장음표시 사용
41쪽
6onionem verosi milius sequendam censet, quod iuxta Veronianas Regulas non videntur illi canone, continere catholicum dogma . Primo inquit, quod Tridentini Patres, dum eos canones promulgarunt, non declaraverint esse dogmaticos. Verum tam in Veroniana Regula, quam in eius epito me statutum est, mentem Conciliorum declarantium aliquod dogma , tam ex capitibus, quam ex canonibus esse percipiendam ; ex utrisque autem intelligitur ut Catholica veritas desinita a Concilio auctoritas propria Ecclesiae in statuendis Matrimonii impedimentis. Patres enim initio sessionis
XXIV. inquiunt i Universa Synodus ... insigniores . . . schismaticorum haereses O errores , ne plures ad se trahat perniciosa eorum contagio , exterminandos duxit , horin ipsos haereticos, eorumque errores decernens anathematismos . Sequuntur canones, quorum primus infiigit anathema in eos, qui dixerint Matrimonium non esse unum ex septem novae legis Sacramentis. Eisdem formulis concepti sunt canones doctrinales de potestate
Ecclesiae in Matrimonii impedimenta. Ergo & illi sunt
dogmatici; secus tot generalium Conciliorum canones dogmatici inutiliter, imo & cum maximo Religionis detrimento fuissent ab Ecclesia promulgati. Altera Regulae conditio est , ut quod definiendum est, definiatur conciliariter , re diligenter examinata. Haec vero conditio, tangit Patres in Concilio coactos non autem Fideles , quibus a Concilio aliquid propo- Datur tamquam Catholicae Fidei dogma. Statim enim ac Concilii Patres aliquid hac ratione proponunt , Fidelibus incumbit onus praestandi dogmatis definitis Fidem. Si enim Icclesia in Concilio Oecumenico coacta Proponere posset tamquam dogma, quod huiusmodi non eSSet, iam erraret , contra in fallibilem Christi eius institutoris promissionem. Ergo statim ac P
Positum est aliquod hujusmodi a Concilio, existi
42쪽
mandum certo est a quolibet Fideli, Cone ilium adhibuisse ea media, quae ad definiendum sunt necessaria. Utrum vero hoc an illud medium sit in hunc finem necessario adhibendum , noscit Ecclesia ipsa in fallibiliter: secus si non haberet in fallibilitatis donum in huiusmodi mediis dignoscendis ; profecto nec eam Obtineret in ipsis dogmaticis definitionibus . Si alia hahere prae oculis voluerint Fideles ut necessaria, antequam definitionibus Conciliorum fidem adhibeant, actum de omnibus definitis dogmatis esse poterit . Subtiliora enim & irrequieta ingenia, si desit Concilii alicuius historia, dicent se nescire an diligenter 'ει conciliariter definita sint dogmata ; quod autem ipsi ignorant , non posse existimari dogma , cuius fundamentum ipsi non habent. Si historia adsit; haec
scripta est ab auctoribus humanis, qui habent proba, hi litatem quandam , forte moralem etiam certitudinem , nunquam vero divinam . Vel eadem conscripta supponitur ab ips s Patribus Concilium constituentibus ; at nisi pro dogmate historiam ipsam definierint, dicent illi , se non teneri ad fidem ipsi adhibendam ;quum vero historia sit de actis in Concilio , nou au tem excerpta eadem sit ex Verbo Dei tradito vel scripto , concludent nunquam esse in nromptu nobis posse certissimam de Concilii acti, adeoque de diligenti examine a Patribus adhibito . Ita partim recte, partim pessime ratiocinari possunt huiusmodi Thelogi. Namque & si certi de Ecclesiae, ac propterea de oecumenicorum Conciliorum in fallibilitate simus, ait, men non nisi ex humana historia noscere possumus do-zmata a Conciliis definita . Atque haec quidem satis demonstrant, susscere cuique Catholico viro, ut sciat aliquid abs cecumenico Con. cilio propositum tamquam Fidei dogma, ut eidem as-εentiri ex Fide teneatur. Verumtamen paucis vide
43쪽
