장음표시 사용
121쪽
s CIPIONIS. III tus, vivendi finem habeat necesso est. Solum igitur, quod sese moVet, quia numquam deseritur a se, IIur quam ne moveri quidem desinit: quin etiam ceteris, quae moventur, hic fons, hoc principium est movendi : principii autem nulla est' origo : nam ex principio oriuntur omnia : ipsum autem nulla ex realia nasci potest; nec enim id esset principium, quod gigneretur alium de. Quod si numquam orituT, no occidit quidem umquam: nam Principium eXstinctum, nee ipsum ab alio renascetur, nec ex se aliud creabit : si quidem necesse est a principio oriri omnia. Ita fit, ut motus Principium ex eo sit, quod ipsum a se movetur : id autem nec nasci potest, nec mori; Vel concidat
122쪽
omne Coelum, Omnisque natura , et Consistat necesse est, nec Vim ullam nanciscatur, qua , ut primo, impulsa moveatur.
IX. Cum pateat igitur, aeternum id esse, quod seipsum moveat; quis est, qui hanc naturam animis esse tributam neget 2 inanimum est enim Omne, quod pulsu agitatiar externo : quod autem animal est, id
motu cietur interiore et suo : nam haec est propria natura animae, atque Vis : quae si est una ex omnibus, quae seipsa Semper moveat; neque nata certe eat, et aeterna est. Hano tu exerce in optimis rebus: Sunt autem
optimae curae, de salute patriae; quibus agitatus et exercitatus animus velocius in hanc sedem et domum suam pervolabit: idque ocius faciet,
123쪽
s CIPIONIS. I I9si jam tum, cum erit inclusus in corpore, eminebit foras, et ea, quM
extra erunt, contemplans , quam maxime se a corpore abstrahet. .
Namque eorum animi, qui se corporis Voluptatibus dediderunt, earumque se quasi ministros praebuerunt, impulsuque libidinum voluptatibus obedientium, deorum ζt hominum jura ViolaVerunt, Corporibus elapsi circum terram ipsam Volutantur , nee hunc in locum, nisi multis exagitati seculis, reVertuntur. Ide discessit: ego somno solutus
