Caii Plinii secundi Historiae naturalis libri 37. Quos recensuit & notis illustravit Gabriel Brotier. Tomus 1.6 2

발행: 1779년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

accidisse terris, indicio sunt tot angustiae,

atque tam parva naturae repugnantis inter

valla , ad Hellespontum octingentorum septuaginta quinque passuum: ad Bosporo duos, vel bubus meabili transitu: unde nomen ambobus, jam quaedam in dissociatione germanitas concors. Alitum quippe cantus, canumque latratus invicem a diuntur: vocis etiam humanae commemeia , inter duos orbes manente colloquio , nisi clim idipsum auserunt venti. Mens ram Ponti a Bosporo ad Maeotium lacum quidam secere Uv. triginta octo mili. D. passuum. Eratosthenes centum minorem. Agrippa a Calchedone ad Phasin X. mili. Inde Bosporum Cimmerium trecenta sexaginta mili. Nos intervalla generatim ponemus comperta in nostro aevo, quando

etiam in ipso ore Cimmerio pugnatum esti Ergo a faucibus Bospori est amnis Rh has, quem aliqui Rhesum dixerunt. Dei de Psillis, portus Calpas. Sagaris fluvius ex inclytis: oritur in rhrygia, accipit Vsos amnes, inter quos Tembrogium MGallum: idem Sangarius a plerisque di aus, a quo incipiunt Mariandyni sinus, ομpidumque Heraclea Lyco flumini adpostietum. est a Ponti ore millibus duce eis : portus Acone, Veneno aconito dirus, speeus Acherusia. Flumina : Redopides ,

Callichorum, Sonautes. Oppidum Tium,

12쪽

ab Heraclea triginta octo millibus passi Fluvius Billis. II. 2.Ultra quem gens Paphlagonia, quam Pylaemeniam aliqui dixerunt, inclusam a tergo Galatiti. Oppidum Mastya Milesiorum , deinde Cromna. Quo loco Hen tos adjicit Nepos Cornelius, a quibus in

Italia ortos cognomines eorum venetos credi postulat. Sesamum oppidum, quod nunc Amastris. Mons Cytorus a Tio LXIII.

mili. passuum. Oppida: Cimolis, Stephane : amnis Parthenius. Promontorium C rambis vasto excursu , abest a Ponti ostio CCCXXV. mili. passuum : Vel, ut aliis placuit , CCCL. mili. Tantumdem a Cimmerio, aut ut aliqui maluere, CCCXII. Μ. D.

Fuit & oppidum eodem nomine, & aliud inde Armene: nunc est colonia Sinope, a Cytoro CLXIV. millibus. Flumen Evam chum: gens Cappadocum, oppidum Ga' aiura, & Gazelum : amnis Halys, a radi' cibus Tauri per Cataoniam Cappadociam. re decurrens. oppida: Gangre, Carusa, misum liberum , a Sinope CXXX. mili.

passuum. Rusdemque nominis sinus tanisti recessus, ut Asiam paene insulam faciat, CC. mili. passuum aut amplius per continentem ad Issicum Ciliciae sinum. Quo in omni tractu proditur, treS ta

tum gentes Graecas iure dici, Doricam, Ionicam, Solicam, ceteras Barbarorum

13쪽

esse. Amiso iunctum fuit oppidum Eup

toria, a Mithridate conditum. Victo eo, Pompeiopolis utrumque appellatum est. II1. 3. Cappadocia intus habet coloniam Claudii Caesaris Archelaidem, quam' praefluit Halys. oppida : Comana, quod Sarus : Neocaesaream, quod Lycus : Am stam , quod Iris in regione Garacena. In

Colopena vero Sebastiam & Sebastopolin. Haec parva, sed paria supra dictis. Re-- liqua sui parte Melitam, a Semiramide comditam , haud procul Euphrate: Diocaesaream, Tyana, Castabala, Magnopolim

