Caii Plinii secundi Historiae naturalis libri 37. Quos recensuit & notis illustravit Gabriel Brotier. Tomus 1.6 2

발행: 1779년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

tanta est natura rerum, ut proph ex uinhra minimi animalis, incomparabile esse-cerit quiddam. Quos emaciae industriaeque tantae comparemus nervos quas vi

res quos rationi medius fidius viros hoe certh praestantioribus, quo nihil novere, nisi commune. Non sit de anima quaestio et constet & de sanguine, quantulum tamen

esse in tantulis potest i astimemus pomea ingenium. V. 6. Hieme conduntur : unde enim ad pruinas nivesque , & Aquilonum flatus perferendos virest Sanh & insecta omnia, sed minus diu 2 quae parietibus nostris ocincultata, maturh tepefiunt. Circa apes aut temporum locorume ratio mutata est, aut erraverunt priores. Conduntur a Vesegiliarum occasu, sed latent ultra exortum: adeo non ad veris initium, ut dixere, nee quisquam in Italia de alvis existimat. Ante fabas florentes exeunt ad opera & labores, nullasque clim per caelum licuit, otio perit dies. Primum favos construunt, e ram fingunt, hoc est, domos cellasque faciunt. Deinde sobolem. postea mella, cinram ex floribus, melliginem e lacrimis arborum , quae glutinum pariunt, salicis, ulmi, arundinis, succo, gummi, resina. His primtim alveum ipsum intus totum, ut quodam tectorio, illinunt, & aliis am

rioribus succis contra aliarum bestiolarum

382쪽

HIs To R. Lib. XI. 37,

aviditates: id se facturas consciae, quod concupisci possit. His deinde fores quoque latiores circumstruunt. VI. 7. Prima sundamenta commosin Vocant periti, secunda pissoceron, tertia pr polin , inter coria cerasque: magni ad medicamina usus. Commosis crusta est prima, saporis amari. Pissoceros super eam venit, secantium modo, ceu dilutior cera. Ε vitium, populorumque mitiore gummi propolis, crassioris jam materiae, additis floribus, nondum tamen cera, sed favorum stabilimentum, qua omnes frigoris aut iniuriae aditus obstruuntur , odore &ipsa etiamnum gravi, ut quὶ plerique pro

galbano utantur. VII. Praeter haec convehitur erithace , quam aliqui sandaracam, alii cerinthum vocant. Hic erit apium, dum operantur,ei-hus , qui saepe invenitur in favorum in nitatibus sepositus, & ipse amari saporis. Gignitur autem rore verno , & arborum succo, gummium modo, Africi minor, Austri flatu nigrior, Aquilonibus melior de rubens, plurimus in Graecis nucibus. Menecrates florem esse dicit, sed nemo prae

ter eum

VIII. 8. Ceras ex omnium arborum sactorumque floribus confingunt, excepta r mice & echinopode. Herbarum haec genera, Falso excipitur & spartum, quippe

383쪽

3 4 C. PLINII NATUR.

cum in Hispania multa in spartariis meIta herbam eam sapiant. Falsb & oleas excipi arbitror, quippe olivae proventu plurima examina gigni certum est. Fructibus nullis nocetur. Mortuis ne floribus quiadem, non modo corporibus insidunt. Opeis rantur intra sexaginta passus: & subinde consumptis in proximo floribus, speculatores ad pabula ulteriora mittunt. Noctu deprehensae in expeditione excubant supianae , ut alaS a rore protegant. IX. 9. Ne quis miretur amore earum

captos, Aristomachum Solensem duode sexaginta annis nihil aliud egisse : Philistum vero Thasium in desertis apes colentem Agrium cognominatum: qui ambo scripsere de his. X. Io. Ratio operis. Interdiu statio ad

portas more castrorum , noctu quies in m tutinum , donec una excitet gemino aut triplici bombo, ut buccino aliquo. Tunc universae provolant, si dies mitis suturus est. Praedivinant enim ventos imbresque, & se continent tectis. Itaque temperie caeli,

& hoc inter praestita habent: cum agmen ad opera processit, aliae flores aggerunt pedibus , aliae aquam ore, guttaique lanugine totius corporis. Quibus est earum adolescentia, ad opera exeunt, & supradicta convehunt: seniores intuS operantur.

