M. T. Ciceronis Cato Major, seu De senectute, Dialogus; Ad Titum Pomponium Atticum. Somnium Scipionis

발행: 1796년

분량: 124페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

86 DE sENECTUTE.

numquam se ipse sit relicturus: et, cum simplex animi natura esset , neque haberet in Ae quidquam a - . mistum dispar sui atque dissimile , non posse eum dividi: quod si non possit, non posse interire : magnoque eSSe argumento, homines sciT Pleraque ante, quam nati sint, quod jam Pueri, cum artes dissiciles discant , ita celeriter res innumerabi-Ies arripiant, ut eas non tum primum accipere Videantur, sed reminisci et recordari. Haec Plato noster. XXII. Apud Xenophontem Rutem moriens Cyrus major, haec dicit i a Nolite arbitrari, O mihi ca- si rissimi filii, me, cum a vobis dis-ri cessero, nusquam, aut nullumis fore e nec enim, dum eram vobis si qum, animum meum Videbatis ;

92쪽

DE SENECTUTE. 87κ sed eum esse in hoo corpore , exu iis rebus , quas gerebam, intelliu gebatis: eumdem igitur esse Cre- ditote, etiam si nullum videbilis.

v Νeo vero clarorum Virorum si post mortem honores permane-

v rent, si nihil eorum ipsorum ani-u mi essicerent, quo diutius meminu viam sui tuerentur. Mihi quidem si numquam persuaderi potuit, uniali mos, dum in corporibus essentit mortalibus, Vivere ; cum exissentu ex iis, emori: nesi Vero tum ani-u mutiI esse insipientem, cum exu insipienti corpore evasisset; sedit cum omni admixtione corporisu liberatus, purus et integer essere coepisset , tum esse sapientem. α Atque etiam, cum hominis na- i tura morte dissolvitur, cetera-

93쪽

88 DE SENECTUTE. et Tmn rerum perspicuum est, quo si quaeque discedant: abeunt enimo illuc omnia, unde orta sunt: anire mus autem Solus, nec Cum adest , re nec cum dis edit, apparet. Iamu Vero Videlis, nihil esse morti tam V Simile , quam somnum. Atquiu dormientium animi maxime de-α clarant divinitatem Suam. α Μulta enim , cum remissi et Ii-

beri sunt, futura prospiciunt: t ex quo intelligitur, quales futuri

u Sint, cum se plane corporis vi a culis relaxaverint. Quare, si hasore ita sunt, sic me colitote ut deum: v sin una est intexiturus animusu eum CDTPOTe , vos tamen deos Ve-u Tentes, qui hanc Omnem pulchri- si ludinem tuentur et regunt, mE-

έ.moriam nostri pie inriolateque

94쪽

DE SENECTUTE. 89 re servabitis n. Cyrus quidem haec moriens. Nos, si Placet, nostra Videamus.

XXIII. Νemo umquam mihi , Scipio , Persuadebit, aut Patrem

tuum Paulum, aut duos aVOS, Ρa Ium et Asricanum, aut Africani patrem , aut Patruum, aut multos Praestantes Viros, quos enumerare non est necesse, tanta esse Conatos, quae ad posteritatis memoriam pertinerent ; nisi animo cernerent, Post xitalem ad se pertinere. An censes

ut de me ipso aliquid more Senum glorier ) me tantos labores diurnos

nocturnosque domi militiaeque suscepturum fuisse , si iisdem sinibus Horiam meam, quibus Vitam, essem terminaturus 7 nonne melius multo fuisset, otiosam aetatem, et quie-

95쪽

so DE SENECTUTE.

tam, sine ullo labore aut Contemtione traducere 7 Sed nescio quom do animus erigens se , Posteritatem semper ita prospiciebat, quasi, Cum excessisset e vita, tum deuique victurus esset: quod quidem ni ita se haberet, ut animi immortales essent, haud optimi cujusque animus maxime ad immortalem gloriam niteretur.

Quid , quod sapientissimus qui

que aequissimo animo moritur, stultissimus iniquissimo 7 nonne vobis videtur animus is, qui plus cernat Et longius, Videre se ad meliora proficisci ; ille autem, cujus obtusior sit acies, non vidcre 3 Equidem efferor studio patres Vestros, quos colui et dilexi, videndi; neque Vero EOS Solum convenire aVeo, quos iPSO COM

96쪽

DE SENECTUTE.

nori; sed illos etiam, de quibus audivi, et legi, et ipse conscripsi. Quo quidem me proficiscentem haud sane quis facile retraxerit, neque tamquam Peliam recoxerit e et siquis deus mihi largiatur , ut ex hac

aetate repuerascam , et in Cunis Va-giam , Valde recusem : nee Vero Velim quasi decurso spatio, ad CarCe-Tes a Calce revocari.

Quid enim habet vita commodi quid non potius laboris 3 sed habeat

sane : habet certe tamen aut satietatem, aut modum: non Iubet enim mihi deplorare vitam, quod multi, et ii docti, saepe fecerunt : neque me ViXisse poenitet; quoniam ita vixi, ut non frustra me natum existimem : et ex hac Vita ita discedo, tamquam ex hospitio, non tamquam

97쪽

92 DE SENECTUTE. ex domo: commorandi enim natura deVersorium nobis, non habitandi dedit. O praeclarum diem, cum ad illud

divinum animorum concilium C tumque proficiscar, cumque ex hac turba et colluvione discedam l pr ficiscar enim non ad eos Solum Visos,

de quibus ante dixi ; sed etiam ad

Catonem meum, quo nemo ViT melior natus est, nemo pietate Praestantior; cujus a me corpus Cremu-

tum est ; quod contra decuit ab illo

rens , sed TeSpectans, in ea profecto loca discessit, quo mihi ipsi cernebat esso Veniendum : quem ego meum Casum sortiter serre visus Fum; non quod aequo animo ferrem: sed me ipse consolabar, existimans

98쪽

S OMNIUM

SCIPIONIS.

99쪽

FRAGΜANTu Μ hoc e libro sexto Extremo de Republica sumptum Macrobius seorsum interpretatus est, eique titulum hunc, quem nunc obtinet, imposuit. De hoc somnio mentio fit a Laelio , de Amicitia cap. quarto, numero decimo quarto.

100쪽

DE sENECTUTE. 93

non longinquum internos digressum et discessum &Te.

His mihi rebus, Scipio id enim

te cum Laelio admirari solere dixisti ) Iovis est senectus, nec Solum non molesta, sed etiam jucunda. Quod si in hoc erro, quod animos hominum immortales esse credam, libenter erro : nec mihi hunc errOrem , quo delector, dum Vivo , EM torqueri volo : sin mortuus, ut qui dam minuti philosophi censent, nihil sentiam ; non Vereor, ne hunc Enorem meum mortui philosophi irrideant. Quod si non sumus immortales futuri, tamen exstingui homini suo tempore optabile est: nam habet natura , ut aliarum omnium rerum, sic ViVendi modum : Aenectus autem, peractio aetatis est,

SEARCH

MENU NAVIGATION