장음표시 사용
51쪽
era Idus Ianuarias nostras : ita evenit, ut eodem anno remeent. Navigant autem ex India vento Vulturno : & cum intravere Rubrum mare, Africo vel Austro. Nunc revertemur ad propositum. XXVII. Carmaniae oram patere du decies centena L. mili. passuum Nearchus
scripsit. Ab initio ejus ad flumen Sabincentum mili. passuum. Inde vineas coli &arva ad flumen Andanin, XXV. mili. sp tio. Regio vocatur Armuetia. Oppida Casemaniae , Zethis , & Alexandria.
XXVIII. Irrumpit deinde & in hac par
te geminum mare terras, quod Rubrum dixere nostri, Graeci Erythraeum a rege
Erythra , aut ut alii Solis repercussit talem reddi colorem existimantes : alii ab arena terraque, alii tali aquae ipsius naturiua . Sed in duos dividitur sinus. Is qui ab oriente est, Persicus appellatur, Xx M. passuum circuitu, ut Eratosthenes tradit. Ex adverso est Arabia, cujus xll. mili. Passis est longitudo. Rursus altero ambitur sinu , Arabico nominato. Oceanum qui influit, Aetantum appellant. Persicum introitum V. mili. passuum latitudinis, alii quatuor lac runt. Ab eo ad intimum sinum recto cursuxi. XXV. mili. propemodum constat esse,& situm ejus humani capitis effigie. Onesicritus & Nearchus ab Indo amne fin f, num Persicum, atque illinc Babylonem Em
52쪽
phratis paludibus, scripserunt Mu. Mil. passuum esse. In Carmaniae angulo sunt Chelonoph gi, testudinum superficie casas tegentes , carne vescentes. A flumine Arbi promo torium ipsum inhabitant, praeter capita toto corpore hirti, coriisque piscium vestiti. 23. Ab horum tractu Indiam versus Caicandrus deserta insula in oceano, L. Mil. passuum traditur: juxtaque eam freto interfluente Stoidis , quaestuosa margaritis. A promontorio Carmanis junguntur Armoetei. Quidam interponunt Arbios, CCCCXII. millia passuum toto litore. Ibi portus Macedonum, & arae Alexandri in promontorio. Amnes : Saganos : dein D ras, & Salsos. Ab eo promontorium Themisteas , insula Aphrodisias habitatur. I de Persidis initium ad flumen Oroatin, quo dividitur ab Elymaide. Contra Persidem insulae, Philos, Casandra, Aracia cum mon te praealto Neptuno sacra. Ipsa Persis adis
Versus occasum sita obtinet litora Dmili. passuum: etiam in luxum dives, in Parthorum jam pridem transsata nomen. Horum de imperio nunc paucis. XXIX. Regna Parthorum duodeviginti sunt omnia: ita enim dividunt provincias,
circa duo sui diximus maria , Rubrum
a meridie, Hyrcanum a septemtrione. Ex
iis undecim, quae superiora dicuntur , im
53쪽
cipiunt a confinio Armeniae, Caspiisque
litoribus: pertinent ad Scythas, cum quibus ex aequo degunt. Reliqua septem regna inseriora appellantur. Quod ad Parthos attinet, semper fuit Parthia in radiacibus montium saepius dictorum, qui omnes eas gentes praetexunt. Habet ab ortu Arios, a meridie Carmaniam & Arianos, ab occasu Pralitas Medos, a septemtrione Hyrcanos, undique desertis cincta. Ulteriores Parthi Nomades appellantur: citra, de meta : ab occasu urbes eorum, quas diximus , Issatis & Calliope : ab oriente aestivo, Europum : ab hiberno, Mania: in medio Hecatompylos, Arsacae regia: Nisaea Parthyenes nobilis, ubi Alexanaropolis a conditore. Necessarium est in hoc loco signare ScMedorum situm, terrarumque faciem ci Cumagere ad Persicum mare, quo facilitis deinde reliqua noscantur. Namque Media ab occasu transversa obliqvh Parthiae oc- Currens , utraque regna includit. Habet
ergo ipsa ab ortu Caspios, & Parthos: a meridie Sittacenen , & Susianen, & Pe
sida: ab occasu Adiabenen: a septemtrione Armeniam. Persae Rubrum mare semPer accoluere , propter quod is sinus Pe
sicus vocatur: Regio ibi maritima, Syrti-holos. Qua vero ipsa subit ad Medos . Climax Megale appellatur locus, arduo montis ascensu per gradus, introitu an-
54쪽
gusto, ad Persepolin caput regni, dir tum ab Alexandro. Praeterea habet in e tremis finibus Laodiceam , ab Antiocho conditam. Inde ad orientem Magi obtinent Passagardas castellum, in quo Cyri sepulcrum est: & horum Ecbatana oppidum transsatum ab Dario rege ad montes. Inter Parthos & Arianos excurrunt Paraetacent. His gentibus & Euphrate, inferiora regna includuntur. Reliqua dicemus a Mesopotamia, excepto mucrone
ejus , Arabumque populis , in priore di-Etis volumine.
