장음표시 사용
31쪽
21 C. PLINII NATUR. tes quidem, sed & ipsis seris persimiles
coetum reliquorum mortalium fugiunt, commercia exspectant. Primum eorum nos. eitur flumen Psitaras, proximum Camb fir tertium Lanos, a quo promontorium
Chryse : sinus Cyrnaba: flumen Atianos rsinus, & gens hominum Attacorum, ap eis ab omni noxio adflatu seclusa collibus, eadem, qua Hyperborei degunt, temperie. De iis privatim condidit volumen Amo- metus , sicut Hecataeus de Hyperboreis Ab Attacoris gentes Phruri, & Tochari r& jam Indorum Castri, introrsus ad Sc
stas versi, humanis corporibus Vescuntur.
Nomades quoque Indiae vagantur. Sunt qui ab Aquilone contingi ab ipsis & Ciconas dixere, & Brysanos. XXI. Sed unde planὲ constent gentes ,
odi montes adsurgunt, Indorumque gens incipit, non Eoo tantum mari alacens , Verum & meridiano, quod Indicum appellavimus ; quaeque pars orienti adve sa recto praetenditur spatio, ad flexum &initium Indici maris ossi. LXXV. Mil. passi colligit. Deinde qua flectitur in meridiem XXIV. LXXV. mili. passi ut Eratosthenes tradit, usque ad Indum amnem, qui est ab oeeidente finis Indiae. Complures autem totam ipsius longitudinem xL. dierum noctiumque velifico navium cursu deter minavere et & a septemtrione ad meridiem
32쪽
xxvae. quinquaginta mill. passuum. Agri pa longitudinis rami. latitudinis prodidit. Posidonius ab aestivo Solis ortu adhibernum exortum metatus est eam , adversam Galliae statuens, quam ab occi dente aestivo ad occidentem hibernum meistabatur totam a Favonio. Itaque adversam ejus venti adflatu iuvari Indiam, salubremque fieri, haud dubia ratione d euit. Alia illius caeli facies, alii siderum oditus: binae aestates in anno, binae messes , media inter illas hieme laesiarum flatu: nostra vero bruma lenes ibi aurae, mare navigabile. Gentes ibi & urbes innum rabiles , si quis omnes persequi velit. Etenim patefacta est non modb Alexandri Μagni armis, regumque, qui ei successere, circumvectis etiam in Hircanium mare, & Caspium, Seleuco & Antiocho, pro
sectoque classis eorum Patrocle e Verum ec aliis auctoribus Graecis, qui eum regi-hus Indicis morati s sicut Megasthenes, &Dionysius a Philadelpho mistus ex ea cauis sa Vires quoque gentium prodidere. Nostramen est diligentiae locus, adeo diversa& incredibilia traduntur. Alexandri Magni comites in eo tractu Indiae, quem a mis subegerant, scripserunt quinque millia oppidorum fuisse, nullum Co minus Κgentes IX. Indiamque tertiam partem esse Terrarum omnium, multitudinem popul
33쪽
rum innumeram , probabili sane rationea Indi enim proph gentium soli numquam migravere finibus suis. Colliguntur a Libero
patre ad Alexandrum Magnum reSes eorum CLIV. Rnni S VI. M. CCCCLI. aliciunt &menses tres. Amnium mira.Vastitas. Prouditur Alexandrum nullo die minus stadia sexcenta navigasse in Indo, nec potuisse a te menses quinque enavigare, adjectis pamcis diebus: & tamen minorem Gange esse
constat. Seneca etiam apud nos tentata Indiae commentatione sexaginta amnes ejus prodidit, gentes duodeviginti centumque. Par labor sit montes enumerare. Iungum
tur inter se Imaus, Emodus, Paropami-sus, Caucasus, a quibus tota decurrit in planitiem immensam, & AEgypto similem. Verum ut terrena demonstratio intelligatur, Alexandri Magni vestigiis insist mus. Diognetus &. Baeton itinerum ejus mensores, scripsere, a portis Caspiis He-Catompylon Parthorum , quot diximus millia esse: inde Alexandriam Arion, quam urbem is rex condidit, DLXxv. mili. Inde ad Prophthasiam Drangarum CXC ι mili. Inde ad Arachosiorum oppidum DLXV, mili. Inde ortospanum CLXXV. mili. I de Alexandri oppidum quinquaginta millis In quibusdam exemplaribus diversi num ri reperiuntur : hanc urbem sub ipso Caincaso esse positam. Ab ea ad numen Cophetas
34쪽
pheta, & oppidum Indorum Peucolaitin, CCXXVII. mili. Inde ad flumen Indum &Oppidum Taxila, sexaginta mili. Ad ΗΡdaspen fluvium clarum, Cxx. mill . Ad Hypasin non ignobiliorem, XXIX. mili. CCCXC. qui fuit Alexandri itinerum terminus, eX- superato tamen amne, arisque in adversa
