Caii Plinii secundi Historiae naturalis libri 37. Quos recensuit & notis illustravit Gabriel Brotier. Tomus 1.6 2

발행: 1779년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

361 C. PLINII NATUR.

gustatus esse: cur enim alios alia sapores adpetant i in quo Vel praecipua naturae arochitectae vis. Alia dentibus praedantur, alia unguibus, alia rostri aduncitate carpunt, alia latitudine ruunt, alia acumine oc vant, alia sugunt. alia lambunt, sorbent, mandunt, Vorant. Nec minor varietas in pedum ministerio, ut rapiant, distrahant, teneant, premant, pendeant, tellurem se

bere non cessent. , - ν

XCII. 72. Venenis capreae, & cotur.

vices ut diximus pinguescunt, placidis.

sima animalia: at serpentes oris , specia da quidem draconum arte : aut enim solis da hauriunt, si jam fauces capiunt, quae deinde in semet convoluti frangunt intus, atque ita putamina eAtussiunt: aut si te nerior est catulis adhue aetas , orbe ad prehensa spirae, ita sensim vehementerque Praestringunt, ut amputata parte, ceu se Fo , reliquam quae amplexu tenetur lor heant. Simili modo avibus devoratis solidis,

contentione plumam excitam revomunt.

XCIII. Scorpiones terra vivunt. SerPen tes , cum occasio est, Vinum praecipuhadpetunt, clim alioqui exiguo indigeant potu. Eaedem minimo & paene nullo cibo, cum adservantur inclusae: sicuti aranei quoque , alioqui suctu viventes. Ideoque nutilum interit fame aut siti venenatum. Nam neque calor his, neque sanguis, neque suis

372쪽

eor, quae aviditatem naturali sale augent. In quo genere omnia magis exitialia, si suum genus edere, antequam noceant. Con dit in thesauros maxillarum cibum sphin-viorum & satyrorum genus: mox inde sensim ad mandendum manibus expro

init : & quod formicis in annum χllemne est, his . in dies vel horas. 3. Unum animal digitos habentium hemha alitur, Pepus: sed & fruge solidi pedes , & e bisulcis sues omni cibatu & ra dicibus. Solidi pedum volutatio propriae.

Serratorum dentium carniuora sunt omnia.

Ursi & fruge, fronde, Vindemia, pomis vivunt, & apibus, cancris etiam, ac se micis. Lupi, ut diximus,& tertii in fame Pecus potu pinguescit: ideo sal illis aptis-Simus : item veterina, quamquam & fruge & herba: sed ut hibere, sic edunt. R minant praeter jam dicta , si1vestrium cem i , cum a nobis aluntur e omnia autem jacentia potius quam stantia, & hieme magis quam aestate, septenis fere mensibus. Pontici quoque mures simili modo reman

eunt.

XCIV. In potu autem , quibus serratidentes, Iambunt: & mures hi vulgares quamvis ex alio genere sint. Quibus consit inui dentes, rbent : ut equi, boves. Fentrum ursi, sed aquam quoque moria vorant. In Africa major pars ferarum aestaa

373쪽

364 C. PLINII NA TU R.

te non bibunt inopia imbrium: quam ob causam capti mures Libyci , si hibere, moriuntur. orygem perpetuo sitientia Ashicae generant, & natura loci potu care tem, & mirabili modo ad remedia s lientium. Namque Gaetuli latrones eo durant auxilio , repertis in corpore eorum saluberrimi liquoris Vesicis. Insidunt in eadem Africa pardi condensa arbore, o cultatique earum ramis, in praetereuntia desiliunt, atque e volucrum sede grassantur. Feles quidem quo silentio, quam levibus vestigiis obrepunt avibus i quam o culth speculatae in musculos exsiliunt i E crementa sua effossa obruunt terra, inteuligentes odorem illum indicem sui esse. XCV. 4. Ergo & alios quosdam se sus esse, quam supra dictos, haud dissicubter apparet. Sunt enim quaedam his bella amicitiaeque , unde & affectus, praeter ibla quae de quibusque eorum suis diximus locis. Dissident olores & aquilae: corvus ει chloreus, noctu invicem ova exquirentes. Simili modo corvus & milvus , illo praeripiente huic cibos: cornices atque noctua : aquilae & trochilus, si credimus Ioniam rex appellatur avium: noctuae,

d ceterae minores aVeS. Rursus cum te

restribus, mustela & cornix: turtur & p ratis, ichneumones vespae & phalangia ara-

