장음표시 사용
31쪽
matore illa , quae Veron Ius ipse addidit ad suae Regulae explanationem , quaeque ibidem conscripsit de Rom. Pontificum auctoritate . Ait enim , non itaque dicimus , sic definita, non esse de Fide , quod putant adversi ; sed solum dicimus oe repetimus , non esse de Fide Catholica , seu non esse doctrinam , quam omnes , quo sunt catholici tenere debeant tamquam de Fide , cuius contrarium sit haereticum, O removens a vemio Ecclesia . Miserrima nimirum his remanet consolatio si tamen consolationis significatio superest quod ipsi materialiter, ut ita dicam , non eliciantur ab Ecclesia , a qua se ipsos spiritualiter , idest ex nobiliori parte separant, dum illud
non credunt, quod crrdendum esse agnoscunt, etiamsi concepta formula definitum ab Ecclesia non fuerit . Prosequitur deinde Veronius r Omnes nihilomianus conceduut, gra*is esse auctoritatis , quod a Pontifice tantae sedis docetur , etiam cum solo Concilis privato , est privatim solum rescribente aliquot Diascopis ; gravioris, quod cum concilio Provinciali ; gravissimae , quod ex cathedra , toti Ecclesiae illud proponendo, sive eum concilio privato , sive in Concilio provinciali; temerariumque est, a sie pronuntiatis discedere . Si haec haereticis , quos ad veram Ecclesiam pertrahere studebat, dicere non est veritus Auctor Regulae Fidei ; cur siluit eius Epitomator λ Non modo timere visus est haeretici , sed etiam temerarii nomen et sed uti nam silentio suo hanc effugiat apud
quosdam recentiores censuram .
Ad haec , non est de Fide Catholica , quod definitum poret in Concilio Provinciali , etiam Papa ei praesidente per se , vel per legatos . Ratio est, i quia tale concilium non est Ecclesia universalis ; quare qsod ab eo proponitur , non proponitur 'ab Ecclesia
32쪽
universali non est ergo de Catholica; nisi aliun
de sensus totius Ecclesiae constaret , sicuti constat de multis pronuntiatis contra Pelagium , oe alios in Con. ciliis Regionariis , ut vocat Augustinus .
Sed sanctissimus hic & doctissimus, atque a praeis iudiciis solutus Doctor Augustinus , pronuntiato a Romana Sede iudicio contra Pela..ium, caussam finiis tam hac ratione fuisse clamat, licet duo dumtaxat, aut tria ad summum Provincialia Concilia Pelagium damnassent . Sed de mente Augustini circa Romani Pontificis in rebus Fidei auctoritatem . in peculiari dissertatione adversus alium Ticinensem Doctorem . Drte disputabitur . Nunc iterum in hanc Regulam observemus , Omnia prorsus , quae definita a Romana Sede fuere beatissimis illis antiquitatis venerandae temporibus , omnia inquam probata semper ab universali Ecclesia fuisse ; atque exortis quaestionibus ad Fidem aut directe aut indirecte spectantibus , post tanta aliquarum peculiarium Ecclesiarum dissidia . tandem in id omnes consensisse , quod primum iu
rat a Roin. Sede conceptum atque statutum . Posterioribus etiam temnoribus idem praestitum esse nega rit tantum , qui veritati insessimum indicit, bellum , quando ipsa veritas honori esse possit Rom. Sedi .
Insuper non omnes praxes Ecclesiae , etiam univera salis , sunt sussicientes fundando articulo Fidei Catholicae . Probatur' ex defectu recundae conditionis; quia praxes hae non sunt propositioncs factae ab Ecclesia veritatis alicuius eredenda sed rei facion . Me verissimum quidem est illud Aeustini est. 3 . al. II 8.