ripa dicatis. Epistolae quoque regis ipsius consentiunt his. Reliqua inde Seleuco Ν,
Catori peragrata sunt: ad Hesidrum, CLXIX.'mili. Jomanem amnem tantumdem. Exemplaria aliqua adjiciunt quinque millia passi. Inde ad Gangen CXII. mili. Ad Rhodapham CXIX. mili. Alii CCCXXV. mili. in hoc spatio produnt. Ad Catini paxa oppidum, ,CLXVII. D. alii CCLXV. mill . Inde ad confluentem Iomanis amnis, & Gangis , DCXXV. mili. plerique adjiciunt XIII.mili. D. ad oppidumque Palihothra CCCCXXV. Ad ostium Gangis DCCXXXVII. mili. D. pas . Gentes , quas memorare non pigeat, a montibus Emodis, quorum promontorium Imaus vocatur, incolarum lingua ni
vosum significante, Isari, Cosyri, Iagi, ει per juga Chirotosagi, multarumque gentium cognomen Brachmanae, quorum Macincocalingae. Flumina : Prinas, & Cainas
quod in Gangem influit) ambo navigabilia. Gentes: Calingae proximi mari, & sinpra Mandei, Malli, quorum mons Mal-1us , finisque ejus traAus est Ganges. Tomus II. B
35쪽
XXII. 18. Hunc alii incertis sontibus . ut Nilum, rigantemque vicina eodem modo , alii in Scythicis montibus nasci dix runt. Influere in eum XIX. amnes. Ex iis navigabiles, praeter jam dictos, Condochatem, Erannoboam, Cosoagum, Sonum. Alii cum magno fragore ipsius statim sontis erumpere, dejectumque per scopulosa S abrupta, ubi primiam molles planities contingat, in quodam lacu hospitari: i , de lenem fluere, ubi minimum, VIII. mi Ita passuum latitudine: ubi modicum, st
diorum centum: altitudine nusquam minore passuum XX. novissima gente Gangaridum Calingarum : regia Parthalis vo
I9. Regi LX. mili. peditum, equites mille, elephanti DCC. in procinctu bellorum
Namque vita mitioribus populis Ind Tum multipartita degitur. Alii tellurem exercent, militiam alii capessunt, merces alii suas evehunt: res publicas optimi distissimique temperant, judicia reddunt, regibus adsident. Quintum genus celebratae illic, & proph in religionem Versae sapientiae deditum, voluntaria semper momte Vitam accenso prius rogo finit. Unum super haec est semiferum ac plenum i horis immensi, & quo supra dicta coni,nentur, Venandi elephantes domandique.
36쪽
Iis arant, iis vehuntur , haec marime novere pecuaria: iis militant, dimicantque . Pro finibus. Delectum in bella, vires, dceetas, atque magnitudo faciunt. Insula in Gange est magnae amplitudinis gentem continens unam, Modogalingam nomine. Ultra siti sunt Modubae, Μο- sindae, merae cum oppido ejusdem nominis magnifico , Galmodroesi, Preti, CD
lissae, salari, Passalae, Colubae, Orxulae , Abali, Taluctae. Rex horum peditum L.
M. equitum IV. mili. elephantos CCCC.
in armis habet. Validior deinde gens Amdarae, plurimis Vicis , XXX. oppidis , quae' muris turribusque muniuntur, regi praebet peditum C. Μ. equitum ΜΜ. elephantos M. Fertilissimi sunt auri Dardae, Setae vero argenti.
Sed omnium in India prope, non modo in hoc tractu , potentiam claritatemque antecedunt Prasii, amplissima urbe ditissimaque Palibothra: unde quidam ipsam gentem Palibothros Vocant, immo vero tractum universum a Gange. Regi eorum peditum sexcenta M. equitum XXX. Μ. elephantorum IX. Μ. per omnes dies stipendiantur: unde consectatio ingens opum est. Ab iis in interiore situ Monedes &Suari, quorum mons Maleus, in quo Vm-hrae ad septemtrionem cadunt hieme, aest se in austrum, per senos menses. Septem.
37쪽
triones eo tractu semel in anno apparere nec nisi XV. diebus, Baeton auctor est : hoc
idem pluribus locis Indiae fieri, Megasthenes. Austrinum polum Indi Dramasa vocant. Amnis Iomanes in Gangem per P libothros decurrit inter oppida Methoradi Cli hora. A Gange versa ad meridiem
plaga, tinguntur Sole populi, jam quidem
infecti, nondum tamen AEthiopum modo exusti: quantum ad Indum accedunt, tantum colore praeferunt sidus. Indus statim a Prasiorum gente, quorum in montanis Pygmaei traduntur. Artemidorus inter duos amnes Soli. interesse tradit.