Zelam: & sub monte Argaeo Mazacam, quae nunc Caesarea nominatur. Cappadociae pars praetenta Armeniae majori, Meldene vocatur: Commagenae , Cataoniae Phrygiae, Gariauritis, Sargarausene, Camnianene : Galatiae, Morimene : ubi disteris minat eos Cappadox amnis, a quo nomen traxere, antea Leucosyri dicti. A Neocaesarea supra dicta minorem Armeniam Lycus amnis disterminat. Est & Cera nus intus clarus. In ora autem ab Amiso oppidum & flumen Chadisia, Lyca sum, a quo Themiscyrena regio. IV. Iris flumen deferens Lycum. Civitas Ziela intus, nobilis clade Triarii, Mvictoria C. Caesaris : in ora amnis Thermodon , ortus ad castellum , quod vocant Phanarceam, praeterque radices Amazo-

14쪽

nii montis lapsus. Fuit oppidum eodem n mine , & alia quinque, Amazonium, Themiscyra, Sotira, Amasia, Comana : nunc

Mantelum.

4. Gentes Genetarum, Chalybum. Oppidum Cotyorum. Gentes: Tibareni, Mose syni notis signantes corpora. Gens, Ma crocephali: oppidum Cerasus, portus Cho dule. Gentes : Bechires, Buzeri. Flumen , Melas. Gens, Macrones: Side ne, flume

que Sidenum, quo adluitur oppidum Polemonium ab Amiso CXX. milh pas . Inde si mina , Iasonium, Melanthium: & ab Amiso LXXX. mili. pass. Pharnacea oppidum, Timpolis castellum & fluvius. Item Philoc Iea , & sine fluvio Liviopolis: & a Pharnacea centum mili. passuum, Trapezus lia. herum , Vasto monte clausum. Ultra quod gens Armenochalybes, a majore Armenia XXX. mili. passuum distans. In ora ante Trapemnia flumen Pyxites : ultra veia, sens Sannorum Heniochorum. Flumen Abiarum, cum castello cognomine in faucibus, a Trapezunte CXL. mili. passuum.

Rus loci a tergo montium Iberiae est : in ora vero Heniochi, Ampreutae, Laeti. Fl mina : Acampsis , Isis, Mogrus, Bathis. Gentes Colchorum. Oppidum Matium,

flumen Heracleum, & promontorium eodem nomine, clarissimusque Ponti Phasis.s ritur in Moschis : navigatur quamlibet

15쪽

6 C. PLINII NATUR.

magnis navigiis XXXVIII. mili. D. passuum. Inde minoribus longo spatio , pontibus CXX. pervius. Oppida in ripis habuit complura : celeberrima, Tyndarida, Circaeum, Cygnum, & in faucibus Phasin. Maxim. autem inclaruit AEa, XV. mili. passuum amari, ubi Hippos & Cyaneos vasti amnes e diverso in eum confluunt. Nunc habet Surium tantum, & ipsum ab amne i fluente ibi cognominatum, usquequo magnarum navium capacem esse diximus. Et os accipit fluvios, magnitudine numeroque mirabiles, inter quos Glaucum. In ore ejus, insulae sine nomine , ab Absaro LXX. M. Inde aliud flumen Charien. Gens

Salae, antiquis Phthirothagi dicti, & Suani. Flumen Cobum e Caucaso per Suanos fluens. Dein Rhoas. Regio Ecrectice. Α- res : Singames , Tarsuras , Astelephas, Chrysorinoas. Gens Absitae, castellum Se-hastopolis, a Phaside centum mili. passi Gens Sannigarum , oppidum Cygnus, flumen & oppidum Penius. Deinde multis

nominibus Heniochorum genteS.