374쪽

ehes accipiter. Sorices & ardeolae, invicem fetibus insidiantes. AEgithus avis minima cum asino. Spinetis enim se scabe di causa atterens, nidos eius dissipat: quod adeo pavet, ut Voce omnino rudentis au dita , ova ejiciat, pulli ipsi metu cadant. Igitur advolans ulcera ejus rostro excavati Vulpes & nisi: angues, mustelae, & sues. IEsalon Vocatur parva avis, OVa corvi fiam sens, cujus pulli infestantur a vulpibus. Invicem haec catulos ejus ipsamque Vellit. Quod ubi Viderunt corvi, contra a xiliantur, velut adversiis communem ho sem. Et acanthis in spinis vivit: idcirco asinos & ipsa odit flores spinae devora

res. AEgithum Vero anthus in tantum, ut sanguinem eorum credant non coire, multisque ob id veneficiis infament. Dissident

thoes ac leones. Et minima aequh ac maxima. Formicosam arborem erucae cavent.

Librat araneus se filo in caput serpentis pqrrectae sub umbra arboris mae, tantaque vi morsu cerebrum adprehendit, ut stridens subinde, ac vertigine rotata, ne GIum quidem desuper pendentis rumpere, adeo non sugere queat: nec finis ante mor tem est. XCVI. Rursus amici pavones & c lambae: turtures, & psittaci: merulae, di turtures : cornix & ardeolae , contra vul- Pium genus communibus inimicitiis. Ha

375쪽

366 C. PLI NI I NATU R.

pe & milvus contra triorchin. Quid, nondi affectus indicia sunt etiam in serpenti bus, immitissimo animalium genere ρ Di- ea sunt, quae Arcadia narrat de dominoa dracone servato , & agnito voce draconi. De aspide miraculum Phylarcho re datur : is enim auctor est , cum ad mensam cujusdam veniens in AEgypto aleretur adsiduh, enixam catulos, quorum in uno filium hospitis interemptum: ilIam re versam ad consuetudinem cibi, intellexisse culpam , & necem intulisse catulo , nec postea in tectum id reversam. XCVII. s. Somni quaestio non obscuram conjectationem habet. In terrestribus, omnia quae conniveant, dormire manifestum est. Aquatilia quoque exiguum qu dem , etiam qui de ceteris dubitant, dommire tamen existimant: non oculorum a

gumento , quia non habent genas: verum ipsa quiete cernuntur placida, ceu soporata, neque aliud quam caudas moventia,& ad tumultum aliquem expavescentia. De thynnis confidentius adfirmatur : juXta rL. Pas enim aut petras dormiunt. Plani a tem piscium in vado, ut manu saepe tollantur. Nam delphini, balaenaeque stertem tes etiam audiuntur. Insecta quoque dormire Silentio apparet, quia ne luminibu&quidem admotis excitentur.

i XCVIII. Homo genitus premitur sol

376쪽

Ηrs T O R. Lib. X. 367

no per aliquot menses: deinde longior in dies vigilia. Somniat statim infans: nam& pavore expergiscitur, & suctum imitatur. Quidam Vero numquam : quibus mortiferum fuisse signum contra consuetudinem somnium , invenimus exempla. M gnus hic invitat locus, & diversis refertus documentis, utrumne sint aliqua praestita animi quiescentis r qua fiant ratione, an fortuita res sit, ut pleraque. Et si exemplis agatur, profecto paria fiant. Avino & a cibis proxima, atque in redo mitatione vana esse visa, proph convenit. Est autem somnus nihil aliud, quam animi in medium se se recessus. Praeter hominem somniare equos, canes, bOVes, Pe cora, Capras, Palam est. Ob hoc creditur& in omnibus quae animal pariant. DE iis quae ova gignunt , incertum est e sed dormire ea, certum. Verum ad insecta transeamus: haec namque restant immemsae subtilitatis animalia.

377쪽

Infectorum anιmalium genera. I. r.REsTANT immensae subtilitatis amismalia: quando aliqui ea neque spirare, M

sanguine etiam carere prodiderunt. Muruta haec & multigenera, terrestrium volu crumque vita. Alia pennata , ut apes et alia utroque modo , ut sormicae r aliqua

S pennis & pedibus carentia ; & jure

omnia insecta appellata ab incisuris, quae nunc eemicum loco , nune pectorum atque alvi, praecincta separant membra, tenui modo fistula cohaerentia. Aliquibus Vero non tota incisura, eam ambiente ruinta: sed in alvo, aut supernh tantum, insericatis flexili vertebris, nusquam alibi spe. ctatiore naturae rerum artificio. 2. In magnis siquidem corporibus, aut certh maioribus, facilis officina sequaci materia fuit. In his tam parVis , atque tam nullis . quae ratio, quanta ViS, quam inextricabilis persectio λ ubi tot sensus colloc vit in culice & sunt alia dictu minora.