mus, quodnam ab eodem Concilio ranstituendum silexamen, dum de aliqua propositione nata est quaestio utrum ad Catholicae Fidei dogma eadem pertineat. Ergo quoniam Ecclesia nullum inducit unquam novum dogma Fidei, sed tantummodo declarat ea, quae in suo habet doctrinae deposito , hinc intelligimus, opus esse Patribus Concilii, ut inquirant dumtaxat , utrum in hoc deposito , Scripturae nimirum& Traditionis , contineatur ea, quae inquiritur propositio , aut eius contradictoria r quod perinde omnino est ad definiendam veritatem. Ecclesia igitur in hac
inquisitione infallibilis est, ac propterea in fallibili facultate in te igit sensum verborum Scripturae et Tr
ditionis , ut possit propositionem aliquam Fidelibus
commonstrare , quae mereatur omnino Fidei asseu sum. Quoniam vero Ecclesia est mater benigna, quae omnibus utitur mediis ad errantes in veritatis viam revocandos , hinc patienter audit errantium rationes ,
vel permittit etiam , ut Patres & Theologi , qui ad
Concilium accessere , rem investigent Objectis ratio-
nibus, quae videantur propositae veritati repugnare , ut solutis huiusmodi contrariis argumentis facilius errantes veritatem amplectantur . At si ipsi minime aquiescant , de hac re sollicita esse nequit Ecclesia , cui satis est inquisiisse, & proposuisse existentem in suo deposito propositionem . Quamobrem eiecti a Fidelium coetu sunt pertinaces in errore , ii nimirum, qui nec de rationibus persuasi fuere, nec de existentia dogmatum, quae ab Ecclesia in fallibiliter proposita est. Hac de re amplior factus est a P. Deo dato sermo in libro
inscriptor 2quova disesa de' canoni Trentini de Matrimonii impedimentis Prop. IV. q. IX. & seqq. sicuti& de aliis, quae infra 'adnotamus. Simili ratione explicanda est Regulat illius Ueronianae . conditio tertia 3 quod nempe Ecclesia loqui
44쪽
debeat per modum definientis rem controversam . Nimirum necesse primum non est, ut in quolibet canone declaret Ecclesia, se rem quaestioni antea subie et im definire, sed satis est, si vel initio cuiuslibet Sessionis , vel etiam initio Concilii hanc mentem suam proposuerit. Verum neque haec declaratio flagitari a Concilio potest veluti necessaria , qua scilicet deficiente non existimetur dogma Fidei veritas illa, quam Ecelesia ut Fidei veritatem solitis formulis commonstrat. Nam utile quidem saepe est audire errantium argumenta, at necessarium tantummodo est, ut Ecclesia iudicet de dogmatis existentia. Hac seu cum examine seu Sine examine cognita, definire in fallibiliter Ecclesia potest dogma aliquod, quin detineatur in confutandis errantium argumentis . Secus definita nunquam foret Catholica veritas, quum damnati a Conciliis generali- hus haeretici nova semper ac nova protulerint in Suam perniciem sophismata . Attamen Tridentini Concilii Patres & initio , & in Sessionum prole gomenis Se ad examen revocasse aiunt res controversas , quas ut dogmata definiere. Demum quarta Veronianae Regulae conditio est , ut
res a Concilio definita sit , de inibilis de Fide. Conditio
haec primo loco erat recensendar ceterae namque con
ditiones, hac deficiente, inutiles plane sunt. Sed hoc praetermisso ipsam conditionem perpendamus. Haec Vel respicit Patres definientes , vel simul etiam Fideles , quibus definitio ipsa proponitur. Si de Patribus loquamur, de Ecclesia ipsa loquimur. Haec si in fallibilis est in definiendis rebus Fidei, in fallibilis quoque est in dignoscendis, quae ad Fidem pertineant; secus actum de eius 'in fallibilitate erit. Superest ergo tantum in . tio proponendi definitionem ipsam; quod quidem respi cit Fideles, in veritate Fidei docendos. Si haec iis so naui is proposita sit, quibus commonstrari debet Ecclesiae
45쪽
