Apuleii Metamorphoseon libri undecim ex optimis exemplaribus emendati. Tomus primus tertius Tomus 3

발행: 1796년

분량: 203페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

aquae recentis completam pelvem ferrent potui meo : ac si intrepidus , et more solito sumens, aquis allube Cerem Sanum me, atque omni morbo scirent expeditum : Contra Vero, si visum conlactumque laticis vi tarcinac perhorrescerem ; pro Coinperto noxiam rabiem pertinaciter durare.

Hoc enim libris otiam pristinis proditum observari solere. Isio placito, vas immane confestim aquae peli cidae de proximo petitae sonte Contantes adhuc osserunt mihi. At ego sine ulla mora progressus, etiam obvio gradu satis silienter , Pronus , et tolum Caput immergens, salutares vere equidem illas aquas linuriebam. Iamque et Plausus manuum, et nu-rium sexus, et ductyin capistri, et

quidvis aliud periclitantium, placido

12쪽

L I B E R IX. 9patiebar ; quoad Contra VeSanam eorum Praesumptionem modestiam meam liquido cunctis approbarem. Ad istum modum vitato duplici periculo , die sequenti rursum divinis

exuviis onustus, Cum crotalis et cymbalis circumforaneum mendicabulum producor ad viam. Nec paucis Casulis atque castellis oberratis, devertimus ad quempiam pagum urbis opulcntae quondam , ut memorabant iu-colae, inter semiruta Vestigia conditum : et hospitio proximi stabuli Tecepti , cognoscimus lepidam do adulterio cujusdam pauperis sabulam. Quam vos etiam CognoSCatis, volo. Hic gracili pauperie laborans , fabriles operas Praebendo, Pa vis illis mercedibus vitam tenebat. Erat ei tamen uxorcula, etiam satis

13쪽

IO APULEII quidem tenuis et ipsa , Verumtamen postrema Iascivia famigerabi- Iis. Sed die quadam , dum matutino ille ad opus susceptum proficiscitur, statim latenter irrepit ej us hospitium

temerarius adulter. Ac , dum Veneris colluctationibus securius opera tur ; maritus ignarus rerum, ac nihil etiam tunc tale suspicans , improvisus hospitium repetit. Iamque clausis et obseratis soribus, uxoris la

data continenlia , januam pulsat , sibilo etiam praesentiam suam denuntiante. Tunc mulier callida, et ad hujuscemodi flagitia perastutula, i nacissimis amplexibus expeditum hominem , dolio , quod erat in angulo semiobrutum, sed alias vacuum, dissimulanter abscondit; et patefactis sedibus, adhuc introeuntem maritum

14쪽

LIBER IX.

aspero sermone accipit: Siccine, va-Cuus et otiosus, insinuatis manibus ambulabis milia, nec, obito consueto labore, vitae nostrae prospicies, et

aliquid cibatui parabis 2 at ego mi

sera et pemox et perdia lanificio ne VOS meos contorqueo, ut intra cellulam nostram saltem lucerna luceat. Quanto me selicior Daphne Vicina , quae mero et prandio matutino saucia Cum Suis adulteris volutatur i Sioconia talus maritus, Ecquid istuc est ait : nam licet forensi negotio ossio nator noster attentus serias nobis secerit , tamen hodiernae Coenulae no irae prospexi. Vides istud dolium , quod semper vacuum, frustra locum detinet tantum, et revera praeter impedimentum conversationis nostrae

nihil praestat amplius 3 istud ego

15쪽

Ia A Ρ U L E I Iquinque denariis cuidam venditavit et adest, ut, dato pretio Secum rem suam serat. Quin itaque praecingeris,

mihique manum tantisper aCCOmmo das, ut exobrutum protinus tradatur emptori. E re nata sallacia, mulier temerarium tollens cachinnum, Ma gnum , inquit, istum Virum aC str nuum negotiatorem nacta SUm, qui Tem , quam ego mulier et intra hospitium contenta jamdudum septem denariis vendidi, minoris distraxit. Additamento pretii laetus maritus, Et quis est ille, ait, qui tanto praesti

navit 3 At illa, olim, inepte, inquit,

descendit in dolium, sedulo solidi latem ejus probaturus. Nec ille sermoni mulieris defuit: sed exsurgenS ala εcriter, Vis, inquit, Verum 8Cire, mn