Quae flores comportant, prioribus Ped

384쪽

Η I sT O R. Lib. XI. 37s

hus semina onerant, propter id natura scabra, pedes priores rostro: totaeque onustae remeant sarcina pandatae. Excipiunt eas ternae, quaternaeque , & exonerant. Sunt enim intus quoque ossicia divisa. Aliae struunt, aliae poliunt, aliae suggerunt, aliae cibum comparant ex eo , quod adi tum est. Neque enim separatim vescuntur, ne inaequalitas operis & cibi fiat & temporis. struunt orsae a concameratione al-Vei , textumque velut a summa tela deducunt, limitibus binis circa singulos actus, ut aliis intrent, aliis exeant. Favi superiore parte adfixi, & paulum etiam lateribus simul haerent, & pendent una. AuVeum non contingunt, nunc obliqui, nunc rotundi, qualiter poposcit alveus : aliqua do & duorum generum : cum duo exami na concordibus populis dissimiles habuere ritus. Ruentes ceras sulciunt, pilarum intergerinis sic a solo sornicatis, ne desit aditus ad sarciendum. Primi fere tres ver sus inanes struuntur, ne promptum sit quod invitet furantem. Novissimi maxime implentur melle: ideoque aversa alvo favi eximuntur. Gerulae secundos flatus captant. Si cooriatur procella, adprehensi pondusculo lapilli se librant. Quidam in humeros eum imponi tradunt. Iuxta verb temram volant in adverso flatu Vepribus evi

tatis. Mira observatio operis. Ceilantium

385쪽

3 6 C. PLINII ΝώTUR.

inertiam notant, castigant mox, & puniunt morte. Mira munditia. Amoliuntur omniae medio, nullaeque inter opera spurcitiae iacent. Quin & excrementa operantium intus , ne longius recedant, unum congesta in locum, turbidis diebus & operis

otio egerunt. Cum advesperascit, in alveo strepunt minus ac minus, donec una circumvolet eodem, quo excitavit, bom-ho , ceu quietem capere imperans: & hoc castrorum more. Tunc repenth omnes comticescunt.

II. Domos primum plebei exaedificant deinde regibus. Si speratur largior provem tus , adjiciuntur contubernia & sucis. Hae cellarum minimae, sed ipsi majores apibus.

XI. Sunt autem laci, sine aculeo, Velut imperfectae apes, novissimaeque , a se sis & jam emeritis inchoatae , serotinus se-tus , & quasi servitia Verarum apium :quamobrem imperant iis, primosque in opera expellunt, tardantes sine clementia puniunt. Neque in opere tantum, sed in fetu quoque adiuvant eas, mulitim ad calorem conferente turba. Certh quo major eorum fuit multitudo, hoc major fiet examinum

proventus. Cum mella coeperunt matureiacere, abigunt eos : multaeque singulos a

gressae trucidant. Nec id genus, nisi Vere, conspicitur. Fucus ademptis alis in alveum

arieaus, ipse ceteris adimit.

386쪽

Η I s T o R. Lib. XI. 377

- XII. Regias imperatoribus futuris in ima

parte alvei exstruunt amplas, magnificas , separatas, tuberculo eminentes : quod si exprimatur, non gignuntur soboles. Sexangulae omnes cellae, Singulorum eae pedum opere. Nihil horum stato tempore, sed rapiunt diebus serenis munia. Et me te uno alterove ad summum die cellas replent. Ia. Venit hoc ex aere, & maximi suderum exortu, praecipueque ipso Sirio e splendescente fit, nec omnino prilis Vergiliarum exortu , sublucanis temporibus. Itaque tum prima auror1 solia arborum melle roscida inveniuntur '. ac si qui matutino sub dio fuere , unctas liquore vestes, capillumque concretum sentiunt. Siave ille est caeli sudor, sive quaedam side-xum salisa, sive purgantis se aeris succus, utinamque esset & purus ac liquidus, &suae naturae, qualis defluit primb : nune verb e tanta cadens altitudine , multumque dum venit, sordescens, & obvio ter rae halitu insectus, praeterea e fronde ac

pabulis potus , & in utriculo congestus aptum ore enim eum vomunt: ad hae

succo florum corruptus, & alveis mac

ratus, totiesque mutatus, magnam tamen caelestis naturae voluptatem adfert.

XIII. 13. Ibi optimus semper, ubi Ο umorum doliolis fiorum concitur. Atticae

387쪽

3 8 C. PLINII ΝΛ ΤΠ R.

regionis hoc, & Siculae, Hymetto, & Hybla, ab locis: mox Calydna insula. Est

autem initio mel, ut aqua, dilutum , &primis diebus fervet, ut musta, seque purgat: vicesimo die crassescit, mox obduincitur tenui membrana, quae servoris i sius spuma concrescit. Sorbetur optimum,& minimh fronde insectum, e quercus, tiliae . arundinum soliis. XIV. I . Summa quidem bonitatis natione constat, ut supra diximus pluribus modis : aliubi enim favi eerii spectabiles gignuntur , ut in Pelignis , Sicilia r aliubi mellis copia, ut in Creta, Cypro, Asriaca : aliubi masnitudine, ut in septemtri natibus, viso iam in Germania octo pedum longitudinis favo, in cava parte nigro. In quocumque tamen tractu terna lunt mellis genera. Vernum ex floribus constructo favo , quod ideo vocatur anthinum. Hoc quidam attingi vetant, ut largo alimento valida exeat soboles. Alii ex nullo minus apibus relinquunt, quoniam magna sequatur ubertas, mapnorum Siderum exortu. Praeterea solstitio, cum thymum &uva florere incipiunt, praecipua cellarum materia. Est autem in eximendis favis necessaria dispensatio, quoniam inopia cibi desperant, moriunturque, aut diffugiunt: eontr1 copia ignaviam adfert: ac jam mel-Ie, non erithace pascuntur. Ergo dilige

