De intimo religionis ac ethices cum jure nexu ...

발행: 연대 미상

분량: 61페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

tis c0neinnavi placita, novis aliorum placilis et commentis opponere. Plurima procul dubio obsoleta videbuntur parum curo. Quod si nimium dura quibusdam videantur, non ad contumeliam aliorum, sed ad defensionem meam ea dixerim. Si quis quid boni in oce opusculo viderit, totum id muneris sui esse libenter eonfiteor indulgentia siquidem verae scientiae umbra est, et certissimum hominis vere docti criterium constituit. Nisi sorsan amicitiae causa id viderit, quo casu eadem certe benignitate mihi dignissimus habetur. Tandem, ut dulcissimo perfungar ossicio, gratique animi obsequar necessitudini, gratias ago omnibus, qui mihi in studiis auxilio suere, ibique prae eaeteris, promotor aestumatissime, vir clarissime Cocκ quas actis referre etiamsi mihi sperare vix liceat,

ardet animus.

12쪽

ll l d6LU ATqd 08lslηε dflls.sdus est ars b0ni et aequi. Cuius merito γ quis nos sacerdotes appellet Iustitiam namque c0- stimus et boni et aequi notitiam profitemur, aequum s ab iniquo separantes, licitum ab illicito discementes,

y bonos non solum metu poenarum, Verum etiam prae-ymiorum quoque exhortati0ne efficere cupientes. Veram

4 nisi salior philosophiam non simulatam affectantes. VPauca haec quae initio libri I Digestorum ex ULΡΙΑΝΟ

desumuntur, satis jam innuunt, quae fuerit mens veterum quantaque cum sollicitudine bonum et aequum conjunxerint, cuncta verae philosophiae superstruentes. Quorum si vestigia premere mihi liceat, nihilominus omni, qua par est diligentia, eorum, qui iis confusionem imprimis imputant perscrutabor doctrinam, ne jam admonitus in eosdem errores prolabar. Quare praetermissa v0cis etymologia, quam alii cum ULPIΑΝ a Iustitia, alii a Iovis nomine cumGROTIO aut a jubendo sive jussu derivari arbitrantur, quid enim interest, unde n0men juris descendat, riuum

13쪽

saepe nomina a sua prima impositi0ne detorqueantur ad alia significanda, quae novis continuo acceptionibus originem dant id admonendum ante omnia censeo quod soli homini, quatenus intellectu gaudeat et libertate, jura conveniant. Hominem nimirum ratio

Suadet, nec urget necessitas. In quo si erraverit UL-PIANUS, errarunt n0n minus AHRENsius DAMIRO aliique,

qui brutis non tantum sed et plantis quaedam jura vel juris specimina tribuunt. Inquirenda imprimis rerum natura et illa vocabuli jus indicanda significatio, a qua caeterae Veniant. Qua rati0ne sumitur pro attributo acti0nis, atque id omne significat, quod honestum, licitui et justum est. Quod si consideramus relate ad hominem nihil aliud est, nisi qu0dcumque in ordine morali, legi, de qua m0x dicemus, consentiat; quare et jus pr0 lege accipitur Ex hac juris significatione sua sponte profluit altera,

quae ad personam resertur, qu SeBSu auctore GROTIO, jus est qualitas moralis personae competens ad aliquid habendum vel agendum Batenus enim alicui lacultas illa competit, quatenus ipsi a lege aliqua

conceditur.

Praeterea legi ossicia, uri obligationem necessario respondere nem non videt Lex enim sine ossiciis ab ea inductis et ossicia sine lege, a qua inducantur concipi omnino non possunt. Eodem modo et jus sine obligatione consistere nequit. Quamvis enim quodcumque jus non necessario obligationem proprie dictam adnexam habet quum saepe fit, ut quis jussuum exerceat etiam si nulla omnino persona praestando

aliquid vel agendo vel mittendo ad hoc concurrat; saltem juri respondeat oportet 0bligati0, quam vocant negatiVam, quaeque eo tendit, ne laedant jus illud alii omnes, quibus haec imponitur obligatio. aegi

