Caii Plinii secundi Historiae naturalis libri 37. Quos recensuit & notis illustravit Gabriel Brotier. Tomus 1.6 2

발행: 1779년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

sci floribus compositis apte atque utiliter. Aliqui coitu unius, qui rex in quoque appellatur examine. Hunc esse solum mais rem, praecipua magnitudine, ne fatiscat. Ideo fetum sine eo non edir apesque reliquas , tamquam marem seminas comit ri, non tamquam dueem : quam proba-hilem alias lententiam fucorum proventus coarguit. Quae enim ratio, ut idem

coitus alios perfectos, imperfectos gen ret alios Propior vero prior existimatio fieret, ni rursus alia dissicultas occurreret. Quippe nascuntur aliquando in extremis favis apes grandiores, quae ceteras fugant. oestrus Vocatur hoc malum: quo-Nam modo nascens, si ipsae fingunt ρQuod certum est, gallinarum modo incubant. Id quod exclusum est, primum vermiculus videtur candidus, taeens trans. versus, adhaerensque ita ut pars cerae videatur. Rex statim mellei coloris, ut et Oo flore ex omni copia factus, neque vermiculus , sed statim penniger. Cetera

turba eum formam capere coepit, nymphae vocantur : ut fuci, Sirenes, aut Cephenes. Si quis alterutris capita demat, Priusquam pennas habeant, pro gratissimo lum pabulo matribus. Tempore procedente instillant cibos, atque incubant, maxi-mh murmurantes, caloris ut putant) f giendi gratia, necessarii excludendis pul

392쪽

Ηr sTI R. Lib. XI. 383

Iis, donec ruptis membranis, quae singulos cingunt ovorum modo , universum agrinen emergat. Spectatum hoc Romae consularis cujusdam suburbano, alveis cornu laternae translucido factis. Fetus intra XLV.

diem peragitur. Fit in favis quibusdam ,

qui vocatur clavus, amarae duritia cerae , cum fetum inde non eduxere morbo aut ignavia, aut insecunditate naturali. Hic est abortus apium. Protinus autem educti oporantur quadam disciplina cum matribus e regemque juvenem aequalis turba comi

tatur

Reges plures inchoantur, ne desint. Postea ex his soboles clim adulta esse coepit, concordi susffragio deterrimos necant, ne distrahant agmina. Duo autem genera eOTum : melior niger variusque. Omnibus somma semper egregia , & duplo quam ceteris major, pennae breviores, crura recta, ingressus celsior, in fronte macula qu dam diademate candicans. Multum etiam nitore a vulgo differunt. i. XVII. I7. Quaerat nunc aliquis, unusine Hercules fuerit, & quot Liberi patres ,& reliqua vetustatis situ obruta Ecce iare parva, villisque nostris adnexa, cujus

assidua copia eu, non constat inter auctores e rex nullumne solus habeat acuisum , majestate tantum armatus: an deis

derit eum quidem natura , sed usum ejus

393쪽

384 C. PLINII NATUR.

illi tantum negaverit. Illud constat, Imperatorem aculeo non uti. Mira plebei circa eum obedientia. Clim procedit, una est totum examen, circaque eum globatur, cingit, protegit, cerni non patitur. Relia quo tempore, cum populus in labore est, ipse opera intus circuit, similis exhortanisti , solus immunis. Circa eum satellites quia dam lictoresque, assidui custodes auri Titatis. Procedit foras non nisi migraturo examine. Id multo intelligitur ante , aliquot diebus murmure intus strepente, apparatus indice diem tempestivum eligentium. Si quis alam ei detruncet, non fugiet examen. Cum processere, se quaeque

proximam illi cupit esse, & in officio conis pici gaudet. Fellum humeris sublevant: validius fatigatum ex toto portant. Si qua lassata deficit, aut forte aberravit, odore Persequitur. Ubicumque ille consedit, ibi

cunctarum castra sunt.

XVIII. Tunc ostenta iaciunt privata aepublica, uva dependente in domibus teminplisve, saepe expiata magnis eventibus. S dere in ore infantis tum etiam Platonis suavitatem illam praedulcis eloquii portendentes. Sedere in castris Drusi impe ratoris , clim prosperrime pugnatum apud