siae nan quodcumque praecepitim, quo i ad disciplinari revocari pos4t, sed quibus de manstratur Fidei doctrina, iam inutilis & damnanda maxime est dubitatio,& quaevis suspicio, utrum res si a dea uita sit definibilis de Fide, nempe utrum definiri ab Ecclesia potuerit tamquam Fidei Cath dicae doctrina. Iain vero canones dogmatici a disciplinae praeceptis tu eo distinguuntur quod isti aliquid praecipiunt, aut vetant faciendum, dogmatici autem demonstrent Sc iubeant aliquid-divina Fide credendum; quod sane ex antea p isitis initio Concilii aut Sessionum , atque ex consueta sommula, si quis dixerit Oc. aut simili alia clarissime intelligitur. Damnata enim hisce formulis propIsitione aliqua, ut haeretica , constat statim evidentissime de alia', quae illi contradictoria est , nimirum de Fidei Catholicae veritate . Inane ergo habuit ille Mediolanensis auctor in Veronianis Regulis fundamentum adve sus Ecclesiae auctoritatem constituendi conitigiorum impedimenta. Quare progrediamur. In epitome Ueronii est
q. I. Decretum praeterea, quo dogma aliquod Fidei statuitur, debet esse universale, seu proponi toti Ecclesiae r quia in praeceptis oe iudiciis particula sibus non
est absurdum , etiam Concilia Generalia errare . Hoc Veronius Cap. I. art. q. q. IX. expressis Uerbis
ex Bellarmino desumpsit, qui non generale Concilium nominat, sed tantum Rom. Pontificem . Ipse autem Veronius plurima, quae de Rom. Pontifice scripsit lueel larminus, de cecumenicis Conciliis secure dicit nec satis probat) sicuti & cetera , quae huic Regulae IX. in epitome subjiciuntur, quae dicta tantum a Bella mino sunt de eodem Rom. Pontifice . Hunc autem . qui in fallibilem agnoscunt ex vi Primatus , qui institutus a Christo est, ad Fidei unitatem obtinendam , in il
46쪽
in fallibilem tantum dicunt, quum ex cathedra , sive Ecclesiae universae aliquod proponit tamquam Fidei
dogma sq. a. Ipsa etiam generalia Contilia errare possunt facto non dogmate . Errare ergo possunt malo exemplo, non falsa doctrina . q. 3. Et in quae itionibus iuris errare quidem non possunt. possunt tamen in quaestionibus acti, quae ex informatione testimonisque humiusm praecipue prndent.
In fictis dognaticis, sive in damnati Ine alicuius doctrinae, qitie in aliquo libro contineatur, nimirum in eo iudicio, quo definiatur haec vel illa doctrina
contenta in hoc vel illo sermone, seu libro, in fallibilem esse Ecclesiam evidens est. Secus Ecclesia non haberet facultatem commonstrandi aut b Ina, aut ni alapascua, quae sequi vel fugere debeat Catholicae Religionis sectator . Hanc vero Ecclesiae in fallibilitatem non solum longiore oratione demonstravit Bolgenius in egregio opere dei Fatti dominatici , sed ante hunc paucis doctisssimus auctor Gallus, doctrinae ut aiunt Gallicanae addictissimus de Pey in libro de ι'autoritὰ des
De ceteris factis , de quibus Veronius loquitur, non est cur plura dicamus. Satis sit animadvertere ut deinde ex ipso Veronio probabimus. Q iod si definitiones de hujusmodi factis aliquod imponant Fidelibus praeceptum, tenentur ipsi Ecclesiae iubenti obtemperare r idque ex severioribus, quas sequi se verbis saltem profitentur recentiores quidam Theologi , morum regulis . Si nam qne non potuit Ecclesia tot adhibitis cautionibus facti Veritatem assequi, quis ex privatis id sibi sumat ut pus sit, quod non potuere tam multi, iique de Ecclesiae bono ex munere suo tam solliciti λ De excoma
47쪽
tur namque in Regula β q. Neque abs ιrdum est dicere, eius generis concilia posse errare in legibus , quae non versantur in rebus necessariis ad salutem ψ Uel per se bonis aut malis, nimirum superfluam ierem condendo, vel minus discretam oec. ita ut jubeant aliquid , quod non est bonum
neque malum ex se, neque contra salutem , sed tamen
est inutile, vel sub poena nimis gravi illud praecipiant.