V. s. Subjicitur Ponti Regio Colica Iin qua juga Caucasi ad Riphaeos montestorquentur, ut dictum est . altero latere in Euxinum & Maeotin devexa, altero in C spium & Hyrcanium mare. Reliqua lit ra ferae nationes tenent, Μelanchlaeni,

Coraxi urbe Colchorum Dioscuriade, juxta

16쪽

HISTOR. Lib. VI. 7

fluvium Anthemunia, nunc deserta: quo dam adeo clara, ut Timosthenes in eam CCC. nationes, dissimilibus linguis, descendere prodiderit. Et postea a nostris CXXX. interpretibus negotia ibi gesta. Sunt qui conditam eam ab Amphito & Telchio, Castoris ac Pollueis aurigis putent, a qui hus ortam Heniochorum gentem feram constat. A Dioscuriade oppidum Her cleum : distat a Sebastopoli LXX. mili. pass. Achaei, Mardi, Cercetae: post eos Serri, Cephalotomi. In intimo eo tractu Pityus oppidum opulentissimum, ab Heniochis direptum est. A tergo eius Epaseritae, Sa malarum populus in Caucasi iugis : post quem Sauromatae. Ad hos profugerat Μ thridates Claudio principe , narraVitque Thalos iis esse confines , qui ab oriente Caspii maris fauces attingerent: siccari eas aestu recedente. In ora autem iuxta Cercetas, flumen Icarusa, cum oppido Hiero& flumine, ab Heracleo CXXXVI. mili. Inde promontorium Crunce, a quo supercilium arduumtenent Toretae. Civitas Sinindica, ab Hiero LXVII. M. D. passuum. Flininen Setheries.

6. Inde ad Bospori Cimmerii introitum

LXXXVIII. mili. D. passuum.

VI. Sed ipsius peninsulae inter Pontum& Maeotim lacum excurrentiS , non am-

Plior LXVII. mili. D. passuum longitudo est r

17쪽

8 C. PLINII NATUR.

latitudo nusquam infra duo iugera. Eionem vocant. Ora ipsa Bospori, utrimque ex Asia atque Europa, curvatur in Maeotin. oppida , in aditu Bospori primb Hesemonassa. dein Cepi Milesiorum. Mox Str. toclia, & Phanagoria, & paene desertum Apaturos, ultimoque in ostio Cimmerium, quod antea Cerberion Vocabatur. 7. Inde Maeotis lacus, in Europa dictus . VII. Α Cimmerio accolunt Maeotici ,

Dein Tanain amnem , gemino ore i suentem , colunt Sarmatae , Medorum

ut . ferunt soboles, & ipsi in multa genera divisi. Primo Sauromatae GynaecOCratument. AmaZonum conubia. Dein Εv

etae, Cottae , Ciciment , Messeniani, Costobocci, Choatrae, Zigae, Dandari, Tussagetae , Turcae, usque ad solitudines sautuosis convallibus asperas: ultra quas Arimphaei, qui ad Riphaeos pertinent montes Tanain ipsum Scythae Silin vocant, Maeotin Temerinda quo significant matrem maris. oppidum in Tanais quoque ostio fuit. Tenuere finitima primi Cares , dein Claeto' menti & Maeones, postea Panticapenses. Sunt qui circa Maeotin ad Ceraunios montes has tradant gentes: A litore Napi tas : supraque Essedones Colchis iunctos', montium cacuminibus. Dein Carmacas, Oranos, Autacas, Mazacas, Cant aptas ,

18쪽

HIs r o R. Lib. VI. 9

Agamathas , Picos , Rhymozolos, Asco- marcos: & ad juga Caucasi Icatalas, Im duchos , Ramos, Anclacas, Tydios, C ras aseos, Authiandas. Lagoum amnem ex montibus Catheis, in quem defuit Oph rus: ibi gentes Caucadas, Opharitas: amnes , Menotharum , Ιmityem ex montibus Cissiis, inter Acdeos, Camas, Uscardeos, Accisos , Gabros , Gogaros. Circaque sontem Imityis, Imityos, & Aparthenos Alii influxisse eo Scythas Auchetas , Atar-neos, Asampatas. Ab his Tanaitas & Inapaeos viritim deletos. Aliqui flumen Opha-xium labi per Cantecos & Sapeos: Tanain vero transisse Phalareos, Herticeos, Spo dolicos , Synhietas , Amassos, Issos, Cata-zetos, Tagoros, Catonos, Neripos, Agamdeos, Mandareos, Satarcheos, Spaleos.

