장음표시 사용
51쪽
illud sequitur, ut si quI iuvenis imprudenti quodam llibertatis amore teneatur, ac sesse expedire a gravi rum doctorum sententiis magnopere cupiat, id facile
obtineat, quum ipsi grave sit pervolvere ad singula Tridentini Concilii paginas , & quum sub oculos non habeat in eadem Epitome eiusdem Synodi canones , in quos saepe vel invitus incideret. Quum vero videat tantummodo haec vel illa non esse de Fide Catholica definita , inter quae certe sunt ea etiam , quae proxime ad Fidem ipsam accedunt, ut Sunt plurimae propositiones , quae necessario nexu cum Fidei articulis copulatae sunt; hinc illi Theologo auditori evanescant OI Urtet propositiones haeresi proximae, ac similes aliae plures, a quibus Christianorum aures abhorrere ob proximum haeresis periculum debent. Ita sane iuvenum educationi consultum egregie est, ut amplissimam sibi vindicent & perniciosissimam cogitandi loquendique de rebus Fidei consentaneis libertatem . Addeo- dum etiam, quod quorumdam dogmatum, quorum Ue ba a subtilioribus Ecclesiae inimicis rn hunc vel illum i
sensum per vim etiam rapiuntur , & quorum veram significationem commonstrat Ecclesiae univeisalis consuetudo , eorum inquam dogmatum , sl ad nuda verba ltantum respiciatur , ita perturbetur significatio, ut vel nulla ferme eisdem remaneat, vel etiam ad alienum sensum prorsus detorqueatur . Quamobrem non
iisdem nudis verbis institendum est, Sed generatim primo principiis certis de natura Ecclesiastici regiminis ac deinde considerandus est Conciliorum atque sessio.
Tum contextus, quandoque etiam, non ex necessitate,
sed ad maiorem quamdam illustrationem inspicienda
erit Conciliorum & canonum dogmaticorum historia. Dixi non ex necessitate, secus enim oporteret habere Conciliorum historiam , quae communi totius Ec
52쪽
riam non putat ad Christiani populi Fidem.
Haec generatim dicta sussciant. Pergamus nunc ad peculiaria dogmata. quae recenset Veronius, &ex eo Epitomator; quae quidem omnia a nobis huc revocanda non sunt . In aliquibus tantum immorabimur , quae ad studiosae inventutis utilitatem flagitant maiorem a nobis illustrat onem ad servandam articulorum Fidei tum theoreticam, tum vero practicam veritatem.
l. I. De meritis gratiae & gloriae illud omnino tenendum est de Fide Catholica, quod universale concilium
Tridentinum sess. o. cap. I 6. itemque can. 26. oe 33.
eunctis Fidelibus credendum proposuit . A contrario itaque l. I. Sequitur, non esse de Fide Catholica I. dari meritum de eo ruo, a. dari de condigno . 3. merita esse ex justitia potius quam ex Adelitate. Oc.
Quod ait Veronius de Fide non esse, hoc reseren dum videtur tantummodo ad conditionem meriti in regula positam, de qua disputare in animo non est . Ceterum Fides Catholica est, quod justi im die trafepossint peccatoris conversionem, aliaque a Deo spiritualia pro aliis beneficia , idque etiam ex axiomate quod initio statuit Veronius. Ait namque iuxta Epitomen, n. I. q. 3. doctrinam de Fide Catholica intelligi etiam ex manifestato Fidelium omnium sensa , scilicet ex universalis Ecclesiae consensione . Porro certum apud Omnes est, regulam orandi supponere regulam credendi . Ecclesia veso unversalis in suis liturgiis orat& pro peccatorum conversione, & pro aliis spiritualibus beneficiis a Deo obtinendis; inutiliter & per errorem Orais ret, si iusti impetrare ea beneficia a Domino non pus-sent . Evidens ergo quod propositum a nobis est. Hoc statuto inutile prorsus videri potest inquirere, qua ra-D a ti
53쪽
2tione impetrent, sed tamen ex Fide est, eos impetrare pro aliis posse , secus in universalis Ecclesiae praxi error doceretur, quod absurdum. Nec praetermittendum hic est, quod habet Catechismus Concilii Tridentini , in quo parte a. de Sacram. Poenit. n. I P. degitur: divina gratia praediti sunt, alterius nomine possunt , quod Deo debetur, persolvere . Quod vero ait Veronius n. 3. non esse de Fide, quod merita sint ex iustitia , ipse probat ex' Vasquesio , qui tamen ita concludit orationem de hac re suam ut doceat fidelitatem, qua nobis Deus promisit merita, & gloriam esse partem protestativam justitiae. Poterat ipse meminisse Apostoli dicentis a. ad Timoth. cap. 4. Reposita est mihi eorona justitiae , quam reddet mihi Dominus , iustus judex , non solum autem mihi,
sed O iis , qui diligunt admentum Dei. Quae habet Veronius Regula XII. nulla indigent declaratione .