Haec pariter deprompsit ad verbum Veronius Cap. I. art. q. f. XI. ex Bellarmino, qui non de cecumenico Concilio, sed de Romano Pontifice habet sermunem quique tamen addit : Noa potest fieri, ut Pontifex ediret praecipiendo aliquod vitium, vel aliquid contra salutem . . . vel prohibendo aliquid necessarium ad salutem: quae de generali Concilio uixit Veronius. Verum quis sibi unquam suadeat, cerum enici Concilii Patres, idest universam Ecclesiam errare posse tradendo legem aut inutilem, aut nimis asperam 8 Quis sibi poterit judicium vindicare de lege, quam Ecclesia universa San ciendam existimaverit λ Num videt aliquis circumstantias prorsus omnes, in quibus Ecclesia necessariam , utilemve putavit legem aliquam Θ Arbitror igitur regulam illam ab utroque scriptore Veronio & Bellarmino nimis metaphysice excogitatam, quod nimirum prae ocu lis habuerint , ille quidem Ecclesiae, hic autem R. Pontificis infallibilitatem in rebus ad salutem necessariis dumtaxat, in quibus errare non prissint, possint autem in aliis sine necessariae in fallibilitatis defecta . Ceterum quamvis Bellarininus & Veronius metaphysice possibilem existimaverint aliquam R. Pontificis, & Concilii cecumenici legem inutilem , aut nimis asperam attamen quod ait Bellarminus , idem scripsit ex eo
Veronius, nimirum inquit, non est subiitorum hac dere
48쪽
re dubitare . sed si Iiciter obedIre . Aurea autem haec verba, quasi nimiam essecis 'ent molem epitomes , in eam translata ab Epitomatore non sunt. Videant ergo invenes Theologiae studioyi, quam ipsi habeant apud suos Magistros existimationem , qui detruncatas atquo corruptas auctorum sententias eisdem exhibere non verentur. Sed paullo post habebunt simile aliud fraudis argumentum in ea, qute in epitame sequitur
β 1. Addendum denique , q&od etsi Concilium Oecume. nicum expresse declaret in Indulgentiarum .dispensatione se moveri propter talem caussam , qsam reputat suffficientem ad tantam Indulgentiam conferendam , non esset infallibile vel caussam esse talem , vel q rad consequens est) totam Indulgentiam esse validam: quia talis declaratio non est de doctrina ad fidem pertinente , sed potius de facto particulari: ut similiter in dispensatione voti care
Regulam hanc protulit Veronius Cap. I. art. q. l. XIII. ex Suaresio , qui metaphysice loquitur tantum de Ro- .mano Pontifice et eam autem Veronius extendit ad Generale Concilium. Sed prudens Veronius addidit ea, 'quae in hanc rem habet Suares ius; quaeque ut saltem inutilia, praetermisit Epitomator. 2 unquam tamen 'inquit ille, existimo expedire , imo nec posse absque seandalo O imprudentia fieri , ut aliqua Indulgentia particularis , quam constat esse a Pontidice concessam , publice denuntietur esse nulla , aut superstιa ut nimirum recentiores quidam sanae, seu falsae doctrinae Ma νistri facere solent) quia id moraliter loquendo est inutile , in contra reverentiam Pontidici debitam. Quin imo prudentior adhuc Veronius omissas ab Epitomatore affergrationes validiores. Inquit enim r obediendum legibus O praeceptis , etiam sub excomunicatione latis, qui nocobediret, peccaret , incurreret excomunicationem,
49쪽
licet in iis ferendis possit errare Pontifex eo modo, quo diximus , nec sit proinde de Fide non errare ; quia alia est regula fidei, quae infallibilis debet esse est; alia regula legum, ad quas serendas, ut obbligent, haec infallibi.
