Caii Plinii secundi Historiae naturalis libri 37. Quos recensuit & notis illustravit Gabriel Brotier. Tomus 1.6 2

발행: 1779년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

dines, quarum a latere ad Ceraunios verso, Armenochalybes habitant & Moschorum traduis ad Iberum amnem in Cyrum defluentem : & infra eos Sacassani, & deinde Macrones ad flumen Abiarum. Sic plana ac devexa obtinentur. Rursus ab Albaniae confinio, tota montium fronte gentes Silvorum ferae, & infra Lubienorum: mox Diduti & Sodii. XΙΙ. tr. Ab iis sunt portae CaucaSiae. magno errore multis Caspiae dictae, ingens naturae opus montibus interruptis repenth, ubi fores obditae ferratis trabibus , subter medias amne diri odoris fluente, citraque in rupe castello quod vocatur Cumania communito ad arce das transitu gentes innumeras : ibi loci terrarum orbe portis discluso, ex adve so maxime Harmastis oppidi Iberum. Aportis Caucasiis per montes Gordyaeos . valli, Suarni indomitae gentes, auri tamen metalla fodiunt. Ab iis ad Pontum usque Heniochorum plura genera, mOX Achaeorum. Ita se habet terrarum sinus e clarissimis.. Aliqui inter Pontum & Caspium mare CCCLXXV. mili. passuum , non amplius interesse tradiderunt: Cornelius Nepos CCL.

mili. Tantis iterum angustiis infestatur Asia. Claudius Caesar a Cimmerio Bosporo ad Caspium mare CL. mili. prodidit:

22쪽

eaque perfodere cogitasse Nicatorem Seleucum , quo tempore a Ptolemaeo Cerauno sit interfectus. A portis Caucasiis ad Pontum CC. mili. passuum esse constat

fere.

. XIII. 12. Insulae in Ponto Planctae , sive Cyaneae, sive Symplegades. Deinde Apollonia, Thynias dicta , ut distingueretur ab ea quae est in Europa. Distat a Continente passibus mille: cingitur tribus mili. Et contra Pharnaceam Chalceritis, quam Graeci Ariam dixerunt, sacramquo Marti, & in ea volucres cum advenis Pugnasse, pennarum ictu. - XIV. I 3. Nunc omnibus, quae sunt in t riora Asiae, dictis, Riphaeos montes trania scendat animus, dextraque litori oceant i cedat. Tribus hic partibus caeli adluens Asiam: Scythicus a septemtrione, ab orie te Eous, a meridie Indicus Vocatur, Va-xieque per sinus & accolas in eomplura

nomina dividitur. Verum Asiae quoque mafina portio adposita septemtrioni, in iurἐa sideris rigentis, vastas solitudines h het. Ab extremo Aquilone ad initium orientis aestivi, Scythae sunt. Extra eos ultraque Aquilonis initia Hyperboreos albri posuere, pluribus in Europa dictos. rimum inde noscitur promontorium Celticae Lytarmis, fluvius Carambucis, ubi lassata cum siderum vi Riphaeorum mota

23쪽

tium deficiunt iuga. Ibique Arimphaeos quosdam accepimus, haud dissimilem ΗΡperboreis gentem. Sedes illis nemora, alimenta baccae, capillus juxta feminis viri que in probro existimatur: ritus clementes. Itaque sacros haberi narrant, inviolatosque esse etiam seris accolarum populis r nec ipsos modo, sed illos quoque, qui ad eos profugerint. Ultra eos planhjam Scythae, Cimmerii, Cissianthi, Geodit, & Amazonum gens. Haec usque ad

aspium & Hyrcanium mare. XV. Nam & irrumpit e Scythico oce no in aversa Asiae, pluribus nominibus accolarum appellatum, celeberrimis duobus , Caspio & Hyrcanio. Non minus hoc esse quam Pontum Euxinum, Clitarchus putat. Eratosthenes ponit & mensuram rab exortu & meridie , per Cadusiae &Albaniae oram quinquies mille CCC. stadia. Inde per Anariacas, Amardos, Hyrcanos , ad ostium Oxi fluminis , quater mille DCCC. stad. Ab eo ad ostium Iaxartis, Μ Μ. CCCC. Quae summa efficit qui decies centena septuaginta quinque mili. passuum. Artemidorus hinc detrahit via

ginti quinque mili. passuum. Agrippa C

spium mare, gentesque quae circa sunt ,& eum his Armeniam determinans , ab oriente oceano Serico, ab occidente Camcasi jugis, a meridie Tauri, a septemtrio

Coral

24쪽

ne oceano Scythico , patere qua cognitum est , CCCCXC. M. passuum, in longitudinem: CCXC. Μ. in latitudinem prodidit. Non desunt vero qui ejus maris universum ei cui tum a freto xxv. mili. passi tradunt.