q. s. Patet non esse de Fide, Thesaurum Ecclesiae ut vocant , satisfactionum Sanctorum , nec proinde Indulgentias qua dantur vivis sive defunctis, dari per distii butionem hujus Thesauri. q. I. De Fide est , potestatem esse in Ecelesia con-eedendi Indulgentias divinitus ipsi readitam . E contrario.
q. 2. Ne quidem esse de Fide , esse in Ecclesia potestatem concedendi Indulgentias, per quas remittantur Fidelibus poenae pro peccatis remissis debitae apud Deum sive in hae Qita, sive in Purgatoris .
Haec more suo etiam Veronius, qui tantum materialibus, ut ita dicam , verbis Concilii Tridentini perducere conatus est ad veram Ecclesiam haereticos . At
si materialia verba nil plane significent, si ex aliis
54쪽
Concilii verbis ibidem positis eruatur eanonum sensusὴ cur delitescere eum sinunt, qui iuvenes theologicis disciplinis instituunt λ Itaque Tridentina synodus, ubi doctrinam Indulgentiarum tradit, omnia Ecclesiae vetera, media & recentiora tempora evidenter complectitur. Porro vetustiori aetate concedebantur Indulgentiae ad remittendam temporalem poenam pro peccatis coram Deo debitam , ut evidens est ex Patribus antiquis apud Pouget. Concilia pariter habentur ante Τridentinum celebrata , quae idem cum Patribus sentiunt. Praeterea Leo L in sua Bulla . quam Ecclesia universa amplexa est, hanc damnavit Lutheri propositionem: In dulgentiae his , qui veraciter eas consequuatur , nou valent ad remissionem poenae pro peccatis actualibus debita apud donam iustitiam . Ergo dubitandum Catholico non videtur, remitti ex Ecclesiae Indulgentiis poenas
Quod vero ad Thesaurum illum spectat, ex quo Indulgentiarum Virtus hauriatur , satis est primo com memorare canonem Tridentinum XIII. sessionis XIV. Si quis di verit, pro peccatis quoad poenam temporalem, minime Deo per christi merita satisfieri poenis ab est ictis patienter toleratis, vel a Sacerdote indvnctis . . . anathema sit: deinde vero proscriptam ab eodem Leone X. hanc num. i7. Lutheri propositionem Thesauri Ecclesiae, unde Papa dat Indulgentias , non sunt merita Christi aut Sanctorum. Denique si ex ra tione ipsa theologica certo novimus , omnia Spiritua lia bona nobis communicari ex meritis Christi tamquam capitis & Sanctorum , qui sunt ejus membra; Nemo Sane non intelligit, eam inesse in superiori Tridentini canone significationem , quam hucusque Paucis verbis, sed optimis monumentis demonstravi- mus; ac proinde utraque illa propositio si Catholicae expressae Fidei non censetur , adeo tamen est pro ima,
55쪽
ut illustratio haec nostra in iisdem contineri videatur Qualecumque igitur remedium illud fuerit, quo Pr testantium curando morbo adhibuerit Veronius, idem certe propinandum non est eadem ratione Catholici, in doctrina Ecclesiae instituendis . Qui plura de Indulgentiis desiderat , adire poterit laudatum scriptorem Gallum Pouget, inter Theologos coeleberrimum , aut egregium Anonymi nimirum P. Michaelis Angeli Fumi, Camaldulensis Th. P.) opusculum recens inscriptum ; Disesa delle Ottrine dei concilio di Trento sub te Indulgenze.
