Caii Plinii secundi Historiae naturalis libri 37. Quos recensuit & notis illustravit Gabriel Brotier. Tomus 1.6 2

발행: 1779년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

31 C. PLINII. NATUR.

Sed ante sunt aliae, Patale, quam stagnificavimus in ipsis faucibus Indi, triquetra figura, CCXX. M. passuum latitudine.

Extra ostium Indi, Chryse, & Argyre .

fertiles metallis , ut credo. Nam quod aliqui tradidere, aureum argenteumque iis solum esse, haud facile crediderim. Ab iis XX. M. passi Crocala. Ab ea XII. M. passi Bibaga, ostreis & conchyliis referta. Dei de Coralliba IX. M. pas . a supra dicta, multaeque ignobiles. XXIV. 22. Taprobanen alterum orbem terrarum esse, diu existimatum est, Antichthonum appellatione. Ut liqueret insulam esse, Alexandri Magni aetas resque praestitere. Onesicritus classis ejus praefectus, elephantos ibi majores bellicosi resque, quam in India, gigni scripsit: Megasthenes flumine dividi, incolasque Palaeogonos appellari, auri margaritarumque grandium fertiliores , quam Indos. Eratosthenes & mensuram prodidit, longitudinis VII. M. stad. latitudinis quinque M. nec urbes esse, sed vicos septingentos. Incipit ab Eoo mari, inter Ortum Occ sumque Solis Indiae praetenta, & quondam credita XX. dierum navigatione a Prasiana gente distare : mox , quia papyraceis navibus, armamentisque Nili peteretur , ad nostrarum navium cursus, VII. dierum

intervallo taxato. Mare litterest vadosum,

42쪽

senis non amplius altitudinis passibus, sed certis canalibus ita profundum, ut nullae ancorae sidant: ob id navibus utrimque prorae, ne per angustias alvei circumagi sit necesse : Magnitudo ad terna millia am phorum. Siderum in navigando nulla ob servatio. Septemtrio non cernitur: sed volucres secum Vehunt, emittentes saepius

meatumque earum terram petentium comitantur. Nec plus quaternis mensibus amno navigant. Cavent a solstitio 'maximEcentum dies, tum illo mari hiberno. Hactenus a priscis memorata : nobis diligentior notitia Claudii principatu contigit, legatis etiam ex insula advectis. Id accidit hoc modo: Annii Plocami, qui maris Rubri vectigal a fisco redemerat, liberintus circa Arabiam naVigans, Aquilonibus Taptus praeter Carmaniam, XV. die Hip- uros portum ejus invectus, hospitali regis clementia sex mensium tempore im- huius adloquio, percunctanti postea nar ravit Romanos & Caesarem. Mirum in

modum in auditis justitiam ille suspexit ;quod pares pondere denarii essent in captiva pecunia , cum diversae imagines inodicarent a pluribus factos. Et hoc maximhsollicitatus ad amicitiam, legatos quatuor misit, principe eorum Rachia. Ex iis cognitum D. esse oppida, portum contra me. ridiem, adpositum oppido Palaesimundo ,

43쪽

34 C. PLINII NAT .

omnium ibi clarissimo, ae regiam CC. missis plebis. Stagnum intus Megisba, CCCLXXVis mili. passitum ambitu , insulas pabuli ta

thm fertiles compIexum. Ex eo duos amnes erumpere: Palaesimundum, juxta Oppidum ejusdem nominis, influentem in pomtum tribus alveis, quinque stadiorum a ctissimo , XV. amplissimo: alterum ad septemtriones Indiamque Versum, Cydara n mine. Proximum esse Indiae promontorium, quod vocetur Coliacum, quatridui navigatione, medio in cursu Solis insula occurrente. Mare id colore perviridi, praeterea fruticosum arboribus, jubas earum gubernaculis deterentibus. Septemtriones . ergiliasque apud nos, Velati novo caelo, mirabantur. Ne Lunam quidem apud i sos, nisi ab octava ad XVI. supra terram aspici fatentes. Canopum lucere noctibus, sidus ingens & clarum. Sed maximi mirum iis erat, umbras suas in nostrum. Caelam cadere, non in suum et Solemque a1aeva oriri, & in dexteram occidere P tius, quam e diverso. Iidem narravere.

latus insulae, quod praetenderetur Indiae , N. mili. stad. esse ab oriente hiberno. Ubtra montes Emodos, Seras quoque ab ipsis aspici, notos etiam commercior patrem Rachiae commeasse eo: advenis sibi Seras occursare. Ipsos verb excedere homianum magnitudinem, rutilis comis, Caer

44쪽

Ieis oculis, oris sono truci, nullo commer cio linguae. Cetera eadem, quae nostri negotiatores. Fluminis ulteriore ripa merces

positas juxta venalia tolli ab his, si pla- Ceat permutatio: non aliter odio justiore luxuriae, quam si perducta mens illuc usique cogitet, quid, & quo petatur, & quare.