Irrumpit autem arctis faucibus, & in longitudinem spatiosis. At ubi coepit in latitudinem pandi, lunatis obliquatur cornibus : velut ad Μaeotium lacum ab ore desecendens, sicilis ut auctor est M. Varro similitudine. Primus sinus appellatur Scrthicus : utrimque enim accolunt Scythae,& per angustias inter se commeant: hinc Nomades, & Sauromatae multis nominiabus, illinc Abetoae non paucioribus. Ab introitu dextra, mucronem ipsum faucium

tenent Udini Scytharum populus. Dein per oram Albani ut serunt ab Iasone orti : ante quos mare quod est, Albanum n minatur. Haec gens superfusa montibus Camcasiis , ad Cyrum amnem, Armeniae confinium atque Iberiae descendit, ut dictum est. Supra maritima ejus Udinorumque gentem, Sarmatae, Utidorsi, Aroteres praetenduntur : quorum a tergo indicatae jam Ammones Sauromatides. Flumina per A haniam decurrunt in mare, Casius & Albanus : deinde Cambyses in Caucasiis ortus montibus : mox Cyrus in Coraxicis, ut diximus. oram om em a Casio praealtis rupibus inaccessam , patere CCCCXXV.

25쪽

16 C. PLINII NATUR.

iniit. passuum auctor est Agrippa. A Crro Caspium mare vocari incipit: accolunt

Caspii.

Corrigendus est error in hoc loco multorum , eorum etiam, qui in Armenia res Proxime cum Corbulone gessere. Namque hi Caspias appellavere portas Iberiae, quas Caucasias diximus Vocari : situsque depim & inde missi, hoc nomen inscrip. tum habent. Et Neronis principis comminatio , ad Caspias portas tendere dicebatur: cum peteret illas, quae per Iberiam in Sarmatas tendunt, vix ullo propter adpositos montes aditu ad Caspium mare. Sunt autem aliae, Caspiis gentibus junctae: quod dignosci non potest , nisi comitata rerum Alexandri Magni. - XVI. Namque Persarum regna, quae nunc Parthorum intelligimus , inter duo maria, Persicum & Hyrcanium Caucasiis jugis adtolluntur. Utrimque per devexa laterum Armeniae majori, a frontis parte ,

vae Vergit in Commagenen, Sophene ut

iximus) copulatur, eique Adiabene Aiasyriorum initium: cujus pars est Arbelitis, ubi Darium Alexander debellavit, proxima Syriae. Totam eam Macedonex Mygdoniam cognominaverunt, a similit dine. Oppida : Alexandria , item Antiochia , quam Nisibin vocant. Abest ab A taxatis DcCL. Μ passuum. Fuit &. Ninus

26쪽

HI s T O R. Lib. VI. IIImposita Tigri , ad Solis occasum spectans,

quondam clarissima. Reliqua vero fronte , qua tendit ad Caspium mare, Atropatene, ab Armeniae Otene regione di1 creta Araxe. Oppidum ejus Gazae , ab Artax tis CCCCL. Μ. Passuum: totidem ab Ecbatanis Medorum, quorum pars sunt AtroqPatent. - XVII. 14. Ecbatana caput Mediae Seleucus rex condidit : a beleucia magna DCCL. Μ. passuum: a portis vero Caspiis

XX. Μ. Reliqua Μedorum oppida, Pli zaca, Aganzaga, Apamia Rhaphane cois nominata. Causa portarum nominis ea-em, quae supra, interruptis angusto tram situ jugis, ita ut vix singula meent plaustra, longitudine VIII. mili. passuum, toto opere manu facto. Dextera laevaque ambustis similes impendent scopuli, sitiente tractu per XXVIII. mili. passuum. Angus ias impedit corrivatus salis e cautibus liquor, atque eadem emissus. Praeterea se pentium multitudo , nisi hieme, transitum

non sinit. ιIs. Adiabenis connectuntur Carduchi quondam dicti . nunc Cordueni, praeflue te Tigri: his Pratitae, παρ ὀδὸν appellati, qui tenent Caspias portas. Iis a latere autero occurrunt deserta Parthiae, & Citheni juga. Μox ejusdem Parthiae amoenissiamus sinus, qui Vocatur Choara. Duae uris

27쪽

hes ibi Parthorum, oppositae quondam Mecdis , Calliope, & alia in rupe Hatis quo

dam. Ipsius vero Parthiae caput Hecatompylos abest a portis CXXXIII. mili. passuum. Ita Parthorum quoque regna foribus discluduntur. Egressios portis excrupit protinus gens Caspia, ad litora usque, quae nomen portis & mari dedit. Laeva. montuosa. Ab ea gente retrorsus ad CPrum amnem produntur CXXV. mili. passi Ab eodem amne si subeatur ad portas, DCC. millia passuum. Hunc enim cardianem Alexandri Magni itinera fecere, ab iis portis ad Indiae principium, stadia XV.M. sexcenta octoginta prodendo e ad Bais

ctra oppidum, quod appellant Zariaspa .

ΜΜM. septingenta. Inde ad Iaxartem amin nem , V. millia.