Hic pariter more suo Epitomator indicat Triden triani locum, ex quo haurienda Regula Fidei quoad Pur gatorium . Concilium ergo definiit, constare ex sacris litteris & antiqua Traditione Purgatorium esse, an irimasque ibi detentas Fidelium suistagiis, potissimum uero acceptabili Altaris sacrificio iuvari . In Epitome autem 3. n. I. dicitur: est 'de Fide, suma. gia , quae a Fidelibus pro Defunctis fiunt , certa lege illis prodesse , idem legitur n. a. O 3. de Sacrificio Missa, ac n, A. additur: Nec de Fide est, remissionem hane poenae quae fit, steri per applicationem satisfactionum nostrarnm animabus Purgatorii.
Quod ait primo Veronius non esse de Fide , refertur ad illam conditionem certa lege . Esse enim de Fideiuvari defunctorum animas Vivorum susseagiis expres, se a Concilio definitum vidimus . Si non certa leee, lege tamen aliqua iuvantur secus nullo modo iuvaren-' tur . Fateor , non esse certam legem , ut omnia pro sus vivorum suffragia pro Defunctis effectum optatum obtineant; est tamen gertum, ea obtinere illum posse, ac saepe obtinere, Secus universalis Ecclesiae consuetudo orandi pro instinc th errorem coatineret. Nam error
56쪽
error est eredere, quod aliqua caussa possit effectum gignere, quem non potest; ast Ecclesia non oraret pro Deia'ctis, nisi crederet, iuvari eosdem viventiuin suffragiis, erraret etiam , si ea nullum consequi effectum possent. Quod autem n. q. ait, non esse de Fide, remissionem poenarum pro Defunctis fieri per applicationem satisfactionum nostrarum animabus Puris gatorii , fortasse scholasticam aliquam supponit distin- .ctionem , inutilem sane ad dogma explicandum . Caeterum si dogma est juvari viventium suffragiis animas Defunctorum et habetur hic caussa & effectus ex ea productus, effectus autem non producitur nisi per applicationem caussae. Sed sollicitus non sum, quin imo plerumque improbo scholasticas dogmatum explicanaorum investigationes , quum dogmata ipsa paratam, sine ulla inquisitione, habeant significationem. Antequam vero ad alia progrediamur, transserenda hoc loco sunt ea, quae habet ipse Veronius Cap. II. q. 3- n. VI. sub finem, Veronius inquam, quem Ticinenses ut Magistrum optimum venerantur, ubi de satisfactione quod dogma sit, quae dogmata non sint, ipse
exposuit, addit de inde; Si quaeris, qua nobis probabilior quam se amare aiunt Ticinenses doctrina de his articulis , quos a Fide Catholica separaverat, Resp.