Si quid tota per orbem frequentat Ecclesia , hinc quia ita faciendum sit disputare , insolentissimae in-
33쪽
32saniae est . sed non inde sequitur , Ecelesἰ- per talem praxim proponere tamquam credendum de Fide catholica aliquod dogma ', nam suscit praxim esse bonam . Regula, autem praxeos sonα potest esse opinio non indubitata ; unde sit etiam, ut praxes has posset mutare Ecclesia .
Haec sunt examini subiicienda ex pondere rati num , quae omnium animis vim possint inferre, sicuti Epitomator silentio suo, quo Veroni argumen ta praeteriit, contra magnopere curavit. Distinguenda ergo heic mihi videtur primaria VerInii propositio ; nimirum non esse fundamentum Catholicae Fidei universalem aliquam Ecclesiae praxim , si ipsa praxis consideretur iu hypothesibus singularibus ,
quae uni Versalem praXim constituunt ἔ esse Vero , SI praecipua mens Ecclesiae consideretur, ex qua nasciatur ipsa praxis , sive si perpendatur generalius illud principium theo reticum , ex quo orta est in Ecclesia spiritualis ac religiosa aliqua consuetudo. Exemplo rem illustrabo , ne in metaphysicis ideis consistentes obscuritatem patiantur aliqui Theologiae auditores . Est universalis Ecclesiae mos orandi pro defunctis , ut a poenis peccato debitis solvantur. Aila ego rnon est Fides Catholica , quod quaelibet Ecclesiae pro defunctis oratio eosdem ab iis poenis liberet; est tamen Fides Catholica, quod Ecclesiae eiusdem orationes pro illis effusae habeant vim eosdem adiuvandi, ut definiit Concilium Tridentinum Nam dogma Catholicum est, quod in Macchabaeorum libris
continetur e Sancta , O salubris est cogitatio pro defunctis exorare , ut a peccatis , idest peccatorum temporalibus paenis solvantur . Ad rem vero addit Augustinus in libro de cura pro mortuis gerenda rSed non parva est universalis Ecclesiae , qua in hac
34쪽
eonsuetudine claret auctoritas ; ubi in precibus Sater dotis , quae Domino Deo ad eius altare fu uduntur , locum suum habet etiam cominendatio mortuorum . Secus aliquid prosus inutile, imo & perniciosum ess-ceret Ecc si a universalis ; quod est maximum ab Sumdum , repugnas princip is, quae habet Ecclesia in suo
spirituyli regimine . Quod si illud principium in
aliis consuetudinibus nolint esse ex Fide Catholica; saltem concedant oportet, esse certissimum; est enim principium approbatum sem Der, constanter , & libi que in Ecclesia . Prieterea celeberrimum est illud S. Caelestini monitum e Legem credendi lex statuit supplicandi . Rursus S. Augustinus adversus Pelagianos recte demonstrat Catholicum dogma de necessitate gratiae ex more Ecclesiae Catholicae precibus suis a Deo hanc gratiam petentis . Denique pervulgatum & validissimum est illud Augustini lib.
contra Danatistas: unizersa tenet Ecclesia , nec a Conciliis institutum , sed semper retentum est , nounisi auctoritate Apostolica traditum rectissime creditur.
Qtiod denique Ecclesia praxes illas, de quibus in Regula sermo est, mutare possit; non inde Sequitur, ieasdem inniti opinionibus non indubitatis . Nam idem semper spiritus disciplinae in Ecclesia est , nimirum salus spiritualis eorum, qui in Ecclesia sunt, quique habent , vel habere possunt cum ipsa relationem . Manente hoc spiritu , mutatis rerum circumstantiis , oportet ut . praxes quoque Ecclesiae mutentur ; secus mutaretur Ecclesiae spiritus ; quod maximum pariter est absurdum . Ut autem in allato exemplo consistamus '; quoniam idem semper est principium, veluti axioma, quod orationibus Ecclesiae iuvari possint Fideles in charitate defuncti; ideo mutari quidem poterunt variae circumstantiae ad effundendas ejusmodi preces , numquam vero mutari adeo
35쪽
poterit praxis illa in aliam alterius omnino generis , ut consuetudo ea lem amplius in Ecclesia minime obtineat . Sed pergamus ad eam Veronii Regulam in Epitome positam , quae offendiculo fuit quibusdam negantibus aliquod Ecclesiae dogma.