14쪽

proinde jura et illeia, juri obligationes ita respondent, ut vere correlata dicantur nec opus est ut fusius hac de re disputemus. Sedulo potius investiganda legis natura et indoles, qua hactenus dici amplius elucescant oportet Lex igitur

latissime spectata non est nisi recta potestatis voluntas, qua ordinatur entis, ut l0quuntur, existentia. Rerum essentiae ab aeterno existunt in mente divina. liquando autem res ipsae sive mundus e manu creatoris prodiere, ut omnia naturae suae adaequatam ducerent existentiam. Ea nimirum ratione cuncta in unum concurrunt et ordinem rerum hierarchicum constituunt, quapropter mundus Universum merito appellatur.

Quaecumque adeo existunt Divinae potestati subsunt et recte in finem sibi proprium ordinantur. Continuata quippe creatione Deus hujus mundi Gubernator esticitur. Verum inter omnia hujus aspectabilis mundientia, quae ex impetu quodam Suae naturae in pr0prium finem diriguntur, solus homo utpote rationalis se ipsum in nem dirigit ac propter finem libere operatur. Porro libertas non est intelligenda quasi ea homo omni solutus sit vinculo misera nimirum et lugenda laret praecellentia. Quantum, quaeS0, praestaret, ut eadem necessitate natura legibus anima adstringeretur, qua corpus eisdem Subjicitur Nec dumtaxat ratione sui corporis homini incumbit necessitas; verum etiam in quibusdam ratione animae. Intellectus enim primis rationis nostrae principiis n0n potest non assentiri, ita ut impossibilis sit scepticismus in homine, qui non plane insanit, opponitur siquidem intellectui quasi mors vitae. Deinde ratione voluntatis nostrae liberae ita a natura constituti sumus, ut mens nostra necessario beatitudinem desideret quo fit, ut ubicumque boni quaedam species relucet, ad illud se

15쪽

inclinet, ubicumque autem malum aliquod cognoscit necessario abhorreat. Malum quatenus malum, utpote privati realitatis et convenientiae, non nisi rationem aversionis seu fugae bonum vero quatenus bonum, utpote conveniens et perficiens, non nisi rationem appetitionis vel prosecutionis habere potest. Desperatinamque qui violentas sibi manus injiciunt non appe tunt non esse, seu malum ratione sui; sed ratione immunitatis a calamitate vel angustia. Voluntas igitur caeca dicitur et sano, quo verum a falso discernitur intellectu, dirigenda, ut verum bonum non autem apparens falsumque appetat. Buc spectat famosa de summo bono quaesti jam a mundi incunabulis inter hilosophos agitata. Hoc senim, ut ait IcERo, constituto, in Philosophia con-sstituta sunt omnia nam summum bonum si ign0s retur, vivendi rationem ignorari necesse est, ex quos tantus error consequitur, ut quem in portum se reci-xpiant scire non possint cognitis autem rerum finibus, , cum intelligitur quid sit. et bonorum extremum et smalorum, inventa vitae Via est, conlamatioque om-ynium stici0rum. Innumerae olim viguere vigentque hodie de summo bono prorsus dissidentes sententiae. Nec mirum prout quisque alicujus boni specie magis commovetur in e summum bonum et c0nsistere opinatur Epicureis HIERONYMI RHODII et ARISTIPPI sententiam conjungentes, summum in voluptate atque indolentia bonum reponebant, Virtutemque teste CIcERONE, censebant ob eam rem laudabilem esse, quod essiciens esset voluptatis. Stoicis cum ZENONE et Soc TE summum