Sed ne Taprobane quidem, quamVis e tra Orbem a natura relegata, nostris vitiis Caret. Aurum argentumque & ibi in pretio. Marmor testudinis simile , gemmae margaritaeque in honore multo praestantiores: & totius luxuriae nostrae cumulus. Ipsorum opes majores esse dicebant, sed apud nos opulentiae majorem usum. Se vum nemini : non in diem aut interdiu somnum: aedificia modice ab humo exstantia, annonam numquam augeri, non

fora litesve esse : coli Herculem: eligi regem a populo senecta clementiaque, liberos non habentem : & si postea gignat , abdicari, ne fiat hereditarium regnum. Rectores ei a populo XXX. dari: nec nisi plurium sententia quemquam capitis da, nari : sic quoque appellationem esse ad populum ; & septuaginta judices dari: si li-herent ii reum, amplius triginta, his nutilam esse dignationem, gravissimo probro. Regi cultum Liberi patris, ceteris Ara-hum. Regem , si quid delinquat, morte multari, nullo interimente , aversantibus

45쪽

cunctis, & commercia etiam sermonis ne ogantibus. Festa venatione absumi, gratissimam eam tigribus elephantisque constare. Agros diligenter coli: vitis usum non esse, pomis abundare. Esse & in piscatu voluptatem, testudinum maxime, quarum superficie familias habitantium contegi: ta ta reperiri magnitudine. Vitam hominum centum annis modicam. Haec comperta de Taprobane.. XXV. Quatuor satrapiae, quas in hunc locum distulimus, ita se habent. et 3. A proximis Indo gentibus, montana. Capissene habuit Capisiam urbem , ruam diruit Cyrus. Arachosia cum Oppio & flumine ejusdem nominis, quod quidam Cophen dixere, a Semiramide conditum. Amnis Erymanthus praefluens Pa- Tabesten Arachosiorum. Proximos iis a meridie ad partem Aracholarum faciunt Gedrosos, & a septemtrione Paropamisadas: Cartana oppidum sub Caucaso, quod postea Tetragonis dictum. Haec regio est ex as eri. Bactrianorum deinde, cujus oppidum Alexandria, a conditore dictum. Sy draci, Dangalae, Parapiant, Cantaces, Ma-ci. Ad Caucasum , Odrusi: oppidum ab

Alexandro conditum.

Infra haec omnia, ora ab Indo: Ariana regio ambusta fervoribus, desertisque. circumdata, multa tamen interiusa opacitate:

46쪽

eultores congregat circa duos maximh suis

Artacoana. Arius amnis, qui praefluit Alexandriam ab Alexandro conditam. Patet oppidum stadia XXX. multoque pulcrius, sicut antiquius, Artacabane: iterum ab Antiocho munitum, stadia L. Dorisci gens. Amnes: Pharnacotis, Ophradus. Prophtha sia oppidum Zariasparum: Drangae, Me getae , Zarangae, Gedrusi. Oppida : Peucois Iais, Lymphorta ' Methoricorum desertum. Amnis Manais : Augutturi gens. Flumen Borru : gens Urbi. Flumen navigabile Pomanus Pandarum finibus. Item Cabirus Suarorum, ostio portuosus. Oppidum Conindigramma. Flumen Cophes. Influunt in eum navigabilia Sadarus, Parospus, So-

dimiss: Arianae partem esse Daritin aliqui volunt . mensuramque produnt utriusque longitudine XIX. α latitudine dimidio minore, quam Indiae. Alii Gedrusos, & Pasires poluere per CXXXIV. mili. passuum. Mox Ichthyophagos Oritas , propria, non Indorum, liningua loquentes, per CC. mili. pass. Indoesosuere Arbiorum gentem per CC. mill .chthyophagos omnes Alexander vetuit piscibus vivere. Ultra deserta: deinde Carmania, ac Persis, atque Arabia.

- XXVI. Sed priusquam haec generatim

persequamur, indicare conVenit, quae PFO-

47쪽

38 C. PLINII NATUR.

dit Onesicritus, classe Alexandri circumvectus in mediterranea Persidis ex India, narrata proximi a Iuba: dein eam navia gationem, quae his annis comperta servatur hodie. Onesicriti & Nearchi navigatio nec nomina habet mansionum, nec sp tia : primumque Xylenepotis ab Alexandro condita, unde ceperunt exordium , juxta quod flumen, aut ubi suerit, non satis explanatur. Haec tamen digna memoratu produntur. Arbis oppidum a Nea cho conditum in navigatione ea. Flumen Nabrum navium capax : contra insula d stans LXX. stad. Alexandria condita a Leonnato jussu Alexandri in finibus gentis, Ar-

genus portu salubri. Flumen Tuberum nainvigabile, circa quod Pastrae. Deinde Ichthyophagi tam longo tractu, ut XX. die rum spatio praenaVigaverint. Insula, quae Solis appellatur, & eadem cubile Nympharum , rubens, in qua nullum non animal absumitur, incertis causis. ori gens et flumen Carmaniae Hylanis portuosum,&auro fertile. Ab eo primum septemtriones

apparuisse adnotavere. Arcturum nec ominnibus cerni noctibus, nec totiS umquam.

