De intimo religionis ac ethices cum jure nexu ...

발행: 연대 미상

분량: 61페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

20 medium proferre, infiniti et haud utilis ore laboris, nimia namque opinandi licentia factum esse videtur, ut plerique pro suo unusquisque libitu n0va hujusmodi excogitarent prima juris naturalis principia id

unum adm0nemus, quod veram et in gram hominis naturam omnis omnin juris cogniti0nis principium habeamus. x hominis enim natura ejusque naturalibus relati0nibu rati0nis lumine s0lummod di nosci potest, quos Deus creat0 homini praestituerit sines ab homine assequendos. Dolendum sane quod nulla in re magis dissentiant sibique invicem opp0nantur phil0sophi, quam in indaganda naturae nos trae indole. lurimi siquidem id fere spectant qu0d hominum natura cum bestiis commune aut etiam depravatum habet pauci 0mplectuntur omnia, quae indita n0bis a natura sunt, nec satis attendunt ad nobiliores illas lacultates, per quas similitudine quadam attingimus primam et infinitam mentem. OBBES1Πs considerata ferocitate quorumdam p0pulorum et communi hominum cupiditate sibimet consulendi vim ac bellum omnium in omnes, Epicurei sensuum oblectamenta, voluptates ac indolentiam, Stoici virtutem quamdam rigidam et sensus expertem, alii alia statuere, Secundum quae convenienter naturae vivi possit ac debeat. Hodierni vero qui spontaneo generis humani progressui lavent, naturae humanae evolutionem et persectionem ab aliqua generis humani vita quasi egetatis exspectandam esse fabulantur. Verum, ut ait OGIZOT, Ilo a ne immense ignorance de la

32쪽

diversitas in iis, qui penitus perscrutari humanam na turam nituntur. Nedum etenim variis et contradictoriis sententiis rationis sibi relictae impotentiam agnoscant, ut LATO CIcEnoque idipsum in argumentum afferunt, ut rationem individuam extollant propter infinitam ejusdem varietatem. Quid contra LATO'SocRATE loquentem inducit: Necesse est exspeetareydone discatur, quemadmodum ad Deum et homines s habere se deceat.' ' Ipse in Epinomide ait: Doceres pietatem neminem posse, nisi Deus tamquam dux et ymagister praeiverit. V Praeclare etiam ΤΠLLIus Nunc autem , inquit, simul atque editi in lucem et susceptis sumus, in mni continuo pravitate et in summay opinionum perversitate versamur, ut pene cum lacte nutricis errorem suxisse videamur. V Insigne praeterea testimonium invenire est L. i. c. I. de natura Deorum: de qua tam variae, inquit, s sunt doctissimorum hominum tamque discrepantes s sententiae, ut argyment esse debeat causam, i. e. principium philosophiae esse inscientiam.' Quamobrem in quibusdam philosopho recurrendum esse ad ea, quae divinitus nobis revelata sunt, candide latemur. Quaenam nimirum rati internae, quam quisque in se experitur, luctae, qua nitimur in vetitum semper

cupimusque negata a philosophia dari potest' rotoparentis, quem in Sacris Literis legimus lapsum, prudentius sine dubio admitti philosophus quam duas

Peripatetieorum animas, sensitivam et materialem unam, alteram rationalem et simplicem. Non miramur

De la democrati en Fr edit de Brin. p. 13. In diat eui tit secund Alcib. Quaest Tusc. L. III, c. 2.

33쪽

proptereaqu0d, qui omnia sua individua ratione comprehendere opinantur, salsam sibi hominis naturam iungant et unam aliamve ex relationibus ejus niaturalibus negent vel praetermittant. Porro in natura hominis, ut breviter colligamus, insunt alia pertinentia ad animum hominis, alia ad corpus, alia ad res ex- tema eidem extrinsecus adhaerentes. Inest arctissima conjunctio ac nexus, quem constrinxit ipsa natura cum Deo, homine ipso et hominibus aliis. Inest status naturalis vel adventilius multiplex. Insunt fines denique, in sinibus gradus, ordo, proportio comparata ad apta media. Ex horum omnium contemplatione universa deinceps disciplina haurienda est. Cogitanti serio de humana natura fieri non potest, quin illico observetur arctissima conjunctio, qua homo ipsa sua origine omnique progressione vitae ac fine adstringitur sumno Deo nempe creatori suo et gubematori, ni ultim seu summo bono. Dein cum de se quisque suaque praesente ac futura sorte cogitet, necessario sit, ut alium quisque a semetipso seeonsiderans, quid maxime sibi xpediat, quid a semet debeatur sibi expendat, dicatque proximus egomessum mihi prae hominibus aliis praesertim quum multiplex animal sit homo, multiplici nempe praeditus facultate, nec ipse sibi perpetuo consentiat, sed deliberando appetendoque saepe in partes distrahatur eon trarias. Denique non uno vinculo hominem cum hominibus devinxit natura, communi nempe origine, progressu ac ne similitudine facultatum, appetituum, miseriarum, v0luptatum et qua unum prae animantibus hominem instruxit lacultate sermocinandi communicandique cogitata et sensus animi mutuam opem

