Apuleii Metamorphoseon libri undecim ex optimis exemplaribus emendati. Tomus primus tertius Tomus 3

발행: 1796년

분량: 203페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

noxios resigionis antistites ad discrimen vocari capitis i His et aliis similibus aciniis frustra obblateratis, eos retrorsum abducunt pagani, sin timque vinctos in Tullianum compingunt : cantharoque , et ipso si mulacro , quod gerebam, apud sani idonarium redditis ac consecratis , altera die productum me rursum VO-ce praeconis venui subjiciunt: septemque nummis carius, quam Prius me comparaverat Philebus, quidam pistor de proximo castello praestia navit. Protinusque frumento etiam coempto assatim onustum, per iter arduum scrupis, et huj uscemodi sti

pibus infestum , ad pistrinum , quod

exercebat, perducit. Ibi complurium jumentorum multivii circuitus into quebant molas ambage Varia: nec dia

22쪽

tantum, Verum perpeti etiam nocte, Prorsus instabili machinarum Vertis gino, Iucubrabant pervigilem farinum. Sed mihi, ne rudimentum Se vitii perhorrescerem scilicet, nΟos dominusio , lautia prolixe praebuit. Nam et diem illum primum seriatum dedit, et cibariis abundanter instruxit praesepium. Nec tamen illa otii saginaeque boatitudo , duravit ulterius. Sed die sequenti, molae , qud maxima Videbatur, matutinus aduia tuor: et illico velala facie, propellor ad incurva spatia flexuosi canalis; ut

in orbe termini circumfluentis reci Proco gressu , mea recalcans vestigia , Vagarer errore Certo. Nec tamen sagacitatis ac prudentiae meae Prosesus oblitus , sacilem me tirocinio disciplinae praebui. Sed quamquam sis

23쪽

A P U L E I Iquenter, cum inter homines agerem , machinas similiter circumrotari vidissem ; tamen ut expers et ignarus Operis, stupore mentito defixus haerebam. Quod enim rebar, ut minus aptum et hujusmodi ministerio salis inutilem, me ad quempiam alium utiqueleviorem laborem legatum iri; vel otiosum certe cibatum iri. Sed frustra

solertiam damnosam exercui. Complures enim protinus baculis armati me circumsteterunt: atque, ut eram luminibus oblectis securus etiamnunc, repente Signo dato, et clamore conserto , plagas ingerentes acervatim, adeo me strepitu turbulentant, ut civictis consiliis abj ectis, illico scibtissime taeniae sparteae totus innixus, discursus alacres obirem. Hac subita Eectae commutatione risum toto coe-

24쪽

LIBER IX. v tui commoveram. Jam quo maxima

diei parte transacta, defectum alio- qitin me, helcio sparteo dimoto, nexu machinae liberatum applicant Praese- Pio. At ego, quamquam eximie saligatus , et resectione virium Vehementer indiguus, et prorsus fame perditus, tamen familiari curiositatentionitus, et satis anxius , postposito

cibo, qui copiosus aderat, inoptabilis ossicinae disciplinam cum delectatione quadam arbitrabar. Dii boni l quales

illic homunculi vibicibus livedinistolam cutem depicti , dorsumque plagosum scissili centunculo magis inumbrati quam obtecti; nonnulli exiguo tegili tantummodo pubem injecti ; cuncti tamen sic tunicali, ut . eSsent Per pannulos manifesti , frontes litterati, et capillum semirasi, et P

25쪽

xa APULEI Ides annulati; cum lurore deformes ;et fumosis tenebris vaporosae caligianis palpebras adest, utque adeo malo lluminali; et in modum pugilum, qui Pulvisculo perspersi dimicant, s

Tinulenta cinere sordide candidati. Iam de meo jumentario contubernio quid, vel ad quem modum memorem 3 Quales illi muli senes, Veleantherii debiles 3 Circa praesepium

capita demersi, contruncabant molea Palearum : Cervice Cariosa Vulnerum

Pu t redine; sollicantes nares languidas assiduo pulsu tussedinis hiulci; pe

tora copulae sparteae tritura continua exulcerati; costas perpetua castigatione ossium tenus renudati; ungulas multivia circumcursione in enorme vestigium porrecti ; totumque corium veterno atque scabiosa macie