XVIII. 16. A Caspiis ad orientem Ver His regio est , Apavortene dicta, & in ea fertilitatis inclytae locus Dareium. Mox gentes Tapyri, Anariacae, Stauri, Hyrcani, a quorum litoribus idem mare Hyrcanium vocari incipit, a flumine Sideri. Citra id

amnes Maxeras, Stratos, omnia ex Ca

ea . Sequitur regio Margiane, apricitatis inclytae, sola in eo tractu vitifera , undi. rue inclusa montibus amoenis, ambitu st torum mille quingentorum, dissicilis aditu propter arenosas solitudines per CXX. ll. passuum , & ipsa contra Parthiae tram

28쪽

ΗI ST O R. Lib. VI. I9

ctum sita: in qua Alexander Alexandriam condiderat. Qua diruta a barbaris, A tiochus Seleuci filius, eodem loco restiatuit Syriam. Nam interfluente Margo, qui

corrivatur in Zotale, is maluerat illam A tiochiam appellari. Urbis amplitudo circui tu LXX. stad. la hanc Orodes Romanos, Crassiana clade captos deduxit. Ab huius excelsis per juga Caucasi protenditur ad Bactros usque gens Μardorum, sera, sui juris. Ab eo trami gentes Ochani, Chomari, Berdriget, Harmatotrophi, Bo-marei, Comani , Marucaei , Mandrueni, Iatii. Flumina : Mandrum, Gridinum : uutraque Chorasmii, Candari, Atlasini, Pa. ricani, Sarangae, Parrhasini, Maratiani , Nasotiani, Aorsi, Gelae, quos Graeci Caindusios appellavere , Μatiani. Oppidum

Heraclea, ab Alexandro conditum : quod deinde subversum ac restitutum, Anti elius Achaida appellavit: Derbices, quorum medios fines secat Oxus amnis, o tus in lacu Oxo : Syrmatae, Oxydracae , Heniochi, Batent, Saraparae , Baetri, qu

rum oppidum Zariaspe quod postea B

ctrum a flumine appellatum est. Gens haec

obtinet aversa montis Paropamisi, ex adverssis sontes Indi: includitur flumine Ocho. Ultra Sogdiani, oppidum Panda, & in ultimis eorum finibus Alexandria ab Alexandro Magno conditum. Arae ibi sunt a

29쪽

dio C. PLINII NATUR.

Hercule ac Libero patre constitutae, item Cyro, & Semiramide , atque Alexandro: finis omnium eorum ductus ab illa parte terrarum, includente flumine Iaxarte, quod Scythae Silin vocant: Alexander militesque ejus, Tanain putavere esse. Transscendit eum amnem Demodamas, Seleuci & Amtiochi regum dux, quem maxime sequiamur in iis: arasque Apollini Didymaeo saluit. XIX. I7. Ultra sunt Scytharum populi. Persae illos Sacas in universum appe lavere a proxima gente, antiqui Aramaeos. Scythae ipsi Persas, Chorsaros: & Caucasum montem, Groucasum, hoc est, nive candidum. Multitudo populorum inn mera: & quae cum Parthis ex aequo degat. Celeberrimi eorum Sacae, Massage..tae, Dahae, Essedones, Ariacae, Rhymmisci, Paesicae . Amardi, Histi, Edones, C mae , Camacae , Euchatae, Cotieri, Antariam , Platae , Arimaspi, antea Cacidari Asael, oetei. Ibi Napaei interiisse dicuntur, & Apellaei. Nobilia apud eos flumina, Mandrageum & Caspasium. Nec in alia

parte major auctorum inconstantia: credo Propter innumeras Vagasque gentes. Hauctum ipsius maris dulcem esse & Alexander Magnus prodidit: &. M. Varro, i lem perlatum Pompeio, juxta res gerenti Μithridatico bello, magnitudine haud

30쪽

dubih influentium amnium victo sale. Adjicit idem , Pompeii ductu exploratum, in Bactros septem diebus ex India perveniri ad Icarum flumen, quod in Oxum influat e S ex eo per Caspium in Cyrum subvectas, quinque non amplius dierum terreno itinere , ad Phasin in Pontum Indicas

posse devehi merces. Insulae toto eo mari multae, vulgata una maxime TaZata. 3- XX. A Caspio mari Scythicoque oce no, in Eoum cursus inflectitur, ad orientem conVersa litorum fronte. Inhabitabilis ejus prima pars, a Scythico promontorio , ob nives : proxima inculta, saevitia gentium. Aninropophagi Scythae insident , humanis corporibus Vescentes. Ideo juxta vastae solitudines , serarumque multitudo, haud dissimilem hominum imm nitatem obsidens. Iterum deinde Scythae Iterumque deserta cum belluis, usque ad iugum incubans mari , quod Vocant T hin. Nec ante dimidiam ferme longitudinem ejus orae quae spectat aestivum orientem, inhabitatur illa regio. e Primi sunt hominum, qui noscantur, Seres, lanicio silvarum nobiles , perfusam aqua depectentes frondium canitiem: unis de geminus feminis nostris labor redor. diendi fila, rursumque texendi. Tam multiplici opere, tam longinquo orbe petitur, ut in publico matrona transsuceat. Seres m

SEARCH

MENU NAVIGATION