et solatia. Dubium igitur non est, quin ad perfectam naturae hominis cognitionem id triplex pertineat con-

34쪽

23junctionis nexusque genus, nempe homini eum supremo eo, semetipso, hominibus aliis. Philosophia y vero, inquit CIcEno, omnium mater artium quid est saliud nisi, ut LAT ait, donum, ut eg0, inventum s Deorum maec nos primum ad illorum cultum, deindex ad jus hominum, quod situm est in generis humanis societate, tum ad modestiam magnitudinemque animi erudivit. Quid enim praestantius, quid optabilius est homini, quam ut a creatore suo pendeat totus, eidemque animo volenti, non tristi necessitate, sese ipsi subjiciat. Quae si animo comprehendat, divinum ceu summum imperandi us percipiet, cui sumna et inviolabilis obtemperandi necessitas, seu obligatio respondei. Denique natura suas cuique nostrum facultates distribuit, suas singulatim vires corporis animique ac miseriam suam aut voluptatem mentis ita quisque intime percipit, ut nem magis. Non alieno adeo judicio sensuve, sed nostro miseri sumus aut elices. Nemo igitur si sapere velit, ita se aliorum impendat conmodis seipsum ut penitus negligat. Verum non hoc sensu, ut perpetuo se ipsum quisque spectet agendo, suaque commoda. Quid enim nos ogit ut de nobis semper cogitemus nostroque inhiemus lucro. Honestum, inquit TULLIus, intelligitur, ut ydetraeta omni utilitate, sine ullis praemiis fructibus que perseipsum possit laudari. Permulti enim eam sunam ob ausam multa laciunt, quia decet, quia

y honestum est, et si nullum secuturum emolumentum xvideant.' ' Dein latente eodem natura propensi ευ-mus ad diligendos homines sicut et Ecclesiastes

35쪽

ait Omne animal diligit simile sibi: sic et omnis homo proximum sibi. Quo sit ut quis, qui non vitioso in sua propria existentia includitur egoismo, sed amore sui rationali ducitur eadem vivendi agendique ratione, privato suo bono simul et utilitati publicae allaborat. Verum quod olim somniarunt quidam de statu generis humani, quasi nempe initio homines vagam et serinam ac ad invicem hostilem vitam longo temporis

tractu duxissent, fusique per sylvas et agros ad paSeua exirent atque arcendae aeris inclementiae causa antra et speluncas peterent, tantumque haberent, quan tum vi per caedem, ignem ac vulnera eripere aut retinere potuissent, Sicut ex HORATIO, LUCRETIO , LATONE

et TuLLIo colligimus, id nostri aevi nonnulli philosophi non solum pro hypothesi assumpserunt, sed tamquam thesin tradere non haesitarunt. Naturalis Status hominum neque est sylvestris, s0litarius, belluin similis, ut voluit Roussκλυ, neque hostilis, seu bellum omnium in omnes spirans, sicut placuit HOBBESIO. Naturalis nimirum hominum status socialis est ac domesticus, a quo deinde naturaliter transeunt homines ad statum civilem, prout historia accidisse testatur, nec aegre pr0bari potest. Hanc siquidem naturalem status socialis exigentiam evincit ipsa hominis natura. Etenim cum homo, suadente ipsa naturali rati0ne, nequeat esse nisi opus Dei, cumque ordo naturalis propagationis humani generis virum et oeminam necessario postulet, et h0m inlaus sibi derelictus necessario interiturus esset, sequitur Deum in prima h0minis rigine creasse hominem saltem in juvenili aetate ratione expedita praeditum, eidemque propter pr0pa