XXIII. eto. Indus incolis Sindus appellatus, in jugo Caucasi montis, quod vocatur Paropamissis, adversus Solis ortum effusus , & ipse undeviginti recipit amnes. Sed clarissimos, Hydaspem, quatuor alios adferentem: Cantabram, tres. Per se verbnavigabiles Acesinem, & Hypasin : quadam tamen aquarum modestia nusquam latior quinquaginta stadiis, aut altior XV. assus: amplissimam insulam essiciens, quaerasiane nominatur ; & aliam minorem , quae Patale. Ipse per xii. CL. Μ. passuum
parcissimis auctoribus) navigatus, & quodam Solis comitatu in occasum Versus , oceano infunditur. Mensuram in ora ad eum ponam, ut invenio, generatim, quamquam inter se nullae congruunt. Ab ostiq
38쪽
Gangis ad promontorium Calingon, & oppidum Dandagula DCXXV. Μ passuum. Ad Tropina Ti. XXV. mili. passuum. Ad Perimulae promontorium, ubi est celeberri mum Indiae emporium, DCCL. Ad oppidum in insula , quam supra diximus , Patalam, DCXX. Gentes montanae inter eum & Ioma
nem, Cesi, Cetriboni silvestres : deinde Megallae, quorum regi quingenti elephanti,
Peditum equitumque numerus incertus:
Chrysei, Parasangae , Asangae , tigri fera
scatentes. Armant peditum XXX. mili. elephantos CCC. equites DCCC. Hos includit Indus, montium corona circumdatos &solitudinibus per DCXXV. Μ. Infra solitudines, Dari , Surae , iterumque solitudines per CLXXXVII. misi. pass. plerumque arenis ambientibus haud alio modo, quam insulas mari. Infra deserta haec Mallecorae, Singae, Marohae, Rarungae, Morunt. Hi montium qui perpetuo tractu oceani orae praetenti, incolae, liberi & regum e pertes , multis urbibus montanos obtinent colles. Nareae deinde, quos claudit mons altissimus Indicorum Capitalia. Hujus incolae, alio latere late auri & argenti metalla fodiunt. Ab iis oraturae, quorum re
gi elephanti quidem decem , sed amplae Vires peditum: Varetatae , qui sub rege elephantos non alunt, fiducia equitum Pe-
39쪽
ditumque. Odomboerae, Salabastrae. Hor, tae urbe pulcra , fossis palustribus muni- ta: per quas crocodili, humani corporis avidissimi, aditum nisi ponte non dant. Et aliud apud illos laudatur oppidum Automela , impositum litori quinque amnium
in unum confluente concursu, emporio nobili. Regi eorum elephanti M. DC. peditum CL. Μ. equitum quinque M. Pauperior Charmarum rex elephantos LX. parvasque
reliquas vires habet. Ab iis gens Pandis, sola Indorum regnata seminis. Unam Herculi sexus ejus genitam serunt, ob idquo gratiorem praecipuo regno donatam. Atiea deducentes originem imperitant CCC. oppidis, peditum CL. mili. elephantis qui gentis. Post hanc trecentarum urbium Syrieni, Derangae, Posingae, Buzae, Gogi rei, Umbrae, Nereae, Brancosi, Nobu dae , Cocondae, Nesei, Pedatrirae, Sol briasae, olostrae Patalen insulam attingen tes : a cujus extremo litore ad Caspias portaS XIX. XXV. mili. Produntur.
Hic deinde accolunt Indum adversum evidenti demonstratione Amatae, Bolingae, Gallitatutae , Dimuri, Megari, Ordahae , Mesae. Ab his Uri, Sileni: mox deserta in CCL. mili. passuum. Quibus exsuper tis organagae, Ahaortae, Sibarae, Suertae r& ab iis solitudines prioribus pares. Dein Sarophages, Sorgae, Baraomatae, Umbrib
40쪽
taeque, quorum XII. nationes, singulisque hinae urbes. Aseni trium urbium incolae. Caput eorum Bucephala, Alexandri regis
equo cui fuerat hoc nomen ) ibi sepulto
conditum. Montani super hos Caucaso sub-l em, Soleadae , Sondrae : transgressisquendum, & cum eo decurrentibus Sam rabriae , Sambruceni, Bisambritae, Osii. Antixeni, Taxillae, cum urbe celebri, jam in plana demisso tractu, cui universo nomen Amandae. Populi quatuor, Peucolaitae, Ariagalitae, Gerelae, A i. Etenim plerique ab occidente non Indo amne determinant, sed adjiciunt quatuor satrapias, Gedrosos, Aracholas, Arios Paropamisadas, ultimo fine Cophete fi Vio : quae omnia Ariorum esse , aliis placet. a I. Nec non & Nysam urbem plerique Indiae adscribunt, montemque Mevum, Libero patri sacrum : unde origo fa-hulae , Iovis femine editum. Item Auac nos gentem, Vitis, & lauri, & buxi, pomorumque omnium in Graecia nascentium fertilem. Quae memoranda, & prope fabulosa, de fertilitate terrae , ac genere frugum arborumque, aut ferarum, aut Vol crum, & aliorum animalium traduntur, suis quaeque locis in reliqua parte operi , Commemorabuntur. Quatuor verti satra- piae mox paulo , ad Taprobanen insulam festinante animo.