censemus probabilius I. satisfactiones esse de condigno, condignitate orta partim ex natura operis, partim ab acceptatione disina. a. Non sola opera charitaris elicitive , let imperative, sed alia etiam aliarum Sirtutum , maxime poenalia esse satis factoria . 3. Fosse Fiadeles sibi laeticem sustragium ferre , dum unus pro alio solvit pomam temporalem pro peccatis quoad culpam remissis debitam satisfactionis nomine in proprietate Origore sumpto, quod non est solum impetrare gratuitam remissionem poenae , sed O debitum solvere t non .ese
itaque tolum per modum impetrationis . Addo quod Fia
57쪽
deles hoc modo satisfaciunt tum pro ethis , tum pro defunctis r O utramque satisfactionem infallibiliter prodesse iis, pro quibus Ueruntur , sise Oiventibus in hoe
mundo, sive in Purgatorio existentibus , secundum totum harum satisfactionum Ualorem . q. de dice dum etiam , esse in Ecclesia Christi Thesaurum , non solum o quidem praecipue ex Christi merito O satisfactione , quo sensu Thesauro sumpto, Fide is constat, sed etiam ex Sanctorum tum meritis , tum satisfactione proprie sumpta, pro aliis, ut dictum supra . Haec prudens adnotavit Veronius, ne Catholicis quibusdam asperae nimis viderentve antea positae sententiae, ac ne Christiani erroris offendiculum in praxi incurrerenti licet ipsi Veronio propositum dumtaxat esset, haereticos in rebus Fidei instituere. Verumtamen Epitomator Catholicos juvenes imbuens haec omnia praetermittere se posse existimavit: qua mente, qua fine , iudicent ali I. Si brevitatem sermonis vel ut excusationem proserat, hanc excipiat, qui brevitatem cum obscuritate, vel etiam cum erroris periculo coniunctam diligat. Brevitati studebat etiam Veronius , ipse tamen non nudas protulit sententias assirmantes & negantes; sed argumentis omnia confirmavit, quibus veritatem Omnibus suadere se posse censuit , atque praeterea saepe illa addidit remedia , sive ea adiumenta, quae pluribus, praesertim iuvenibus necessaria a prudentibus censentur , ne cibi qui natura sua optimi sunt, perniciem aliquam possint efficere. Idem praestitit Veronius in aliis etiam , quae sequuntur, quem imitatus non est Epitomator, a quo eleganter, si Dis placet, ita proponitur . .
De legum humanarum obligatione, qua statuit Tria
dentinum sess. 6. can. ΣΟ. O sess. 7. cam 8. ea sunt
Fidei catholica , quia proposita a concilio universali. At mera calumia ς1t , idem Θηcilium prohibere catho
58쪽
licis lectionem scripturae evulgari iliomate.
Veronius primo in hanc rem recitat partem prosessionis Fidei , quae sicut in Ecclesia Catholica, ita & in Gal. licana obtinete Ecclesia obcervationes O constitutiones firmissime admitto O amplector. Receptos O approbatos Ecclesie Catbolicie ritus in omnium Sacramentorum solemni administratione recipio O admitto . Romano Poκtifici veram obedientiam spondeo ac iuro Utinam qui gloriantur sequi se eas, quas appellant Gallicanas sententias , eamdem professionem ex toto corinde emitterent, ac toto opere adimplerent. Affert deinde Veronius canones Tridentinos de obligatione, qua omnes Fideles tenentur Ecclesiae leges observare . Ut autem supra vidimus , ipse fatetur adhuc, Fideles quoslibet teneri ad obedientiam R. Pontifici praestandarii . Quamobrem si R. Pontifex vetet vernaculam S. Scripturae versionem , obtemperandam eidem erit a Fidelibus. Ceterum non omnes quascumque prohibuit R. Pontifex Bibliorum translationes vulgari lingua editas, sed eas dumtaxat , quae ipse non approbavit , nec approbandas esse censuit; atque in eo hanc esse potestatem agnovere Tridentini Patres .
De invocatione Sanctorum indicatur, non affertur Tridentini Concilii locus, ex quo desumendum est dogma , nempe sess. xxv. ubi statuitur, Sanctos una cum Christo regnantes orationes suas Deo pro hominibus erre , bonum atque utile esse, eos invocare, adheneficia impetranda a Deo per filium ejus usum chria. stum , qui solus noster redemptor O salvator est, ad eorum orationes, opem, auxiliumqua confugere ; illos .ero qui negent Sanctos . . . invocandos esse , aut qui asserunt , let illos pro hominibus non orare , let eorum
yr pro nobis etiam singulis orcnt , illτρcationem esse id
59쪽
lolatricam cte. impie sentire . Hinc prosequitur regula 'n esse de Fide catholica I. Sanctos in Coelo audire preces, quae illis fiunt a viventibus.