36쪽

gationem humani generis sociam mulierem addidisse, unde homo a sui Origine in domestica societate c0nstitutus suerat idque requirebat futurae propaginis conditio, insantes namque oriuntur usu rationis destituti, seque conservandi ac perficiendi a semetipsis prorsus insussicientes, longaque cura parentum, donec ad persectum hominis statum iam in vita animali quam rationali perveniant, egentes. Haec autem parentum inter se et cum siliis uni vitaque communis, quam naturalis amor et gratus animus confirmat atque naturali viri seu patris superioritati ac directioni subjicit, constituit naturalem societatis d0mesticae statum, ex conjugali et paterna societate coalescentem. Eodem deinde rationalis naturae ductu, familiae huc et illuc dispersae, morali necessitate aliquando conjunguntur et in civitatem accrescunt. Supposita nimirum aliqua cohabitationis vicinitate sensim sine sensu oritur Vicus, deinde pagus, urbs ac demum ivitas, quae juxta ΑRIsTOTELEM est civium multitudo ipsa per se sibi satis a sui eiens ad bene beateque vivendum. Status itaque naturalis hominis is est, quem a natura obtinet nullo accedente liber hominis facto vel instituto Contra adventilius est, qui ex libero hominis facto vel instituto quodam, supervenit. Quia hominem ipsa natura ad societatem hominum ali0rum conlarmavit, idcirco status, quem a natura obtinet, homo excludere omnem humanam societatem non p0test, sed eam

tantum excludit, quae ex hypothesi cujusdam acti vel instituti, propria electione ritur. Quidquid autem sit de societatibus particularibus, quas h0mines libere ineunt relate ad fines quosdam eorum arbitrio subjectos, desinitio haec status adventiti nequit competere statibus societatis in genere spectatis, domestico scilicet, sociali et civili in quibus homines ex natu-

37쪽

rali modo eorum nativitatis et necessitate quadam a iura constituuntur.

Est hoc proprium naturae hominis, qui actiones suas ratione et consilio regit, ut ex sui praesertim theoretica cognitione, quid repetendum fugiendumve sit, quio honeste fieri queat, quid expediat, sere sine magno labore concludat. Unde more receptum apud philosophos, ut rationem aliam theoreticam, aliam practicam dicant, cui cognitiones respondeant generis utriusque. Qui animi sui nativas dotes et praeclaros sine cogitat, ad quos hominem natura et naturae auctor destinavit, illico intelligit nefas esse homini bestiarum more assigi oblectamentis carnis et sensuum. Qui communem naturam, c0mmunem indigentiam, communes succurrendi saeuitates spectat, non potest non colligere oportere ut alter alteri praesidio sit, maximeque emendum esse, ne abrumpatur e0njuncti animorum, quam ipsa natura primum conciliavit Merito igitur a nobis id statuitur primum omnis juris principium: verae et integrae naturae humanae convenienter Moendum. Illam adeo intelligimus hominis naturam, quam Deus hominis creator et sinis ultimus seu summum bonum, homini esse voluit nempe naturam quantum fieri potest persectam seu omnibus hominis relationibus naturalibus, nulla prorsus praetermiMa, aptissime consentaneam. Harum omnium systema tradere atque exponere omittimus, propterea qu0d generatim de jure disserimus ea dumtaxat ratione, ut intimum Religionis ac Ethices cum jure nexum illustrare eo melius possimus. Id attamen ante omnia admonendum censemus, quod, quia plures nobis propositi sunt fines propriores, eorum ordo quidam eogitari debeat, quo alter alteri praestat vel subjici debet: neque enim infirmitas virium nostrarum neque tempora,

38쪽

quibus implicamur, sinunt, ut omnia animi et corporis vel externa ommoda consectemur vel quaevis incommoda simul evitemus. Exoritur saepe pugna et collisio bonorum finiumque, ut qui unum servare velit vel adipisci, alterum dimittere e manibus cogatur. Ne autem nimium distinguendo a veritate simul et a nostro argumento deviemus, illustre sussiciat memorare effatum, quod in Saeris Literis legitur Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia ad

Verum nullatenus infirmitas humanae mentis admittit neque infinita Numinis persectio exigit, ut ad propositos fines, omni qua fieri potest, vi contendere, omnem quem possumus virtutis gradum assequi nihilque perlaetionis praetermittere cogamur. Fines a natura praefixi non ejusmodi sunt, ut velut geometrarum puncta plus minusve capere haud possint. Satis est si omnes invitentur ad persectiora melioraque eademque qui praestantiori animo sunt et consectentur et assequantur. Quapropter ambigi non potest ab ipsa natura hominibus proposita fuisse consilia virtutis et persectionis, ut alterum altero melius sit ac persectius, neque idcirco obligationi vel necessitati subjectum. Quae persectiora sunt melioraque, conveniunt ea quidem naturae, nec tamen si consilii tantum sunt statim obligationi et necessitati subjici possunt. Non igitur quidquid naturae conveniens est, quidquid aequitatis aut honestatis majorem speciem habet, ad obligationes naturae reserri potest. Huc speciat una evariis juris divisionibus, quas omnes et singulas illustrare ad nostrum argumentum non lacii.