XXX. Mesopotamia tota Assyriorum fuit, vicatim dispersa, praeter Babylona,& Ninum. Macedones eam in urbes co
gregaVere , propter ubertatem soli. Oppida , praeter sam dicta, habet Seleuciam , Laodiceam, Artemitam : Item in Arabum gente, qui orei vocantur, & Mardani, Antiochiam, quae a praefecto Mesopotamiae Nicanore condita Arabis vocatur. Iunguntur his Arabes introrsus Eldamarii. Supra quos ad Pellacontam flumen Bura oppidum , Salmani, & Masei Arabes. Go dyaeis verb juncti Aloni, per quos Ze his fluvius in Tigrin cadit, Aetones, Stalici montani, & Orontes, quorum ad Occidentem oppidum Gaugamela: Item Sue , in rupibus : Supra Silici Classitae , per quos Lycus ex Armenia fertur: Absidris
55쪽
ad hibemum exortum, Azochis oppidum. Mox in campestribus oppida : Diospage , Polytelia, Stratonice, Anthemus. In Vicinia Euphratis Nicephorion , quod, ut diaximus, Alexander iussit condi propter loci opportunitatem. Dicta est in Zeugmate Apamia, ex qua orientem petentes e. cipit oppidum apprimh munitum, quondam stadiorum LXX. amplitudine, & Ω- traparum regia appellatum , quo tributa
conferebantur, nunc in arcem reda m.
Durant , ut suerant, Hebata, & ductu Pompeii Magni terminus Romani imperii Oruros, a Zeugmate ducentis quinqua inta millibus passuum. Sunt qui tradunt uphratem Gobaris praefecti opere deductum, ubi eum diximus findi, ne praecipiti cursu Babyloniam infestaret: ab A ssyriis vero universis appellatum Narmalchan, quod significat regium flumen. Qua deri-Vatur , oppidum fuit Agrani e maximis, quod diruere Peris. Babylon, Chaldaicarum gentium caput, diu summam claritatem obtinuit in toto orbe, propter quam reliqua pars Mesopotamiae Assyriaeque Babylonia appellata est, sexaginta millia passuum amplexa, muris ducenos pedes altis, quinquagenos latis, in singulos pedes ternis digitis mensuri ampliore , quam nostra, interfluo Euphrate , mirabili opere utroque. Durat adhuc
56쪽
ibi Iovis Beli templum. Inventor hic fuit
sideralis scientiae. Cetero ad solitudinem rediit, exhausta vicinitate Seleuciae, ob id conditae a Nicatore intra nonagesimum lapidem , in confluente Euphratis fossa perducti, atque Tigris: quae tamen Babylo nia cognominatur, libera hodie ac sui j xis , Macedonumque moris. Ferunt ei pi
his urbanae Dc. Μ. esse : situm Vero moe
nium , aquilae pandentis alas: agrum totius Orientis fertilissimum. Invicem ad hanc exhauriendam, Ctesiphontem iuxta tertium ab ea lapidem in Chalonitide condidere Parthi, quod nunc caput est regnorum. Et postquam nihil proficiebatur, nuper Vologessis rex aliud oppidum Vologe certam in vicino condidit. Sunt etiamnum in Mesopotamia oppida : Hipparenum, Chaldaeorum doctrina clarum & hoc. sicut Babylonii, juxta fluvium Narragam qui dedit civitati nomen. Muros Hipparenorum Persae diruere. orcheni quoque tertia Chaldaeorum doctrina, in eodem situ locantur, ad meridiem versi. Ab his Notitae & Orothophanitae , & Gnecio-
Euphrate navigari Babylonem e Per sico mari CCCCXII. mili. passuum tradunt Nearchus & Onesicritus. Qui verb postea scripsere, a Seleucia CCCCXC. mili. Iuba a Babylone Characem CLXXV. mili. D.
57쪽
passuum. Fluere aliqui ultra Babylonem continuo alveo, priusquam distrahitur ad
rigua, LXXXVII. mili. Universo autem cursu T. passuum. Inconstantiam mens rae diversitas auctorum facit, cum Persae
quoque schoenos & parasangas alii alia mensura determinent. Ubi desinit alveo munire, ad confinium Characis accedente tractu, statim infestant Attali latrones, Arabum gens. Ultra quos Scenitae. Ambitu vero Euphratis Nomades Arabiae, usque ad deserta Syriae, unde in meridiem flecti eum diximus , solitudines Palmirenas
relinquentem. Seleucia abest a capite Μesopotamiae Euphratem navigantibus undecies centena XXV. mili. passuum. A mari Rubro, si Tigri navigetur, CCCXX. millis a Zeugmate DXXVII. mili. Zeugma a Seleucia Syriae ad nostrum litus CLXXV. milt. passuum. Haec est ibi latitudo terrarum inter duo maria. Parthici vero re gni DCCCC. XLIV. millia passuum.