26쪽

LIBER IX. as exasperati. Talis familiae funes lummihi etiam metuens exemplum, Veterisque Lucii fortunam TecordalUS, et ad ultimam salutis metam detrusUs,8ubmisso capite maerebam. Nec ullum uspiam cruciabilis vitae solatium ad

rat ; nisi quod ingenita mihi curiositate recreabar, dum praesentiam meam parvi facientes, libere quae Volunt, omnes et agunt et loquuntur. Nec immerito priscae poeticae divinus auctor apud Graios, Summae Prudentiae Virum monstrare CUPienS, multarum civitatum obitu, et variorum Populorum Cognitu , Summas adoptum virtutes cecinit. Nam et ipse gratas gratias asino meo memini, quod me suo celatum tegmine, VBriisque fortunis exercitatum , etsi minus prudentem, multiscium red-

27쪽

24 A P U L E I Ididit. Fabulam denique bonam, Prae

tras asserre decrevi. Et en, OCCipio. Pistor ille, qui me pretio suum secerat, bonus alioquin Vir et apprime modestus, pessimam et ante Cunctas milieres longe deterrimam sortitus Comjugam , Poenas extremas tori larisque sustinebat: ut hercules ei us vicem ego quoque tacitus frequenter ingemisc Tem. Nec enim vel unum vitium nequissimae illi seminae deerat; sed omnia prorsus, ut in quamdam CoenOSam Iatrinam , in ejus animum flagitia

confluxerant: SCaeva, Saeva, VirOSA,

ebriosa, perVicax , Pertinax : in ra Pinis turpibus avara, in sumptibus Redis profusa et inimica fidei, hostis pudicitiae. Tunc APretis atque Calcatis divinis numinibus, in Vicem Cer-

28쪽

LIBER IX. IIlle religionis, mentita sacrilega Praesumptione dei , quem praeditaret

unicum , confictis observationibus vacuis, fallens omnes homines, et miserum maritum decipiens , malutino mero et continuo stupro Corpus manciparat. Τalis illa mulier miro me . Persequebatur odio. Nam et antelucio recubans adhuc, subjungi Pachinae novitium clamabat asinum : et statim ut cubiculo primum PTOCeS-serat , insistens jubebat in coram sui plagas mihi quam plurimas irrogari. Et cum tempestivo prandio laxarentur jumenta cetera , Ionge tardius applicari me praesepio jubebat. Quae Eaevitia multo mihi magis genuinam

Curiositatem in suos mores amplia- Vorat. Nam et assiduo plane Commeantem in ejus Cubiculum quem-

29쪽

dam sentiebam iuvenem , cuius et faciem videre cupiebam ex Summo studio ; si tamen velamentum Capitis Iibertatem tribuisset meis alioquin luminibus. Nec enim mihi solertia defuisset ad detegenda quoquomodo pessimae seminae flagitia. Sed anus quaedam, stupri sequestra, et adulterarum internuntia, de die quotidie inseparabilis aderat. Cum qua protianus jentaculo , ac dehinC vino mero

mutuis vicibus velitata, scenas fraudulentas in exilium miserrimi mariti subdolis ambagibus construebat. At ego quamquam graviter SuCCensens errori Fotidis, quae me , dum avem fabricat, perficit asinum , is lotamen Vel unico solatio aerumnabilis deformitatis meae TeCreabar , quod auribus grandissimis praeditus, Cunc

30쪽

LIBER IX. 27ia longule etiam dissita facillime sentiebam. Denique die quadam tinnulae illius aniculae sermo talis meas assertur aures : De isto quidem, mi herilis , tecum ipsa videris , quae sine meo consilio pigrum et sormidolosum familiarem istum sortita es: qui insuavis et odiosi mariti tui caperatum supercilium ignaviter perhorrescit ; ac per hoc amoris languidi desidia tuos volentis amplexUs discruciat. Quanto melior Phil

sietaerus , adulescens et formosuS , et liberalis, et strenuus , et Contra maritorum invicaces diligentias constantissimus i dignus hercules Solus omnium matronarum perfrui deliciis : dignus solus coronam Ru- Team capite gestare, vel ob unicum istud, quod nunc nuper in quein-

SEARCH

MENU NAVIGATION