constituentium principiorum separationem inde fieri appareat corpore in usitatis omnibus experimentis homO-genco caltante, usque aded tamen alterantur Liduvia, ut meminerim, illustrem

id a quendam

SEARCH

MENU NAVIGATION