Haec est quae nititur distinctione inter jura perlaeta et

39쪽

imperfecia, quorum illa cum jure cogendi conjunguntur, haec vero extorqueri non possunt, non quasi non obligarent vere aut sine piaculo negligi possent, sed quia cogi non potest is, qui satisfacere iisdem renuit Hoc discrimine, THOMAsius moralitatem a jure sejungere conatus fuit. Cui THOMAsi distinctioni, integram deinde separationem substituere lorique Germaniae philosophi, qui ΚANTIu sunt subsecuti, quique hodie ΚΗΑusIoaccedunt, cujus doctrinam amplectitur ΑΗRENAIus in suo opere Cour de droit naturei. Verum, dum noVa novis continuo superstruunt, nimium distinguendo, a Veritate deflectere, indubitatum nobis est. Admisso nimirum KANTII prim iuris principio, jus naturale constituitur aggregat illarum conditionum, sub quibus libertas externa singulorum potest coexistere cum libertate externa omnium. Illa itaque actio justa est, quae a quolibet posita nullius laedat libertatem externam. Quid igitur de blasphemiis, verbi causa' An quia libertatem aliorum non laedunt, uri naturali non repugnant An des in Deum, quae necessaria sine dubi omnis societatis conditi constitutiva est, non eatenus saltem ad jus naturale pertinet, quatenus vi coerceatur impietas exterius manifestata' ΑΗREΝsius deinde, qui ΚΑΝTII et KRAUSII Vestigia premere sese fatetur, plurimis in locis moralitatem a jure speci0sa omnino, ast minus Vera distincti0ne discernit; quod cuique acile apparebit, qui auctorem vel obiter perlegerit. Nos autem intimum Religionis ac thices cum jure nexum ostendere allaborantes, idque optabilius et utilius ducentes, pavea dumtaxat de hoc discrimine innuamus. Disciplina moralis ad intimum conscientiae laetum krumque pertinet, omne8que omnino acti0nes, tum internas tum externas complectitur, sive Versentur circa bonum

nulla rati0ne debitum, sive exigente jure perfeci aut im-

40쪽

persecto ponantur. Ius dein persectum, quum adnexam sibi habeat oportet coactionem, eaque ratione solo saepe juris nomine veniat, imprimis excludit actiones internas, quae coactionem luce clarius non patiuntur, dein non spectat actiones externas, nisi quatenus in societate edantur et ad societatem reserantur, idque vel ex eo intelligitur, quod extra omnem societatem eoactio locum non habeat. Verum nec hae quidem omnes, quae ad societatem reseruntur actiones iuri persecto subsunt. Duplici nimirum legum ordine dirigitur et moderatur Societas, charitate videlicet et justitia. Iustitia quidem ad necessarias societatis conditiones constitutivas reseditur, qualis est verbi gratia jus dominii charitas vero ulteriorem magis societatis persectionem intendit: haec ura impersecta, illa quidem persecta complectitur. Verum hoc opus, hic labor, ut principium statuatur undequaque Verum, quo id praecise discernitur, quid coactione extorquendum, quid omnium libertati relinquendum sit. Quod quidem assignari posse nobis non videtur. Non enim, ut jam monuimus, fines hominis et societatis a natura ita praefixi sunt, ut velut geometrarum puncta plus minusve capere haud possint, quare exiremi inter charitatem et justitiam limites non nisi moraliter definiri posse arbitramur. cuivis certo jus conservandi se statumque suum et Pedificiendi a natura concessum est; proinde et jus adhibendi ea, quae ad hunc finem apta et ab ipsa natura praestituta sunt. Natura porro alteri in altero multa vitae

praesidia subsidiaque constituit. Quapropter cuivis dedit jus aliorum praesidium, opem et operam implorandi. Atque huic quidem uri, id non turbandi se impediendiceria respondet obligatio anne etiam Nigati praestandi quod petitur tum certe si alter vere indigeat et saeuitas praestandi suppetat. At num praestatio vi

SEARCH

MENU NAVIGATION