terfamilias 2 hoc tibi dolium nimis

16쪽

LIBER IN. Is Vetustum est, et multifariam rimis hiantibus quassum. Ad maritumquo ejus diasimulanter conversus , Quiritu quicumque es, homuncio , lucer nam , ait, actutum mihi expedis; ut erasis diligenter sordibus intrinsecus, aptum usui possim dinoscere : nisi . nos Putas aes de malo habere. Neo quidquam moratus ac Suspicatus aceret egregius ille maritus, accensu lucerna , Discede, inquit, frater , et otiosus adsiste , donec Probe procuratum istud tibi repraesentem. Et cum dicto, nudatus ipse, delato Iumine ,

Scabiem vetustam Cariosae testae occipit exscalpere. At vero adulter, bellissimus ille pusio, inclinatam dolio

Pronam uxorem fabri superincurvatus secure dedolabat. At illa, capite iii dolium demisso, maritum Suum Astu

17쪽

meretricio tractabat ludicre. Hoc, et illud, et aliud, et rursus aliud purgam dum digito demonstrat suo : doneo utroque opere Persecto, acceptis Septem denariis, calamitosus laber collo suo gerens dolium, coactus est ad hospitium adulteri perserre. Pauculis ibi diebus commorati, et munificentia publica saginati, Vaticinationisque

crebris mercedibus sussarcinati, purissimi illi sacerdotes novum quaeStus genus sibicomminiscuntur. So rteunisca casibus pluribus enodata, consulem tes de rebus variis plurimos, ad hunc modum cavillantur. Sors haec erat:

Ideo eoniuncti terram proscindunt boves , Ut in futurum Iaeta germinent sata.

Tum si qui, matrimonium Sorte Captantes , interrogarent; rem ipsam responderi aiebant: Iungendos Con-

18쪽

LIBER IX.15nubio, et satis liberum procreandis. Si possessiones praestinaturuS quaer Tet ; merito boves, ut et jugum et arva sementis florentia, pronuntiari. Si quis de prosectione sollicitus divinum Caperet auspicium; junctos jam

Para tosque quadrupedum Cunctorum mansuetissimos : et Iucrum promitti de glebae germine. Si praelium ca- Pessiturus , vel latronum factionem Persecuturus, utiles neCne Processus . sciscitaretur; addictam victoriam so ti praesagio contendebant : quippo cervices hostium jugo subacturi, et praedam de rapinis uberrimam Ductuosamque capturi. Ad istum modum, divinationis astu captioso Contraxerant non Parvas pecunias. Sed assiduis interrogationibus argumenti satietate jam desecti, rursum ad viam

19쪽

. Prodeunt, Viam, tota quam nocte Conseceramus, longe pej orem. Q uis ni 2 lacunosis incilibus voraginosam, partim stagnanti palude fluidam , et alibi subluvie coenosa lubricam. Crebris denique ossensaculis et assiduis

Iapsibus jam contusis cruribus meis, vix tandem ad Campestres Semitas' sessus evadere potui. Et ecce, nobis repente de tergo manipulus armati Eupercurrunt equites; aegreque CO-hibila equorum curruli rabie, Philebum ceterosque Comites ejus involant avidi : colloque Constricto , et sacrilegos impurosque compellanteS, interdum pugnis obverberant et nec

non manicis etiam cunctos Coarctant: et idemtidem urgenti sermone Com Primunt , Promerent ocius Rureum cantharum, Promerent auctoramen-

20쪽

LIBER IX. 17lum illud sui sceleris ; quod simulatione solemnium, quae in operto factistaVerant , ab ipsis pulvinaribus Matris deum clanculo furati, ProrSus quasi possent tanti facinoris evadere supplicium, tacita prosectione adhuc Iuce dubia pomoerium pervaserint. Nec defuit, qui, manu super dorSum meum injecta, in ipso deae quam gerebam , gremio scrutatus, reperiret, alque incoram omnium aureum d Promeret cantharum. Nec isto saltem tam nefario scelere impuratissima illa capita confutari, terreriVe PO- tuere; sed mendoso risu cavillantes,

En , inquiunt, indignae rei scaevitatem l quam plerique insontes periclis

tantur homines t propter unicum Ca- Iiculum , quem deum Mater sorori suae deae Syriae hospitale munus ob-

SEARCH

MENU NAVIGATION