litas non requiritur : sola sussicit auctoritas in praecipiense rem , quam judicat esse bonam Oe. imo quum juxta omnes Theologos praesumptio sit pro Legislatore , ait generaliter deserendum esse plurimum in omnibus, superiorum tum judicio, tum voluntati, cuivis cordato Oprudenti constat ratione ipsa naturali hoc dictante, inprimis vero ipsa Scriptura sacra Matth. XVIII. II. ad Hebr. XlII. I7. &c. Quamvis autem Veronio cordi esset, commonstrare haereticis solam secretionem doctrianae Fidei a quavis alia ; attamen noluit animadversiones supra descriptas omittere, quas ad Catholicorum iuvenum institutionem necessarias lubentissimus praetermisit Epitomes Veronianae auctor. q. . a. mare etiam longe longius abest esse de Fide' hanc Uel illam excomunicationem esse validam . Vide S. Augustinum lib. de vera Religione num. 2.
. Nudam huiusmodi Regulam illustravit Veronius, ut patet ex antea dictis, ne in praxi detrimentum aliquod perciperent Christiani . Monuit nempe incurri excomunicationem , etiam si de Fide non sit, eam validam esse. Quod confirmari ex Evangel io potest. Noverat siquidem Clis istus Dominus ad ferendam in aliquos excomunicationem , facto opus esse, quod revelatum non est: attamen praecepit, ut qui Ecclesiam non audiret, ex ea ri lceretur tamquam ethnicus M publicanus. Quare Evangelica doctrina est, quam tradidit in admonitione sua Veronius, cuius sententiam, num fraude praetermisit Epitomator pSuspicionem & si satis ex pluribus aliis ab eo prae- tarmissis firmare possimus . auget tamen 'magis. magi, sque
50쪽
sque textus Augustitii indicatus ab Epitomatore , quem non video ab ipso Veronto indicatum in sua Regula
apud Ualemburgenses . Augustinus ergo assirmat quosdam etiam bonos viros ob turbulentas carnalium hominum seditiones eiici abs Christiana congregatione rsed eos ut bonos hoc patienter tolerare , nec conventicula cogere , nec perturbare Ecclesiae doctrinam &pacem . At Veronius, qui haec Optime noverat, indicavit potius, ac verbis suis comprehendit M. Gregorii de hac re doctrinam . Hic enim homil. XXVI. in Evangelia de excomunicationis sententia a Pastore lata inquit i Dirum iuste an injuste obliget pastor , pastor tamen sententia gregi timenda est r ne is qui subest, quum injuste forsitan ligatur, ipsam obligationis suae
sententiam ex alia culpa mereatur . . . . Is qui sub manu pastoris est, ligari timeat vel injuste, nec pastoris sui judicium temere reprehendat, ne O si injuste ligatus est , ex ipsa tumida reprehensionis superbia , cui pa , quae non erat, fiat. , Transit Cap. II. suae Regulae Ueronius ad peculiaria doctrinae Catholicae capita , eaque ex amplissimo Tridentino Concilio hausta primum describit, ut in eo sunt definita expresse; tum vero longiori sermone studet demonstrare illa, quae non sint Fidei Catholicae dogmata, utpote non definita ab Ecclesia, & quorum diversae habentur plerumque doctorum Catholicorum
Opiniones ac sententiae . Epitomator vero , ut sorte consuleret brevitati, indicavit fere semper dumtaxat loca Tridentini Concilii, ex quo hauriendum sit a iuvenci theologo, quod ipse ignorat definitum dogma ab eo Concilio. Dum autem Epitomator iuvenem alloquitur
ignorantem dogma Catholicum , totus est in commonstrandis eidem , quae habenda non sint nostra dogmata , excludendo etiam ab his eas, quae apud doctores moraliter sunt certae sententiae. Itaque ex hac Epitome