XXXI. Est etiamnum oppidum Mesopotamiae in ripa Tigris circa confluentes, nod vocant Digbam.
et . Sed & de Tigri ipso dixisse conveniat. Oritur in regione Armeniae majoris , fonte conspicuo in planitie. Loco nomen Elegosine est. Ipsius , qua tardior fuit, Diglito: unde concitatur, a celeriatate Tigris incipit vocari. Ita appellant
58쪽
Medi sagittam. Influit in lacum Arethusam omnia illata pondera sustinentem, &nitrum nebulis exhalantem. Unum genus ei piscium est, idque transcurrentis non miscetur alveo, sicut nec e Tigri pisces in lacum transnatant. Fertur autem & cursu & colore dissimilis: transvectusque occurrente Tauro monte in specu mergitur: subterque lapsus a latere altero ejus erum. pit. Locus Vocatur Zoaranda. Eumdem esse
manifestum est, quod demersa perfert. A, torum deinde transit lacum, qui Thospites appellatur, rursusque in cuniculos medigitur, & post XXII. mili. passitum circa Nympheum redditur. Tam Vicinum Amsaniae fluere eum in regione Arrhene Claudius Caesar auctor est, ut, clim intumuere ,
confluant, nec tamen misceantur: levior-
que Arsanias innatat IV. mili. ferme sp tio: mox divisus in Euphratem mergitur. Tigris autem ex Armenia, acceptis fluminibus claris Parthenia, ac Νicephorione , Arabas Oreos, Adiabenosque disterminans, & quam diximus Mesopotamiam faciens , lustratis montibus Gordyaeorum eirca Apamiam Mesenes oppidum , citra Seleuciam Babyloniam CXXV. mili. pass. divisus in alveos duos, altero meridiem ac Seleuciam petit, Mesenen persundens: altero ad septemtrionem flexus, ejusdem Aentis tergo campos Cauchas secat. Ubi Tomus II. C . o A
59쪽
rememere aquae , Pasitigris appellatur.'Postea recipit ex Media Cnoaspem: atque
ut diximus inter Seleuciam & Ctesia
phontem vectus, in lacus Chaldaicos se undit, eosque LXII. mili. pass. amplit dine implet: mox Vasto alveo profusus, dextra Characis oppidi insertur mari Perissico X. mili. passuum ore. Inter duorum amnium ostia XXV. mili. passuum fuere, aut ut alii tradunt VII. mili. utroque navigabili. Sed longo tempore Euphratem praeclusere orcheni, & accolae agros 4-gantes : nec nisi Pasitigri defertur in mare. Proxima Tigri regio Parapotamia appellatur. In ea dictum est de Mesene. Oppidum ejus Dibitach. Iungitur Chalonitis
cum Ctesiphonte, non palmetis modo, verum & olea, pomisque, aliisque arbustis nobilis. Ad eam pervenit Zagrus mons ex Armenia inter Medos, Adiabenosque Veniens , supra Paraetacenen, & Persidem. Chalonitis abest a Perside CCCLXXX. millis passuum.Τantlim a Caspio mari & Assyriam esse compendio itinerum aliqui tradunt. Inter has gentes atque Mesenen Sittacene est, eadem Arbelitis, & Palaestine dicta.
Oppidum ejus Sittace Graecorum ab ortu est, & Sabata: ab occasu autem Antiochia, inter duo flumina Tigrin & Tornadotum. Item Apamia, cui nomen Antiochus matris
suae imposuit, Tigris circumfunditur. Haec dividitur Archoo.
60쪽
Infra est Susiane, in qua vetus regia Persarum Susa, a Dario Hystaspis filio condi a : abest a Seleucia Babylonia CCCCL.mili. passuum. Tantumdem ab Ecbatanis Μedorum per montem Charbanum. In septemtrionali Tigris alveo oppidum est Ba-hytace. Abest a Susis CXXXV. mili. pas Ibi mortalium soli aurum in odio contra hunt, id defodiunt, ne quo cui sit in usu. Susianis ad orientem Versds junguntur Oxii latrones, & Mietaeorum XL. Populi liberae feritatis. Supra eos patent Parthinsi , Mardi, & Saltae , ii qui praetendum tur supra Elymaida, quam Persidi in ora
iunximus. Susa a Persico mari absunt CCL. mili. passuum. Qua subiit ad eam classis Alexandri Pasitigri, vicus ad lacum Chaudaicum vocatur Aphte : unde Susa navia satione LXV. M. D. passuum absunt. S sianis ab oriente proximi sunt Cossaei: s pra Cossieos ad septemtrionem Mesabais tene sub monte Cambalido, qui est Caucasi ramus: inde mollissimo transitu in Bactros. Susianen ab Elymaide disterminat amnis Eulaeus, ortus in Medis, modicoque spatio cuniculo conditus, hac rursus exoditus, & per Mes alenen lapsus, circuit arcem Susorum, ac Dianae templum a
gustissimum illis gentibus , & ipse in m gna caerimonia. Siquidem reges non ex