16쪽

bonum erat, e virtute et honestate vivere, nullamque neque doloris, neque morborum quin et mortis rationem habere Vanum proh dolor sapientiae delirium affectantes, beatam saepe vitam sulcidio fugiebant. Peripatetici denique cum RisTOTELE intellectui atque virtuti bona fortunae corporisque adjungebant, ut ex horum cumulo summum bonum consurgeret. Propius ad veritatem accessit LATO, qui Divus inter philiosophos nuncupatur, primusque teste CicERONE, Philosophiam vocavite coelo. PLATO nimirum beatitudinem in Dei cognitione rerumque contemplatione, simul et in morum honestate et virtute constituit. Quibus insigne eerto bonum comparatur; quod modo cum spe futurae et perseeiae felicitatis assequendae conjungatur, omnem praesentis vitae beatitudinem exhibet. Insatiabili equidem mentis nostrae desiderio non satis sit. Quamobrem indubitatum nobis est summum hominis bonum non nisi in altero futurae vitae statu obtineri posse. In e siquidem non per speculum in aenigmate sed facie ad faciem debimus Deum sicuti est Qua visione quum nec mali speciem nec ulterioris desectum persectionis percipiat intellectus, necesse est, ut voluntas irresistibili quidem vinculo, spontanea tamen et suavissima unione Deo persectissimo conjungatur. Haec est quae Sacris Literis, suadente ipsa naturali ratione, innuitur hilosophia; nec paucis obsoleta videtur, qui deliranti indulgentes imaginationi, nova potius commenta generi humano obtrudunt. Ipsi videant non insisto. Insigne praeterea huc aeserendum videtur dogma,. quod una generis humani conscienti arguente,

o Cor. cap. 13 Ioan Epist. I, cap. 3.

17쪽

6 de intrinseco inter bonum et malum morale discrimine admittitur. Nihil est prosecto praestabilius, ut ait. CICERO, quam plane intelligi, nos ad justitiam esReynatos neque opinione sed natura constitutum esse jus duae autem natio non comitatem, mori y benignitatem, non gratum animum et beneficii mea morem diligit Quae superbos, quae maleficos, quae 3 crudeles quae ingratos non aspernatur, non odit Et iustrius: Haec autem in opinione existimare non vi natura posita vere dementis est. Nam nec arboris nec equi virtus, quae dicitur in quo abutimur no-ymine in opinione sita est, sed in natura. ' Omnes autem unanimiter semper et ubique terrarum persuasum sibi habuere bonum a malo, honestum a turpi,

justum ab injusto naturaliter distingui. Ita licet in plurimis differant, indubitanter omnes admittunt obsequium parentibus deberi, fidem in pactis esse servandam, haec aliis praestanda, quae sibi quis fieri vult. Similiter omnes conveniunt vituperium et supplicia mereri periurium, parricidium, insanticidium, ingratum animum et alia plura. Eadem quippe ratione, qua prima rationis principia theoretica, quae vulgo axi0mata dicuntur, ex sui natura animum in assensum rapiunt, nulla alia sane et principia practica ita mentem afficiunt, ut nullam omnino dubii possibilitatem patiantur. Quare itidem ante omnem conventionem et pactionem vera et inconcussa dicenda sunt. Quemadmodum igitur mens humana naturaliter et perpetuo nequit n0n assentiri veritatibus ut sunt: non est effectus sine causa, totum est majus sua parte ita etiam naturali instinctu moVetur, ut necessario assentiatur primariis propositi0nibus praeticis,

18쪽

exempli gratia parentibus honorem et obsequium praestent liberi, alteri ne syceris quod ibi non vis steri etc. Deinde nisi hominis naturae insculpta esset lex illa et quae teste CIcERONE, est ratio, summa insita in natura, quae jubet ea, quae facienda sunt prohibetque contraria, s qua honestum a turpi, justum ab injust naturaliter distinguitur, bom ex foedissimis etiam actibus a se patratis nullam deberet experiri remordentis conscientiae angorem, praesertim si secreto perverse egerit, si nullus omnino poenae luendae sit timor sed p0tius in proprium commodum scelus vertat. Nemo tamen est aut vix est, quem patratis quibusdam malis etiam in occulto et absque vituperii aut poenae timore non quandoque exet conscii animi sollicitudo, qui non interdum iuvitus ipse sibi poena esticitur, teste enim Iuvenali Prima est haec ultio, quod se

Quin et eodem Iuvenali teSte, Has patitur poenas peccandi sola voluntas. Unde quaeso conscientiae ang0r, qui omnes aut pene omnes semper et ubique sontes exagitat, originem habet nisi a conmuni omnibus natura Deinde res eadem conficitur ex tacita virtutis approbatione. Nemo est, qui non animadvertit moribus etiam perditissimos, quique omnem exuerunt pudorem homines, virtutem laudare et mirari in aliis, aliorum vitia improbare, optare etiam se sine scelere obtinuisse, quod lacinore com pararunt. Quis est enim, ut ait ullius, aut quis umquam sui aut avaritia tam ardenti aut tam effre-ynatis cupiditatibus, ut eamdem illam rem, quam adipisci

De legibus, L. I, c. 6. Sat. 13, v. 2 et .