I. Aliquando Ecclesia , etiam in conciliis generalibus , prohibet disputationem de aliqua re , quam nondum tamquam dogma Fidei definivit r quo in casu nihil iubet credendum de Fide, aut vitandum tam
quam errorem contra Fidem Catholicam.
Attamem prohibita est ea de re disputatio, Scgravissime contra Ecclesiae praeceptum. peccat, qui eidem non paret . Agitur hic de doctrina ; qua in re errare non potest Ecclesia vetans disputationes hujusmodi . Ut autem infra videbimus, Veronius ipse hanc obedientiam Ecclesiae praestandam affirmat , licet Ecclesia in praeceptis omnibus infallibilitate non
In aliis autem quaestionibus , quibus ipsa silentium non imposuit, sed inc tactas post examen reliquit, non adimit quidem Theologis facultatem de iis disputandi ; adimit tamen semper privatis auctoritatem definiendi , tamquam dogma id , quod ab ea definitum non est, ac tamquam hereticos traducendi illos, qui alterutram adamaverint partem. Utrum Theologi cuiuscumque studii, sive scholae id observent, viderint ipsi . Sequitur in Regularq. II. Interdum quoque Ecelesia in ipsis etiam serum enicis Contiliis suam desinitionem confirmat testia montis , ex quibus aliqua non escaciter eam probant. Unde generaliter dicimus, eorum, qua continentur in quovis Ecclesiae vel conciliorum generalium canone,
aut capite , in quo Catholica doctrina traditur , id
36쪽
olam ct totum esse de Fide , quod desinitur , seu
ut loquuntur Iuristae, solum dispositivum Arresti , seu contenti in capite, aut canone, est de Fide ruot umuero Arresti, seu eius probationes , nou sunt de Fide . Ratio est; quia primum solum proponitur eredeadum , ct proprie definitur; non autem motivum, semprobatis.
Si loquamur tantum de motreo, ut ait Veronius; hoc proprie non est probatio , sed rem Ita quaedam dispositio , quae Patres movere potuit ob rationes nobis incompertas . In ipsa saltem orati Traditione potuit haec ratio latere; proinde non est , cur in his detineatur Theologus. Quod vero ait Veronius , a Conciliis quandoque confirmari desinitiones testimo ni is , quae illam essicaciter non probant; velim ut animadvertant Theologiae auditores illud efficaciter
non probare sumendum in eo sensu esse, quod non demonstret omnino , iuxta usitatas a scholasticis logicas leges , identitatem propositionis definiendae cum testimonio ad eam definiendam adhibitio . Verum quod deest ex hisce usitatis logices regulis , id suptetur a Traditione , quam norunt Patres in Conciliis cecumenicis congregati ; adeo ut si nil omnino deesset ad illam identitatem propositionis & testimonii , inutilis prorsus foret Ecclesiae deiihitio , quae tollat dubitationem , vel quamcumque a Scripturae testimoniis obscuritatem . Si consulamus , quae fuere semper in nostra Religione dogmata , quaeque contra haereticos definita clarius sunt ab Ecclesia , videbimus sane haud raro Scripturae testimonia ad probationem adhibita, eius generis esse , quod commemorat Veronius.
