Apuleii Metamorphoseon libri undecim ex optimis exemplaribus emendati. Tomus primus tertius Tomus 3

발행: 1796년

분량: 203페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

facessit. At pudica uxor otatim Coenas saliares comparat, Vina pretiosa d ssecat , pulmenta recentia lucelis temperat s mensa largiter instructa. D nique ut dei cujusdam adventus sic exspectatur adulteri. Nam ut oppor- time maritus soris apud naccam Proximum coenitabat. Ergo igitur meridie propinquante, helcio tandem absolutus , refectuique secure redditus, non tam hercules j laboris libertate

gratulabar quam quod revelatis luminibus libere jam cunctas facinoro-5se mulieris artes Prospeetare Poto ram. Sol ipsum quidem delapsus

oceanum : Subterraneas orbis plagas illuminaballi et ecce nequissimae anus adhaerens lateri temerarius adubter adventat: puer admodum , et adhuc lubrica genarum SplendoTe Con .

42쪽

LIBER IX. 39

1mus, adhuc adulteros ipse delectans. Huno multis admodum saviis EXCeptum , mulier coenam j ubet pa- Tatam accumbere. Sed ut primum OCCursoriam potionem et inchoatum gustum extremis labiis contingebat adulescens; mullo celerius opinione rediens, maritus adventat. Tunc uxor egregia, diras devotiones in eum deprecata , et crurum ei fragium obominata, exsangui formidine trepia dantem adulterum alveo ligneo, quo

frumenta confusa purgari Consueverant , temere propter jacenti suppositum , abscondit : ingenitaque astutia , dissimulato tanto flagitio, intrepidum mentila vultum, percontatur de marito, cur utique contubernalis arctissimi deserta coenula, praematum

tus adforet. At ille dolenti prorsus

43쪽

4ΟA P U L E I I 'animo suspirans assidue, Nesarium, inquit, et extremum lacinus perditae feminae tolerare nequiens , laga me proripui. Hem , qualis i Dii boni, matrona, quam fida , quam sobria, turpissimo se dedecore foedaviti Iuro

per istam ego sanctam Cererem I me nunc etiam meis oculis de tali in liere minias credere. His instincta verbis mariti audacissima VXor, nos cendae rei cupiens, non cessat obtundere , totam prorsus a principio sabulam promeret. Nec destitit; donec ejus voluntati succubuit maritus. Et εic, ignarus suorum , domna alienae percenset insortunia : Contubernalis mei fullonis uxor, alioquin servati pudoris, ut videbatur, semina , quae

Semper SeCundo rumore gloriosa,

larem mariti pudice gubernabat, o

44쪽

LIBER IX. 4xculta libidine prorupit in adulterum

quempiam. Cumque surtivos amplexus obiret assidue, ipso illo denique momento, quo nos lauti coenam Petebamus, cum eodem illo j v vene miscebatur in Venerem. Ergo nostra repente turbata Praesentia , subitario ducta consilio , eumdem illum subjectum contegit Viminea cavea; quae sustium sexu in erectum aggerata cumulum, lacinias circumdatas , suffusa candido sumo sulfuris,

inalbabat. Eoque jam, ut sibi videbatur , tutissime Celato, menSam nobiscum secura participat. Interdum acerrimo gravique odore sulfuris juvenis inescatus atque obnubilatus, intercluso spiritu dissiuebat : utque, est ingenium vivacis metalli, crebras ei sternutationes commovebat. Atque

45쪽

ut primum e regione mulieris, pone

tergum eJ us maritus acceperat sonum

Eternutationis, quod enim putaret ab ea prosectum; solito sermone salutem ei fuerat imprecatus, et iterato rur-εum, et frequentato saepius; donec rei nimietate commotus, quod reserat tandem suspicatur. Et, impulsa mensa protinus, remotaque CaVea , producit hominem crebros anhelitus aegre essiantem ; inflammatusque indignatione contumeliae, gladium sagitans, iugulare moriturum gesti bat; ni, respecto Communi periculo, vix eum ab impetu furioso cohibuis-εem' : asseverans brevi, absque noxa nostri, suapte inimicum ejus violentia sullaris poriturum. NeC suadela mea, sed ipsius rei necessitate leni

tus , quippe jam semivivum illum

46쪽

LIBER IX.

