장음표시 사용
61쪽
sunt orationes nostrae, quas 4psi pariter ad Deum reis ferunt, ut spiritualia nobis impetrent beneficia. Quamobrem de religioso cultu imaginibus sacris debito non est ambigendum . Agebat Veronius in sua Fidei ReguIa cum haereticis, qui saepenumero vocabulis magis quam re ipsa offendebantur , ac proinde de voca. bulo, non de re ipsa est loquutus.
Hae sunt de Eucharistia. In quibus pariter Regulis, ubi adnotat Veronius, quae non sint de Fide, invocabulis potius, quam in re ipsa immoratur . Recenset quoque inter ea varias Scholasticorum' subtilitates , quae umbras pariunt; propterea ab hisce omnibus abstineat iuventus Theologiae studiosa, atque Sa- tis habeat , se ex Tridentinis canonibus agnoscere realem in Eucharistia Christi praesentiam , ita ut nulla amplius remaneat post consecrationem materia panis aut vini , & de his contentus roget Deum, ut ipse adaugeat nobis Fidem, quae , monente Ecclesia, sola sufficit.
Regula est de sacrificio Missae, de qua pariter Regula illud dicendum, quod de antecedentibus dictum est. Illud tantum est observandum , quod num. 6. adis notatur in Epitome, ex Veronio, quod longissime est a Fide valorem huius Sacrificii esse infinitum . Atque hoc quidem ex Vasquesio desumsit asserente, plures Theologos in hac fuisse opinione . Sed paucis in harmoniam revocari possunt dissentientes in hac re subtiliqres Scholastici. Valor enim Sacrificii si in se ipso consideretur, quoniam infinitae potentiae est, ideo infinitus . recte vocabitur ; si autem quoad effectus tantummodo perpendatur , quoniam effectus huiusmo-
62쪽
Πdi manae in creaturas, quae finitae sunt , propterea recte etiam finitus appellari poterit. Verum inutilis inquisitio est, quum ex Fide constet, omnia in nos ex hoc Sacrificio bona proficisci posse .
Regula est de R. Pontifice, eius primatu & auctoritate . In Epitome dicitur tantum , esse in hac re de Fide , quidquid ab Ecclesia in Conciliis universalibus propositum sit, quin dicatur id , quod in his propositum est; sed velocissime pertransit auctor ad ea, qum non sunt eadem de re catholica dogmata. Haec scripto , illud memoriter traditur juventuti studiosae; quasi magis intersit scire quid non sit, quam quid sit;& satius sit ignorare , vel oblivisci quid sit , quam quod non sit . Veronius autem, qui prudentiae leges prae oculis habuit, in primis Fidei professionem affert, quae apud Catholicos omnes de apud Gallos ipsos obtinet, quam spernere haud debent recentiores , qui de Gallicanis sententiis tantopere gloriantur, vel gloriari se aiunt. En professio illa : Sanctam Catholicam ex Apostolicam Romanam Ecclesiam, omnium Ecclesiarum Matrem σMagistram agnosco r hoc satis non habent Galli, licet satis perspicua & universalis sit sententia, sed addunt et mmanoque Pontisici , B. Petri Apostolorum Principis successori, ae Iesu Christi Vicario veram non fictam obedientiam spondes ac iuro . Affert deinde Veronius & Tridentitae, & Florentinae Synodi auctoritatem . Florentinae verba sussiciat hic exscribere , quoniam teste ipso Veronio , explicatius in concilio Florentino in desinitione Fidei habetur i Demimus Sanctam Apostolicam sedem , Romanum Pontificem in universum orbem tenere primatum , O ipsum Poηiscem Romanum successorem esse P. Petri Princi
63쪽
σ2pis Apostolorum , O verum christi Vicarium, totiusque Ecclesiae caput non tantum honoris sed omnium christianorum Patrem O Doctorem existere , O ipsi in B. Petro pascendi, regendi, ac gubernandi universalem
Ecclesiam a Christo non ab hominibus ) plenam non
inanem ) potestatem traditam esse , quemadmodum etiam in gestis aecumenicorum Conciliorum, O in sacris Canonibus continetur, quorum nempe Florentini Patres,
non privati quidem Theologiae insectatores , legitimi sunt apud Catholicos & optimi interpretes. Hoc ergo, inquit Veronius, est de Fide , quia propositum a Comellio universali. Si igitur Veronius in Gallia ipsa, elapso saeculo agnovit, oecumenicum esse illnd Florentinum Concilium, etiam quoad definitionem de auctoritate R. Pontificis, si hoc non dubitavit asserere adversus Protestantes , quum ipse & acutissimus esset, &contra acutissimos hostes disputaret , videant quaeso studiosi iuvenes, quanti facienda sit paucorum qu μrumdam opinio, qui hisce temporibus maximum bellum in R. Pontificem intentant , qui propterea oezumenicum in hac re non fuisse Concilium illud inflatis huccis clamitare non desinunt , ut unius vel alterius Galli Scriptoris clamoribus respondeadi. Quae postea Epitomator cum ipso Veronio deducit non esse de Fide, quia juxta Veronium in ea professione Fidei Florentina expresse dicta non sunt, concedere ipsi omnia non possumus. Quid enim interest,