Exempli loco illa Christi propositio : Pater major
me est , per se ipsa iuxta logicam methodum non
ignificat minoritatem , ut ita barbare dicam , Filii C a quod
37쪽
quoad naturam humanam ; ita & alia Ego O 'Patertinum stimus Der se non definit huius unitatis proprietatem , utrum nemne sit unitas voluntatis & consensus, an etiam Substantiae & naturae. Attamen , Traditione accedente , prima Christi propositio minoritatem eius commostrat quoad naturam humanam; altera vero naturae cum Patre unitatem; atque hinc . praeter plura alia Scriptur e testimonia , duarum in Christi persona naturarum unin demonstratur . Ut
ergo Theologus definiat , aliquod adhibitum a Conciliis fuisse ad definitionis probationem testimonium , quod per se ocaciter illam non probet . op iri Sane , ut antea prae oculis habeat omnem de illa re Traditionem Scriptam ; ac praeterea etiam fortasSe , si possit, Oralem, ut certam proferre possit sententiam. Prosequitur in Epitome alia Regulae narsq. III. Hinc plurima continentur in conciliis etiam tinioersalibus , quae non sunt de Fide, scilicet quod in illis est obiter dictum ; multo minus in sessionibusa etariis Tralatis, dum sententiam dicunt prolatam ;multo adhuc minus, quae a Doctoribus in discussionem xei definiendae praemittuntur , aut allegantur. Ratio generalis est, quia nihil eorum definitur ab Ecclesia .
Adeo perspicua est huiusmodi Regula, ut mirum maxime sit , aliquos nomine Theologos eadem hisce temporibus abuti, ut quamcumque Ecclesiae defini-rionem, quae partibus eorumdem nou faveat, destruere omnino, ac in nihilum redigere tentent. Haec enim omnia obiter a Conciliis definita ridiculis quibusdam ratiunculis ostendere Student . Verum quod, juxta Veronianam Regulam optima ratione innixam , exponitur vel in capitibus vel in canonibus Conciliorum tamquam Catholica doctrina , id est verbis &formulis significantibus Patrum mentem tradendi Ca- λο-
38쪽
. . 37tholica dogmata , & damnandi errores hisce dogma- . tis repugnantes ; id omne non obit r sed definitive dictum si non intel igas , nihil sane intelli 3is. Exemplo hanc probrosam recentiorum artem common Stremus . Quidam Theologi recentiores, ut ex 'licent 4 ridentinum canonem , quo definitur . Ecclesiam nosse constituere impedimenta matrimonium dirimentia , Iaiunt in eodem canone positum Ecclesiae nomen non solum obiter, sed praeter mentim Concilii; quia nempe canon , inquiunt , est coetra Lutherum negantem Omni potestati eam au choritatem . Sed falsum evidenter demonstravit Petrus Deodatus in libro in scripto Defensio Tridentinorum canonum &c. adversus Latinoium, Tam burinium, Nestritim &c. cap. III. q. V d. & seq. ex Lutheri diversis scriptis eum fuisse haeresiarchae errorem et Ostendit nimirum hunc haeresiarcam aperte negasse dumtaxat Ecclesiae auctoritatem istam. Deinde videat quisque latinae linguae nO- verit elementa, ridiculam sit venia verbo) illorum
scriptorum interpretationem . In eo nempe canon nomen Ecclesia est substantivum sive subiectum prO-
positionis , cui in eodem tribuitur auctoritas illa; attamen si hosce scriptores audias, illud subiectum positum est in canone , veluti obiter , & adiectum est praeter finem , quem sibi proposuerant Concilii Pa tres . Si hoc concedas , quid in canone remanet, nisi ineptia , nisi mendacium . Scio quidem , eOS-dem auctores quaesiisse alios anfractus viarum, ut a sensti genuino canonis aufugerent; sed eadem perspicuitate , evidentia , ac robore omnes a DeGdato obstructae sunt illis viae, ut ne verbum quidem p
sint iterum opponere veritati tam firmiter , tamque evidenter demonstratae ; nisi , ut fuit mos aliorum Fidei hostium, velint, quod non arbitror, iniuriasti verba Sensu omnino 'vacua, licet eum apparenti qua-
39쪽
dam sermonis gravitate energia effutire. Sed progrediamur ad graviorem , quae postrema est Veronianae Regulae partem , ex qua conatus est anonymus cuidam Mediolanensis auctor libri dei diritto distabilire impedimenti dirimenti ii Matrimonio oee. hanc eripere Ecclesiae auctoritatem . Inquit Veronius incompendium redactus q. IV. Imo ut assertio aliqua, ab Ecclesia definita per Concilium Oecumenicum credi debeat de Fide catholica , haec requiruntur εἶ I. Pt Concilium rem illam δε- finierit proprie tamquam decretum Fide Fatholica tenendum. a. Ut illud sit definitum concit lariter , idest more aliorum conciliorum , re diligenter examinata . I. Ut concilium loquatur per modum definientis rem controversam, O non tantum simpliciter & obiter id asserat. 4. Di res illa sit definibilis de Fide; cuiusmodi non sunt doctrinae, quae studia spectant Legum , aut Philosopiae.