in proximum deportat angiportum. Tunc uxorem ejus tacite suasi, ac denique persuasi, secederet paulu-Ιum ultra limen tabernae ad quampiam tantisper familiarem sibi mulierem ', quoad spatio fervens mariti sedaretur animus : qui tanto calore, tantaque rabie perculSus, non eram dubius aliquid etiam do se suaque conjuge tristius profecto cogitaret aliud. Contubernalis epularum taedio fugatus, larem reveni meum. Haec recensente pistore, jamdudum procax et temeraria mulier, Verbis exsecrantibus fullonis illius detestabatur uxorem : illam perfidam, illam -- Pudicrim , denique universi sexus grande dedecus ; quae, suo pudore postposito , torique genialis calcato foedere, Iarem mariti lupanari ma-

47쪽

44 APULEI Iculasset infamia ; jamque perdita nuptae dignitate , prostitutae sibi nomen adsciverit. Addebat et tales opo tere vivas exuri seminas. Et tamen taciti vulneris et suae sordidae Conscientiae commonita quo maturius stupratorem suum tegminis cruciatu

liberaret, idemtidem suadebat maritum temporius quieti decedere. At ille, utpote intercepta Cinna, Profugerat prorsus jejunus, mensam Potius. comiter postulabat. Apponebat ei propere, quamVis invita , mulier.

Quippini 2 destinatam alii. Sed mihi

penitus carpebantur praecordia , et praecedens lacinus et praesentem d terrimae seminae constantiam cogia tanti : mecumque sedulo deliberabam, si quo modo possem, detectis ac revelatis fraudibus, auxilium meo

48쪽

LIBER IX.

praebere domino : illumque qui ad instar testudinis alveum succubabat, depulso tegmine, cunctis palam sacere. Sic herili contumelia me cruciatum tandem coelestis respexit pro Videntia. Nam senex claudus, cui nostra tutela permissa suerat, unia Versa nos jumenta, id hora jam postulante , ad lacum proximum bibendi Cau3a gregalim prominabat. Quae res optatissimam mihi vindictae subministravit occasionem. Namque Praetergrediens , observatos extremos

adulteri digilos, qui per angustias cavi tegminis prominebant, obliquata atque infesta ungula CompreSSOS , usque ad summam minu tiem contero;

donec intolerabili dolore commotus, sublato flebili clamore, repulso quo et abjecto alveo, conspectui profano

49쪽

Tedditus, scenam propudiosae muli Tis patefecit. Nec tamen pistor damno pudicitiae magnopere CommotuS, Oxsangui pallore trepidantem Puerum, εerena fronte et propitiata facie commulcens , incipit: Nihil triste de me tibi, fili, metuas. Non sum barbaTUS, nec agresti morum squallore praeditus : nec ad exemplum naccinae truculentiae sulfuris te lethali sumo n Cabo , ac ne juris quidem severitato lege de adulteriis ad discrimen VO-cabo capitis iam venustum tamque Pulchellum puellum : sed plane Cum uxore mea partiario tractabo. Nec erciscundae familiae , sed Communi dividundo sermula dimicabo : ut sine

ulla controversia vel dissensione, trisbus nobis in uno conveniat lectulo. Nam et ipse semper cum mea Conj

50쪽

LIBER IX. 47ge tam Concorditer vixi, ut, ex secta Prudentium , eadem nobis ambobus Placerent. Sed nec aequitas ipsa patitur habere plus auctoritatis uxorem quam maritum. Talis sermonis blanditie cavillatum, deducebat ad torum nolentem puerum, sequentem tamen: et pudicissima illa uxore altrorsus disclusa, solus ipse cum Puero Cubans, gratissima corruptarum nuptiaruri

vindicta perseuebatur. Sed cum prirmum rota solis lucida diem peperit, vocatis duobus e familia validissimis,

quana altissime sublato puero, serula natos ejus obverberans, Tu autem, inquit, tam mollis ac tener, et admodum puer, defraudatis ainatoribus aetatis tuae flore , mulieres appetis Iatqqe eas liberas . et connubia lege sociata corrumpis, et intempestivum

SEARCH

MENU NAVIGATION