ed Gi visum in eo praetendit i ubi g

378쪽

HIs To R. Lib. XI. 36

statum adplicavit Z ubi odoratum inseruit tubi verb truculentam illam & portione maximam Vocem ingeneravit qua subtilitate pennas adnexuit praelongavit pedum crurat disposuit jejunam caveam, uti alvum t avidam sanguinis, & potissimum humani, sitim accenditi Telum verb pem sodiendo tergori, quo spiculavit ingenio

Atque ut in capaci, clim cerni non possit exilitas, ita reciproca generavit arte , ut sodiendo acuminatum pariter, sorbendoque fistulosum esset. Quos teredini ad

perforanda robora cum sono teste dentes adfixit , potissimumque e ligno cibatum fecit sed turrigeros elephantorum mir mur humeros, taurorumque colla, & truces in sublime jactus: tigrium rapinas, leonum iubas, cum rerum natura nusquam magis, quam in minimis, tota sit. Quapropter, quaeso, ne nostra legentes, quoniam ex his spernunt multa, etiam relata fastidio damnent. clim in contemplatione naturae nihil possit videri supervacuum. ΙΙ. 3. Insecta multi negarunt spiraro idque ratione persuadentes, quoniam invi1cera interiora nexus spirabilis non ines.set. Itaque vivere ut fruges, arboresque: sed plurimum interesse, spiret aliquid, an vivat. Eadem de causa nec sanguinem iis esse, qui sit nullis carentibus corde atque

jecore. Sic nec spirare ea, quibus pulmo

379쪽

desit. Unde numerosa quaestionum serio exoritur. Iidem enim & vocem esse his

negant, in tanto murmure apium, cic

darum sono, & aliis quae suis aestimabuntur locis. Nam mihi contuenti se persuasit rerum natura, nihil incredibile exist maxe de ea. Nec Video, cur magis pos-εint non trahere animam talia, & vivere. quam spirare sine Visceribus : quod etiam in marinis docuimus, quamVis arcente spiratum densitate & altitudine humoris. Volare quidem aliqua , & animatu carero in ipso spiritu viventia, habere sensum victas, generationis, operis, atque etiam defuturo curam : & quamvis non sint membra, quae, Velut carina, sensus invehant, esse tamen his auditum, olfactum , gustarum, eximia praeterea naturae dona , Iertiam, animum, artem, quis facilh cr dideriti Sanguinem non esse his fateor, sicut ne terrestribus quidem cunctis, verum simile quiddam. Ut sepiae in mari sanguinis vicem atramentum obtinet, purpurarum generi insector illa laceus t sie &insectis quisquis est vitalis humor, hic erit S sanguis, donec aestimatio sua cuique sit. Nobis propositum est, naturas rerum manifestas indicare, non causas judicare dubias. III. 4. Insecta ut intelligi possit, non videntur nervos habere, nec ossa, nec spia

380쪽

HIST O R. Lib. XI. 37r

nas, nec cartilaginem, nec pinguia, neci earnes, ne crustam quidem fragilem, ut quaedam marina, nec quae jure dicatur cuintis : sed mediae cujusdam inter omnia haec

naturae corpus, arenti simile, nemo mollius , in reliquis partibus siccius Verh, quam durius. Et hoc solum his est, nec praeterea aliud. Nihil intus, nisi admodum pau- eis intestinum implicatum. Itaque divulsis praecipua vivacitas, & partium singularum palpitatio. Quia quaecumque est ratio vitalis, illa non certis inest membris, sed

toto in corpore , minimh tamen capite, se lumque non movetur, nisi cum pectore

avullum. In nullo genere plures sunt pedes. Et quibus ex his plurimi, diutius v vunt divulsa, ut in scolopendris videmus. Habent autem oculos, praeterque e sensi-hus tactum atque gustatum: aliqua & od ratum , pauca & auditum. IV. s. Sed inter omnia ea principatus apibus, & jure praecipua admiratio, solis ex eo genere hominum causa genitis. Mella contrahunt, succumque dulcissimum adique subtilissimum , ac saluberrimum. Fa- vos confingunt & ceras , mille ad usus vitae: laborem tolerant, opera conficiunt, rempublicam habent, consilia privatim, ac duces gregarim: & quod maximh mirum

sit, mores habent. Praeterea, cum sint neque mansueti generis, neque feri; tamen

SEARCH

MENU NAVIGATION