Arbatonem est, haud quaquam perpetua aruspicum conjectura, qui dirum id ostem xum existimant semper. Duce prehenso

totum

394쪽

otum tenetur agmen :.amisso dilabitur . migratque ad alios. Esse utique sine rege non possunt. Invitae autem interimunt eos elim plures fuere, potiusque nascentium domos diruunt, si proventus desperatur: tunc & fucos abigunt. Quamquam de iis video dubitari, propriumque iis genus esse aliquos existimare, sicut furibus grandissi mis inter illas, sed nigris, lataque alvo etha appellatis, quia furtim devorent. meli Certum est , ab apibus fucos interfici. Utique regem non habent. Sed quomodo sine aculeo nascantur, in quaestione est. Humido vere melior fetus: sicco, mel copiosius. Quod si defecerit aliquas al-Vos cibus, impetum in proximas faciune rapinae proposito. At illae contra dirigunt aciem: & si custos adsit, alterutra pars, rae sibi favere sentit, non appetit eum. x aliis quoque saepe dimicant causis, easque acies contrarias duo imperatores i seruunt, maximh rixa in convehendis floritibus exorta, & suos quibusque evoca tibus : quae dimicatio iniectu pulveris, aut fumo tota discutitur. Reconciliatur verti lacte vel aqua. mulsa. j I LXIX. 18. Apes sunt & rusticae silveis seresque, horridae aspectu. muliti iracundiores , sed opere ac labore praestantes. Urbanarum duo genera : optimae breves Ivariaeque, & in rotunditatem compactiles a

Tomus II. R

395쪽

3 86 C. PLINI I NATUR.

deteriores longae , & quibus similitudo

vesparum : etiamnum deterrimae ex iis pislosae. In Ponto sunt quaedam albae, quae. bis in mense mella faciunt. Circa Therm doontem autem fluVium duo genera: ali Tum, quae in arboribus mellificant: ali rum, quae sub terra, triplici cerarum oris dine, uberrimi prOVentus. Aculeum apibus natura dedit ventri coninsertum. Ad unum ictum hoc infixo, quia dam eas statim emori putant. Aliqui non nisi in tantum adacto, ut intestini quidpiam sequatur: sed sucos postea esse, nec mella facere, Velut castratis Viribus, pariterque & nocere & prodesse desinere. Est in exemplis, equos ab iis occisos. Odere foedos odores ., proculque s giunt, sed & fictos. Itaque unguenta re dolentes infestant, ipsae plurimorum an malium injuriis obnoxiae. Impugnant eas

naturae ejusdem degeneres Vespae, atque erahrones, etiam e culicum genere , qui V Eantur muliones : populantur hirundines , α quaedam aliae aves. Insidiantur aquantibus ranae, quae minima earum est operatio tum, cum sobolem faciunt. Nec hae tantum, quae stagna rivosque obsident, vertim & rubetae veniunt ultro, adrepe

tesque laribus per eas sufflant: ad hoc provolant , confestimque abripiuntur. Nec senisine ictus apium ranae traduntur. Inimicaa

396쪽

. HISTOR. Lib. XI. 38

Et oves, dissicith se a Ianis earum explicantibus. Cancrorum etiam odore, si quis iuxta coquat, exanimantur. XX. Quin & morbos suapte natura senis fiunt. Index eorum tristitia torpens , &chm ante fores in teporem Solis promo tis aliae cibos ministrant, cum defunctas progerunt, funerantiumque more comitantur exsequias. Rege ea peste consum Ito maeret plebs ignavo dolore, non ci-OS conVehens, non pro edens, tristi tantlim murmure glomeratur circa corPus ejus. Subtrahitur itaque diducta multitudine e alias spectantes exanimem, luctum non minuunt. Tunc quoque ni subveniatur, fame moriuntur. Hilaritate igitur, & nit xe sanitas aestimatur. 9. Sunt & operis morbi: cum favos mori explent, claron vocant. Item blaps goniam, si fetum non peragunt.

XXI. Inimica est & echo resultanti s mo, qui paVidas alterno pulset ictu i iniis mica & nebula. Aranei quoque vel maximh hostiles, chm praevaluere ut inte Nant, enecant alveos. Papilio etiam ignavus & inhonoratus, luminibus accensis a volitans, pestifer , nec uno modo. Nam ει ipse ceras depascitur, & relinquit excrementa , quibus teredines gignuntur: fi-Ia etiam araneosa , quacumque incessit, viarum maximh lanugine obtexit. Nastu

397쪽

388 C. PLINIT NATUR.

etur & in ipso ligno teredines, quae cera/praecipvh appetunt. Infestat & aviditas passus, nimia forum satietate, Verno maxime tempore: alvo cita. oleo quidem non apes tantum, sed omnia insecta exaniman tur, praecipue si capite uncto in Sole poanantur. Aliquando & ipsae contrahunt mor tis sibi caulas , cum sensere eximi mella, avide vorantes. Cetero praeparcae, & quae

alioqui prodigas atque edaces, non secus ac pigras atque ignavas proturbent. Νocent & sua mella ipsis, illitaeque ab ad versa parte moriuntur. Tot hostibus, tot casibus, & quotam portionem eorum commemoro Z tam munificum animal e positum est. Remedia dicemus suis locis et nunc enim sermo de natura est. XXII. ao. Gaudent plausu atque ii

nitu aeris, eoque convocantur. Quo manifestum est, auditus quoque inesse se sum. Effecto opere, eaucto fetu, functae

munere omni, exercitationem tum sollemnem habent: spatiataeque in aperto , & in altum datae , gyris Volatu editis , tum demum ad cibum redeunt. Vita eis longissima, ut prospere inimica ac fortuita cedant , septenis annis universa. Alvos numquam ultra decem annos durasse proditur. Sunt qui mortuas, si intra tectum hieme serventur, deinde Sole verno torreantur, ac ficulneo cinere toto die so-Veantur , putent revivescere:

398쪽

HIs To R. Lib. XI. 38

XXIII. In totum vero amissas reparari ventribus bubulis recentibus eum fimo obrutis: Virgis us juvencorum corpore EX

nimato, sicut equorum Vespas atque cra-hrones, sicut asinorum scarabaeos, mutam te natura ex aliis quaedam in alia. Sed horum omnium coitus cernuntur: Et tamen in fetu eadem prope natura, quae apibuS.

XXIV. 21. Vespae in sublimi e luto nidos faciunt, & in his ceras: crabrones in cavernis, aut sub territ. Et horum om-τium sexangulae cellae. Cera autem cortiscea & araneosa. Fetus ipse inaequalis , &harbarus, alius evolat, alius in nympha est,

alius in vermiculo. Et autumno, non Ver no , omnia ea. Plenilunio maxime crescunt.

Vespae, quae ichneumones vocantur, sunt autem minores, quam aliae, unum genus .ex araneis perimunt, phalangium appellatum , M in nidos suos ferunt, deinde illi munt , & ex iis incubando suum genus procreant. Praeterea omnes carne Vescuntur,

-Contra quam apes, quae nullum corpus attingunt. Sed vespae muscas grandiores Venantur: amputato iis capite , reliquum corpus auferunt. Crabronum silvestres in arborum cavernis degunt: hieme, ut cet ra insecta conduntur: vita bimatum non transit. Ictus eorum haud temere sine fe-hri est. Auctores sunt, ter novenis pum

diis interfici hominem. Aliorum, qui mu

399쪽

3so C. PLINII NATUR.

eiores videntur, duo genera: opifices, munores corpore, qui moriuntur hieme : m tres , quae biennio durant: si & clementes. Nidos vere faciunt, fere quadrisores, in quibus opifices generentur. Iis educlis, alios deinde nidos majores fingunt, in quibus matres suturas producant. Iam tum opifices iunguntur munere, & pascunt eas. Latior matrum species : dubiumque an ha. heant aculeos, quia non egrediuntur. Et

his sui suci. Quidam opinantur omnibus

his ad hiemem decidere aculeos. Nec cra-hronum autem, nec Vesparum generi r ges , aut examina: sed subinde renovatur

multitudo sobole. XXV. 22. Quartum inter haec genus est hombycum, in Assyria proveniens, majus quam supra dicta. Nidos lato fingunt. s ais specie, adplicatos lapidi , tanta duritie, .ut spiculis perforari vix possint. In his c os largius, quam apes, faciunt: deinde

maiorem Vermiculum. .

XXVI. Et alia horum origo : e gramdiore vermiculo, gemina protendente sui generis cornua, primlim eruca fit: deinde quod vocatur bombylis: ex ea n maluMS hoc in sex mensibus. Bombyces telo araneorum modo texunt ad vestem l xumque seminarum , quae hombycina a pellatur. Prima eas redordiri, rursusque

texere invenit in Ceo mulier Pamphila .

400쪽

HISTOR. Lib. XI. 39x'

Latoi filia , non staudanda gloria excogistatae rationis , ut denudet seminas vestis.

XXVII. 23. Bombycas & in Co insinta nasci tradunt, cupressi, terebinthi, se xini, quercus florem imbribus decusium terrae halitu animante. Fieri autem primo papiliones parvos, nudosque: mox frigorum impatientia villis inhorrescere, & adversum hiemem tunicas sibi instaurare demias, pedum asperitate radentes soliorum lanuginem vellere : Hanc ab his cogi umguium carminatione, mox trahi inter ramos , tenuari ceu pectine. Postea adprehensam corpori involvi nido volubili. Tum ab homine tolli, fictilibusque vasis tepore& furfurum esca nutriri: atque ita subnasci sui generis plumas, quibus vestitos ad alia perua dimitti. Quae vero coepta Sint anificia, humore lentescere : mox in filaeenuari junceo fuso. Nec puduit has Vestes usurpare etiam viros, levitatem propter aestivam. In tantum a lorica gerenda discessere mores, ut oneri sit etiam vestis. A ssyria tamen bombyce adhuc s. minis cedimus. XXVIII. a . Araneorum his non absurde iungatur natura, digna vel praeciapvh admiratione. Plura autem sunt genera, nec dictu necessaria in tanta notitia. Phalangia ex his appellantur, quorum n aui morsus, corpus exiguum, Varium, ac

SEARCH

MENU NAVIGATION