Quia nimirum inquit in suo opere Veronius , hoc expressum a Concilio non est. Verum tamen, ipse addit cap. a. 7. est , Sanctos de facto audire preces nostras, Deo illas illis revelante, O aliis modis expliacatis ab Augustino O Gregorio M. Quarto loco addit cum Veronio Epitomator non esse de Fide , sanctos quos inlocamus, esse vere Sanctos O Beatos , iis exceptis , qui tales . in Seriptura nobis exhibentur. Nuda haec propositio plurium Catholicorum auribus parum salte utilis , nisi etiam perniciosa est. Quare prudentia sua utens Veronius , quem imitatus non est eius Epitomator brevitatis caussa, addidit ibidem num. . , Graetissima tamen est auctoritas ex Comnietatione, is temerarius omnino foret, O plectendus, qκi past talem canonigationem ex informatione exactissima isὶraculorum, O litae praeteritae Sancti fit, negaret canonizatum illum esse Sanctum, aut de eo dubitaret oec. Adeo autem prudens est Veronius, ut non solum hoc monuerit incautos, Sed etiam, quoniam anteta n. 3. dixit de Fide non esse, necessarium fore invocare Sanctos, tandem ad avertendum multo dissicilius periculum , hoc adjecit monitum t mi aliunde tenerentur ad invocationem Φ. g. beneficiarii ad recitandas aliquando. litanias Sanctorum , tenerentur ad illum invocandum , nee siniaciens foret illis excusandis ab invocatione talis Sancti, Atendere non esse de Fide, illum esse Sanctum .
R E G U L A XVIII. XIX. XX. De imaginibus Christi, Deiparae & aliorum San
ctorum statuit Tridentinum sess. a . eas habendas Ore inendas esse, eisque debitum honorem oe venerationem
60쪽
Recte quidem , sed quod n. A. ait cum Veronio Epitomator et nee de Fide est, cultum delatum ima in bus esse Religiosum , hoc ex simili alio Veronii loco, de quo infra, ita interpretor ab eo dictum , ut non sit de Fide, appellandum esse religiosum cultum illum; Propterea quod haec vox religiosum non sit a Concilii
Patribus adhibita . Quinimo paullo post in ipsa Epi-
tome Veroniana n. XIX. & XX. videtur haec fuisse auctoris mens. Ibi enim loquutus de cultu Reliquiarum ac de cultu Sanctorum ait non esse de Fide , eum vocandum esse religiosum, seu alio quovis specifico nomine donandum . At si rem paullo diligentius inspicere libeat, constabit utique mens Concilii de cultu illo tamquam religioso . Cultus enim , qui alicui cum veperatione defertur, vel civilis & politicus, vel religiosus est; medium qui invenerit, mihi commonstret, quem non video. Iamvero quis unquam dixerit Conciliorum munus & cogitationem esse , ut decernat cultum civilem & politicum tantummodo λ Hoc nunquam somniarunt Concilii cecumenici Patres, qui de spiritualibus rebus ad Deum ut finem ultimum spectantibus tantummodo pertractant atque definiunt. Religiosum ergo dultum Sanctis decrevere . Verborum sensus ex manifestata legislatorum mente facile percipitur. Sessione igitur XXV. aiunt Patres , quod honor imaginibus exhibendus refertur ad protot a , qua it Ia repraesentant, ut per simagines quas osculamur O coram quibus caput aperimus , O procumbimus , christum adoremus O Sanctos , quorum illa similitudinem
gerunt, Seneremur . Quod vero Christus religiosum mereatur cultum., evidens est; quod Sanctis pariter etsi minoris gradus cultum , religiosum tamen debeamus
ex eo intelligitur , quod paullo ante Concilium dixest , ein cum Christo regiuates, ad quos deserenda