388쪽

HIs To R. Lib. XI. 379

tiores ex hac vindemia duodecimam par tem apibus relinquunt. Dies status in choandae, ut quadam lege naturae, si scire aut observare homines velint, trices mus ab educto examine: fereque Maio mense includitur haec vindemia.

Alterum genus est mellis aestivi , quod

ideo vocatur ωριαῖον, a tempestivitate pra

cipua , ipso Sirio exsplendescente post so

sitium diebus tricenis fere. Immensa circa hoc subtilitas naturae mortalibus pat sacta est, nisi fraus hominum cuncta per-picie corrumperet. Namque ab exortu sideris cuiuscumque, sed nobilium maximε, aut caelestis arcus, si non sequantur imbres , sed ros tepescat Solis radiis, media amenta, non mella, gignuntur, oculis, ulceribus, internisque visceribus , dona caelestia. Quod si servetur hoc Sirio exoriente, casuque congruat in eumdem diem, ut saepe, Veneris aut Iovis, Mercurii veoortus, non alia suavitas, visque mortalium malis a morte Vocandis , quam divini nectaris, fiat. XV. I s. Mel plenilunio uberius capitur, serena die pinguius. In omni melle, quod per se fluxit, ut mustum oleum

que, appellatur acetum. Maximh laudabile est etiam omne rutilum , Vel sic auribus aptissimum. In aestimatu est

g thymo, coloris aurei, saporis gratissi

389쪽

mi. Quod fit palam doliolis, pingue : maa

Tino e rore, spissum. Quod concrescit auistem, minimh laudatur. Thymosum non coit, & tactu praetenuia fila mittit: quod primum gravitatis argumentum est. Abrum pi statim & resilire guttas, Vilitatis indicium habetur. Sequens probatio , ut sit odoratum, & ex dulci acre, glutinosum, Perlucidum. AIstiva mellatione decimam partem Cassio Dionysio apibus relinqui placet, si plenae fuerint alvi : si miniis,

Pro rata portione: aut Si inanes, omnino

Non attingi. Huic vindemiae Attici signum dedere initium caprifici: alii diem Vulca

no sacrum.' I6. Tertium genus mellis, minimὲ pr hatum, silvestre, quod ericaeum Vocant. Convehitur post primos autumni imbres, Thm erice sola floret in silvis, ob id arenoso simile. Gignitur id maxime Ariniri exortu ex ante pridie Idus Septembris. Quidam aestivam mellationem ad Arctuis ri exortum proserunt, quoniam ad aequia noctium autumni ab eo lupersint dies quatuordecim : & ab aequinoctio ad Vergili, rum occasum diebus XLVIII. plurima sit Erice. Athenienses tetralicem appellant, Emhoea sistrum; putantque apibus esse gratissimam , sortassis quia tunc nulla alia sit Copia. Haec ergo mellatio, fine vindemiae

se Vergiliarum occasu, Idibus Novembri

390쪽

sete Includitur. Relinqui ex ea du- par tes apibus ratio persuadet, & semper eas partes favorum, quae habeant erithacen. A bruma ad Arcturi exortum diebus LX. somno aluntur sine ullo cibo. Ab Arcturi exortu ad aequinoctium vernum tepidiore tractu jam vigilant: sed etiam tunc alveo se continent, servatosque in id tempus ci- hos repetunt. In Italia vero hoc idem a Vergiliarum exortu faciunt: in eum dormaniunt.

Alvos quidam in eximendo melle e pendunt, ita dirimentes quantum relinquant. .Equitas siquidem etiam in eis o stringitur : feruntque societate fraudata alvos mori. In primis ergo praecipitur ut Ioti, purique eximant mella. Et larem mulierumque menses odere. Clim eximumetur mella, apes abigi fumo utilissimum , me irascantur, aut ipsae Midh vorent. F

mo crebriore etiam ignavia earum excit

tur ad opera. Nam nisi incubavere, favos lividos faciunt. Rursus nimio sumo inficiuntur: quarum injuriam celerrimh sentiunt mella, vel minimo contactu roris acescentia. Et ob id inter genera servatur,

quod aeapnon Vocant.

XVI. Fetus quonam modo progenera Tent, magna inter eruditos & sunt ilis quaesto fuit. Apium enim coitus visus est numisquam. Plures existimaVere oportere cons

SEARCH

MENU NAVIGATION