Pauca verba rem continent gravissimam . Dicam primo aliqua de Regula ipsa ; tum responsa asseram Mediolanensi scriptori . Prima conditio optima est; sed illustrationem aliquam desiderat. Nimirum necesse non est, ut in illis Veronii verbis materialiter consistat Theologiae studiosus, quasi Concilii Patres dicere debeant , se rem aliquam definire , proprie
tamquam decretum Fide Catholica tenendum . Satis est, ut eosdem animi sensus aptis aliis verbis exprimant. Id autem praestare solent, ut paullo infra dicemus , affirmantes se , exterminare haereticorum errores contra Ecclesiae doctrinam propositos , eosque anathematismis convellere ; quod idem faciunt ve his demonstrantibus, damnare se eorumdem doctrinam . Ecclesia enim anathematismis non damnat nisi
doctrinam repugnantem illi, quae a Christo per ve bum
40쪽
bum scriptum aut traditum accepIt, tamquam Fidei Catholicae depositum. Secus erraret universa Eccleissia; quod maximum est absurdum . Cum prima covinvenit conditio tertia , in eo quod debeat Concilium declarare , quod tradat doctrinam catholicam; quod enim pertinet ad controversiam definiendam , necesse semper non est, ut hoc exprimatur a Concilio, si tim ac loquitur iis formulis, quae significant ex natura sua, aliquam Fidei definitionem . Secundae conditionis cognitio nen videtur Catholico necessaria , statim ac no Uerit aliquid ab Oecumenicis Patribus definitum ;neque enim materia omnis Fidei flagitat examen , quum errores damnandi aliquando adeo aperti sint, ut sufficiat eosdem inspicere , ut appareant clare veritati catholicae repugnantes; deinde vero si id inquirendum a Catholico esset, sorte nunditam Conciliorum definitionibus aquiesceret; suspicari enim posset, nec dilia genter nec legitime fuisse institutum de damnando e rore examen , ac mille alias ineptas subtilitates possent
inquieti quidam Catholici adversus di finitionem illam
objicere . Ultimae vero conditionis notio necessaria est
Patribus definientibus, non autem Fidelibus. His enim scire oportet definitum aliqvr d dogma tamquam Catholicum ab Ecclesia, non autem examini debent subjicere materiam definitam, an ea spectet ad Ecclesiae auctoritatem . Ecclesia enim universalis si errare posset
in materia definitionum , iam amplius non esset ad Christianae Reipublicae bonum utilis, imo perniciosa quam- maxime eius auctoritas . Sed hoc latius postea . Audiamus nunc Mediolanensem auctorem. Ait ipse . canones Concilii Tridentini de auctoritate Feclesiae iudirimentia Matrimonium impedimenta non esse do malicos , & quum denique Principi adscribat auctori-tem illam, atque Ecelesiae eam deneget, nullos.& irrima decernat oportet eosdem canones . Suam ille opi-