aliqua expressa non esse, materiatibus verbis, quum tamen revera in expressis ita contineantur , ut synonyma in suis homonymis, & ita ut nisi concedantur ea quae dicuntur non expressa, intereant prorsus illa, quae expressa sunt. Primum deducit Veronius non es
se de Fide, Rom. Pontificem esse Iudicem supremum controversiarum, nempe de Rebus ad religionem Christianam spectantibus. Ast si ex Florentino, Concilio
64쪽
Ponti sex Romanus est omnium Christianorum doctor, totius Ecclesiae caput , si habet plenam a Christo p testatem pascendi regendi & gubernandi universalem Ecclesiam , haec synonyma ita sunt Iudici supremo controversiarum de Religione Christiana, ut hoc non concesso, nulla ex recensitis proprietatibus dignosci amplius in R. Pontifice possit . Quommodo pascitur Ecclesia, nisi doctrina . Hoc est primum ipsius Ecclesiae pabulum , ex quo cetera di manant pabula, & sine quo eadem manare non possunt. Si ad controversias definiendas doctrina requiritur, habes ergo in RuPontifice hanc potestatem ad universae Ecclesiae bonum. Quommodo regitur & gubernatur Ecclesia nisi fundamentis doctrinae Ita dic de ceteris . Nam dicere, quod Princeps habeat potestatem gubernandi universam Republicam, idem prorsus est ac dicere quod universa Respublica teneatur ipsi Principi obtemperare , adeoque & universa Ecclesia subiecta R. Pontifici, qui dum ea praestat, quibus regatur & gubernetur univerea Ecclesia , eidem imponit onus obediendi. Secus inutilis & irrisoria plane esset eius potestas ex divino sonte augustissimo in R. Pontificem prosecta. Sed utcumque sit de huiusmodi quaestionibus inquit Veronius, verissimum est, id quod manat a Sede iantae auctoritatis
esse eum magna veneratioone suscipiendum . FG --
jam diximus O statuimus supra; ut ea nos ex Veronio attulimus .
Regula est de Iudice cootroversiarum . De hoc Τridentini Patres dixere sess. IV. & decrevere, quod S. Matris Ecclesiae est judicare de vero sensu O inter pretatione Seripturarum Sanetarum . Ex his porro, quae in hanc Regulam adnotavit Veronius, perspicuum tandem siet, ipsum, quando plura dixit non esse de Fide.
65쪽
de, respexisse potius ad verba , quae adhibentur in declarandis Fidei dogmatibus, quam ad res iis significatas . inquit enim Veronius apud Epitomatorense sicuti concilium abstinuit a termino in fallibilitatis in Ee-elesia etiam universali cirea doctrinam Fidei O morum; ita licitum cuisque est ab eo abstinere , quia terminus iste non est conciliaris; non autem licitum credere Ecclesiam fallibilem. Addit enim , attamen res significata per ipsum termitium est de Fide , dummodo nihil aliud eo termino signiscetur, nisi quod habet Tridentinum , nem pe Ecclesiae esse iudicare de vero sensu scripturarum inde qualibet mota controversia, eique assentiendum , ejus sensum admittendum, quae nunquam errat ob assistentia Spiritus Sancti, prosequitur Veronius y ei pro missam Joan. cap. I . I 6. 26. & cap. 26. I qui errare non potest; nam impossibile est mentiri Deux. Hebr.
Itaque sit quae debetur laus Veronio curanti , haereticos ad Catholicae Fidei unitam revocare . Si unus eorum tantum ad bonam frugem ex Veronii laboribus Theologicis reversus est; labores suos Optime impendit . Ita & egs utilem existimabo a me susceptam Veronianae Epitomes illustratiostem , si id obtinuero , ut vel unus saltem caveat a periculis , in quae inducere iuvenes potest haud satis recte percepta eadem Epi- tome . Ceterum haereticos ad unitatem verae Fideire candos esse puto , demon nrata tantummodo eisdem in fallibilitate Catholicae Ecclesiae . Si namque hanc agnoscant, ut divinum munus , atque gratiam a Deo obtineant eiusdem sequendat; aliam etiam consequentur intelligendi, ea quae sunt Catholici dogmatis ab Ecclesia proposita , sicuti & nos ex divino munere agnoscimus ; & sicuti nos , ita & illi paratam habebunt viam expediendi se a dissicultatibus , quae Fidem perturbare possint. Qui vero Catholicam profitetur Fidem, satius
66쪽
est, ut perlegat Tridentinae synod I decreta, & Catechismi Tridentini declarationes , & consulat- viros non novitatis , sed Religionis amatores : quibus pra sidiis in Fide eos firmari, secus ut procellosos fluctus huc illuc pertrahi se pet entient, nisi etiam in profundum demergi misserrime periclitentur . Rationabile obsequium Fidei praestente obsequium, eo quod assentiri debent revelatis, & ab Ecclesia propositis dogmatibus statim ac noverint eadem definita; rationa-hile vero, non quod ipsi rationibus inquirere debeant in aequitatem , atque ut ita dicam in rationabilitatem eorum , quae sunt proposita dogmata . sed quod in falli-hilem agnoscant, ac profiteantur auctoritatem Ecclesiae, quae Catholica dogmata Fidelibus eredenda proponit .