Achaemenidas usque illo tenuisse. 9Eris &ferri metalla, & arsenici, & minii exemceri. Inde promontorium Carmaniae est, ex quo in adversa ora ad gentem Ar

hiae Macas trajectus distat L. mili. passi

48쪽

Insulae tres, quarum oracla tantum hahiatatur aquosa, a continenti XXV. miss. passi Insulae IV. jam in sinu ante Persida. Circa has hydri marini vicenum cubitorum adnatantes terruere classem. Insula, Acrotadus : item Gauratae , in quibus Chiani gens. Flumen Hyperis in medio sinu Persico , onerariarum navium capax. Flumen

Siliogagus, quo Pasargadas septimo die navigatur. Flumen navigabile Heratemis: im la sine nomine. Flumen Granis modi- Carum navium capax, per Susianem fluite dextra ejus accolunt Deximontani, qui

bitumen perficiunt. Flumen Larotis ostio difficili, nisi peritis : insulae duae pamae: inde vadosa navigatio palustri similis, per euripos tamen quosdam peragitur. Ostium Euphratis. Lacus, quem faciunt EuIaeus &Tigris juxta Characem. Inde Tigri Susa. Festos dies ibi agentem Alexandrum i Venerunt septimo mense. postquam digressus ab iis fuerat Patalis; tertio naviartionis. Sic Alexandri classis navigavit. ostea a Syagro Arabiae promontorio P talen Favonio, quem Hippalum ibi Vocant,

peti certissimum videbatur ni. XXXII. mili. passuum aestimatione. Secuta aetas propiorem cursum tuti

remque judicavit, si ab eodem promontorto Zigerum portum Indiae peteret. Diis que ita navigatum est donec compendia

49쪽

4o C. PLINII NATUR.

invenit mercator, lucroque India admota est. Quippe omnibus annis naVigatur, sagittariorum cohortibus impositis: etenim piratae maximh infestant. Nec pigebit totum cursum ab AEgypto exponere, nunc primum certa notitia paleicente. Digna res, nullo anno imperii nostri miniis H-s. quingenties exhauriente India, & merces remittente, quae apud nos centuplicato Veneant. Duo millia passuum ab Alexandria abest oppidum Iuliopolis. Inde navigant Nilo Coptum CCCIII. mili. passuum, qui

cursus Etesiis flantibus peragitur XII. diebus. A Copto camelis itur , aquationum ratione mansionibus dispositis. Prima appellatur Hydreum, XXXII. mili. Secunda in monte, diei itinere. Tertia in altero Hydreumate, a Copto XCV. mili. Deinde in monte. Mox ad Hydreum i Apollinis, a Copto CLXXXIV. mili. passuum. Rursus in monte. Mox ad novum Hydreum a Copto CCXXXIII. mill . passuum. Est &aliud Hydreum Vetus, Tro glodyticum nominatur, ubi praesidium excubat divert culo duum millium. Distat a novo ΗΡdreumate IV. mili. passuum. Inde Berenice oppidum, ubi portus Rubri maris, a Copto CCLVIII. mili. passuum. Sed quia

maior pars itineris conficitur noctibus propter aestus, N. stativis dies absumuntur, t

tum a Copto Berenicen iter duodecim conficitur die.

50쪽

Navigare incipiunt aestate inedia ante Canis ortum, aut ab exortu protinus , Veniuntque circiter XXX. die Ocelim Arabiae , aut Canen thuriferae regionis. Est &tertius portus, qui vocatur Muza , quem Indica navigatio non petit, nec nisi thuris odorumque Arabicorum mercatores.

Intus oppidum, regia ejus appellatur S phar , aliudque Save. Indos autem petentibus utilissimum est ab Oceli egredi. Ι de vento Hippalo navigant diebus quadraginta ad primum emporium Indiae Mu-Zirim, non expetendum propter vicinos Piratas, qui obtinent locum nomine Nitrias: neque est abundans mercibus. Prae terea longh a terra abest navium statio, lintribusque adferuntur onera, & regeruntur. Regnabat ibi, clim proderem haec, Celebothras. Alius utilior portus gentis Necanidon, qui vocatur Barace. Ibi re gnat Pandion, longh ab emporio mediterraneo distante oppido, quod Vocatur Modusa. Regio autem ex qua piper mono xviis lintribus Baracen convehunt, VocatuvCottonam: quae omnia gentium, portuum Ve, aut oppidorum nomina apud neminem priorum reperiuntur. Quo apparet mutari locorum status. Ex Indit, renavia gant mense AEgyptio Tybi incipiente, nostro Decembri : aut utique Μechiris

AEgyptii intra diem sextum, quod fit i

SEARCH

MENU NAVIGATION