19쪽

r scelere quovis velli, non multis partibus alii, clysese etiam omni impunitate proposita sine facinore, quam illo modo pervenire ' Aut quis est, qui Man-yliorum aut Asricanorum aut ejus, quem timore Sempero habes proavi mei, caeterorumque virorum sortium vatque omni virtute praestantium, saeta dicta, consilia vcognoscens nulla omnino assiciatur voluptate ' Ua- cet, nimirum, ut ait Seneca, placet suapte natura adeoque gratiosa virtus est, ut insitum sit etiam malis 3 probare meliora . Maximum hoc habemus naturae umeritum, quod virtus in omnium animos lumen suum .permittit, etiam qui non sequuntur illam vident. V Misiit igitur lex exprimens et manifestans intrinsecum, quo bonum et malum morale discrepant, discrimen, hominisque jura et ossicia, quae ex isto discrimine profluunt. Hac lege constituitur ordo moralis, qui cumactus in se bonos complectitur hominis medium necessarium est, ut aliquando indesinens persectissimae felicitatis desiderium omni ex parte adimpleatur. Porro actus moraliter bonus hic si, qui naturae rationali conformis est, quique proinde naturae etiam convenit humanae sive legi, quae manu Omnipotentis scripta est in corde hominis. Nulla siquidem necessitate Deus adstrictus fuit ad creandum hominem, non aliam tamen ipsi nisi naturam suam humanam assignare omnino potuit, secus enim homo non suisset homo. Existentia hominis adeo a libera Dei voluntate, at essentia ab aeterna pendet atque immutabili conceptione, quae in intellectu divino necessario existit. Quatenus igitur intellectu homo gaudeat, liberaque voluntate, tum Verum cognoscat, tum bonum prosequatur necesse est Asi

20쪽

s quomodo domini ordo sive ex moralis jnnotescit 'Baiione nimirum et conscientia. Perdissicilis hac de re inter philosophos agitatur disceptatio. Sunt qui opinantur Deum homini tribuisse

solummodo rationem et in ea legis cognoscendae facultatem hominemque per semetipsum, sola dumtaxat restectione ad corporea, in explicitam legis cognitionem devenire posse. Alii docent legem naturalem aut saltem prima et generaliora ejus principia esse innatam, ita tamen ut veluti ipsamet ratio, primum sit in homine quasi mera potentia consopita et iners Arbitrantur hominem absque ullo adminiculo cujusdam externae institutionis Sponte sua, sola vi naturali intellectus, ad actualem et explicitam legis cognitionem attolli posse. Ex eorum opinione quicumque rationis est compos omnino insons non erit, si legem naturae aut saltem prima et generaliora ejus principia ignoret vel contra eam egerit etiam si ab ipsa insantia extra omne cum aliis hominibus commercium adoleverit aut in ipsa societate surdus et mutus sussicienti institutione earuerit. Tandem recenti0- res non pauci concordant cum praecedentibos et pari ratione ac ipsi profitentur, legem naturae esse inn, tam sed contra ipsos solidis argumentis sustinere nituntur, hominem in actualem et explicitam ejusdem cognitionem naturaliter non devenire, nisi necessario adminiculo cujusdam externae educationis aut institutionis, ita ut, qui fuerit ab omni cum sui similibus

commercio semper alienus, culpa vacet legem ignorando aut etiam contra eam agendo Verum etsi fateamur institutionem ope sermonis enucleandae rationis medium esse aptissimum, ordinarium et naturale, non ita erium nobis videtur, num sit medium unicum et necessarium. Experientia etenim nituntur, quae huc reseruntur argumenta ast, quum facta nec satis nume-

SEARCH

MENU NAVIGATION