VIII. 8. Peracta est interior ora, O nesque accolae: nunc reddatur ingens in mediterraneo sinus : in quo multa aliter, ac Veteres, proditurum me non eo infi- Cias , anxia perquisita cura, rebus nuper in

eo situ gestis a Domitio Corbulone, regibusque inde missis supplicibus, aut re gum liberis obsidibus. Ordiemur autem a Cappadocum gente. Longissime haec Ponticarum omnium introrsus recedens, mino rem Armeniam, majoremque, &. Commagenem laevo suo latere transit: dextr13ero omnisin Asia dictas gentes, pluru

19쪽

io C. PLINII NATUR.

mis superfusa populis : magnoque impetu scandens ad ortum Solis & Tauri juga, transit Lycaoniam, Pisidiam, Ciliciam: Vadit super Antiochiae tractum , & usque ad Cyrrhesticam ejus regionem, parte sua, uae Vocatur Cataonia, contendit. Itaque si longitudo Asiae M. quinquaginta mili. passuum essicit: latitudo, DCXL. mili. IX. 9. Armenia autem major incipiens a Paryadris montibus, Euphrate amne ut dictum est aufertur Cappadociae: & qua discedit Euphrates, Mesopotamiae, haud minus claro amne Tigri. Utrumque fundit ipsa , & initium Mesopotamiae facit, inter duos amnes iturae. Quod iter est ibi, tenent Arahes Oret. Sic finem usque in Adiabenen perfert. Ab ea transversis jugis inclusa, latitudinem in laeva pandit ad Cyrum amnem transversa Araxem: longitudinem vero ad minorem usque Armeniam , Absero amne in Pontum defluente ,& Paryadris montibus, qui fundunt Ahiarum, discreta ab illa. X. Cyrus oritur in Heniochiis montiabus , quos alii Coraxicos Vocmere : Ar Nes eodem monte , quo Euphrates VI. millis passuum intervallo: auctusque amne M

si, & ipse ut plures existimavere ) a CD

xo defertur in Caspium mare. oppida celebrantur in minore, Caes rea, Aeta, Nicopolis: in majore , Α--

20쪽

HIs To R. Lib. VI. rasata Euphrati proximum, Tigri Carcathio-

certa: in excelso autem Tigranocerta : at

in campis juxta Araxem Artaxata. Un versae magnitudinem Aufidius quinquagiescentena mili. prodidit. Claudius Caesar lonis gitudinem a Dascusa ad confinium Caspii mariS, xm. mili. passuum: latitudinem dismidium ejus, a Tigranocerta ad Iberiam. Dividitur quod certum est in praesect FaS, quaS Στρα ηγίας Vocant, quasdam ex iis vel singula regna quondam, barbaris nominibus CXX. Claudunt eam ab oriente montes, sed non statim, Ceraunii, neci Adiabene regio. Quod interest spatii, S pheni tenent: ab nis juga : ultra Adiabeant tenent. Per conValles autem proximi Armeniae sunt Menobardi, & Moscheni. Adiabenen Tigris, & montes invii ci gunt. Ab laeva ejus regio Medorum est,& prospectus Caspii maris. Ex oceano hoc ut suo loco dicemus insunditur, totumque Caucasiis montibus cingitur. Incolaei per confinium Armeniae nunc dicentur. XI. ro. Planitiem omnem a Cyro usique, Albanorum gens tenet : mox Reiarum, discreta ab iis amne Alazone, in Cyrum e Caucasiis montibus defluente. Praevalent oppida , Albaniae, Cabalaca et Iberiae, HarmastisJuxta flumen, Neoris e regio Thasie, & Triare usque ad Pary dras montes. Ultra sunt Colchicae solit

A vj

SEARCH

MENU NAVIGATION